eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4. [1597]. Aan Joh. Meursius1.

    Meursio suo Hugeianus Grotius S.D.

    Literae tuae merum Atticum mel mihi fuere mi Meursi, et quid mirum, cum tu

    apis Metinae More modoque2

    antiquorum hominum perlibes aurea scripta? Inter quos non ultimus Augustinus, qui o utinam aliquando - siquidem iam et Theologus esse coepisti - tuus audiat. Specimen sane illud quod ad me mittis, non parvam mihi spem iniecit, te, vel de Augustino, vel simili quopiam Theologo - scis quem innuam3 - bene posse mereri. In prima illarum, quas ad te misi4 coniecturarum deceptum me video, dum verba illa si per nos Geleniana figmenta esse non satis animadverti. Has coniecturas vide in duobus συνχρονίοις altero gentili, altero Christiano. Symmachus in Oratione pro Sacris Patriis5. Omnia quidem ideo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus. Lego: Omnia quidem Deo plena sunt.

    Prudentius lib. contra Symmachum secundo, loquens de pictoribus, atque poetis6:

    Sic unum sectantur iter, sic inania rerum Somnia concipiunt.

    Luxuriatur versus. Codex antiquus cessa figuris Somnia.

    L. cassa figuris. Idem7:

    Semina tum sulcis committitis, arva cavete Dura lapillorum in acie ne decidat illic, Quod seritur.

    L. Dura lapillorum macie. Vale, et quod facis, me ama, et (si placet) per hunc literas remitte.

    Adres: Iuveni literarum opibus ornato Iohanni Meursio in den IJserman tot Leyden.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 211. Gedr. Meursii Opera XI p. 651; Westermann p. 11. Voor dateering zie bij no. 1.
    2 - Horat., Od. IV, 2, 27-28.
    3 - Ik vermoed Arnobius. In 1598 kwam Meursius' Criticus Arnobianus uit.
    4 - Zie no. 2.
    5 - Symm., Rel. (= Epp. X) III.
    6 - Prudent., c. Symm. II, 45.
    7 - Ibid. 1023-5.