S.P. Clarissime Domine.
Si literis tuis parum ordinate respondeam, veniam dabis: nam profecto ex quo eas legi vix apud me sum: adeo iis turbatus sum, adeo indolui, ut nunc demum ipse sentiam, quam te amem, et colam. Tune ut serio vasa colligas, et desiderium relinquas tui, cui Mediusfidius non ego par sim? Tune ut eius bibliothecae, quam tu in spem publicae utilitatis comparasti, quae te possessore facta est pretiosior, vel minimum divendas, ἐμοῦ ζῶντος ϰαὶ ἐπὶ χϑονὶ δερϰομένοιο;2 Nunc ego demum fortunarum mearum tenuitatem deploro, quas hactenus aequo animo tuli, quod non iustissimis tuis querelis aliqua ex parte possum succurrere. Serio, serio loquor, mi Heinsi, et ita me magnus ille Deus amet, ut quidvis potius facturus sim, quam ut patiar mihi melius esse, quam tibi, siquid possum. Quod tamen potui, id feci: et quidem ne litteris opus fuisse credas, quibus socordiam meam excitares, iam locutus eram Neostadio3 vehementer, et ut vere dicam, accusatorie. Liberalissime promiserat operam suam, ita tamen ut commune secum Dousae vitium τῆς ἀπραξίας fateretur. Pressi hominem, dum polliceretur non parsurum se authoritati suae, ut negotium tuum quavis ratione perpelleret. Dixit scire velle quantum desideres. Dixi id verecundiam tuam, et genus, et fortunae pristinae reputationem non pati: ipsorum esse, ut ultro occurrant necessitatibus tuis. Peregeram hanc causam, cum illud mihi tuum fulmen affertur, quo ita ictus sum,
33
ut inflammato animo ego me continuo ad eundem proriperem: nam Dousam quidem convenire, id minus nihilo est. Ego confestim nihil mirum esse, si Academiam fungis quibusdam, et umbraticis doctoribus plenam haberemus, cum viderem palam, et quidem ex professo in te eruditioni omnem contumeliam infligi. Nec minus acriter egi, quam tu scripseras, non quod ita expedire arbitrarer, quanquam hoc quoque, sed quod aliter non possem. Ille errorem accusare D. Seystii4: contra mandatum eam honorarii tui perscriptionem factam. Dixi me scripturum tibi, quod nunc facio, ut Seystium ea de re moneas, qui si errorem corrigere supersederit, instrumentum ad me mittas, effecturum ut hic ab ipsis Curatoribus emendetur. id nunc si tuto fieri potest, experiamur illorum fidem: sin minus audes cuiquam chartam credere, mihi scribe: ad te veniam, et mecum feram: nihil mihi molestum erit, quod tui retinendi causa fiet. Addidi Baudio destinatam horam docendi5 eandem quam tibi, ut vos, homines ineruditi inter vos committerent, simulque curarent, ne cuiquam frequentius esset auditorium, quam sibi. At Hercule melius studiosos de magistris suis quam Curatores iudicare, cum isti quem sequerentur scirent, hi quem honorarent nescirent. Neostadius respondit, non placere sibi Professores eam autoritatem, quam hactenus, usurpare, in lectionum tempora: sibi ea curae fore. Atqui, inquam, maturato opus: Itaque vult transmitti sibi descriptum indicem omnium Lectionum6, quod velim cures, si fieri potest: nam qui publicati sunt non puto eos ita habere, ut nunc usus est. Consilium dedi, ut dum aestas est, Baudius hora septima matutina doceret. Id illi placuit. Semper ad id recidebam, non satis tibi prospectum: ad haec modo aerarii inopiam, modo Consulum7 inscitiam excusare: ad extremum polliceri, ut ante quoque fecerat, eius se rationem habituros, plane ne sinerent iactare alias gentes esse quenquam apud se magnum, quem Batavi expulissent. Sed, inquam, tricones estis: properandum est. Cum iterum Comitia8 procul, et alia nescio quae afferret, meam illi sententiam dixi, quam continuo probavit, ad praefationem Baudii9 eos recte facturos, si convenirent: tunc hoc quoque negotium peragi debere. Recepit facturum. Sed iterum voluit edere te, quanto remedio opus esset, ut malis tuis medicina fieret. Dixi, ne quaererent quid tu, sed quid dignitas tua flagitaret: dandam illis operam, ne soli literatorum Heinsium ignorarent: me nunquam desiturum ipsis molestum esse, dum id impetrassem. Probavit hanc vehementiam meam in causa amici, et voluit haec ad te perscriberem. Habes historiam brevem horarum aliquot. Iam te monebo. De instrumento dixi, et indice Lectionum, ea ut mittas, si commode fieri poterit: sin minus me34
adfuturum. Nolo quicquam de discessu cogites, antequam tibi loquar, et tu mihi. De Dousa ex industria differam: neque enim is est quicum consilia communicari oporteat. Postea viderimus, ubi inter nos convenerit, quid ultra agere oporteat. Nisi mihi pernecessaria quaedam incumberent, et quae moram non patiuntur, iam apud te essem: et simulatque licuerit ero: nisi tu quippiam mandabis. Interea si fieri potest, irascor tibi, quod etiam adeo iniquus mei aestimator sis, ut nummos nescio quos pro tabellarii mercede miseris: quasi aut hoc omnino aliquid sit, aut si aliquid esset, amicitiae nostrae ratio calculis subduci debeat. Non faciam idem, ne me videar vindicare. Vale ϕίλον ϰάρα, ϰαὶ ἐπὶ τῇ παρούσῃ τύχῃ μαϰροϑύμησον.Circa amicitiam tuam et cultum ambitiosus
Hugo Grotius.
Rescripsi eodem die, cuius meridie tuas acceperam. XXV. Maii. Hagae. Ad Hogerbetium10 eadem hora curavi, qua acceperam.
Adres: Erntfeste, hoochgheleerde Daniel Heinsius Professeur inde Universiteyt ten huyse van Raphelengh op de Breestraet tot Leyden. Loont den Bode.