Locutus sum heri de te D. Neostadio, et quanquam serio semper nunc tamen solito vehementius quod lenta remedia improbarem in eiusmodi malo. Testatus sum Deum, et conscientiam animi mei, quicquid hactenus de te monui, id me Academiae et Curatorum caussa fecisse, cum sine horum ignominia, illius iactura nulla ratione dimitti posses. Tribuisse deinde aliquid amicitiae nostrae, sed hactenus, ut si cum commodo tuo fieri posset, mallem te minus procul a me abesse. Scire me nunquam tibi minus esse posse, quam nunc est: nusquam te indignius haberi posse, quam ubi praeclarissimam operam navasti. Esse Lugduni, qui ista contumelia, an rerum omnium bonarum inscitia, respicere supersederent2. Adversus eos si in ipso et Dousa nihil esset remedii, si quod autem esse posset, in
36
ipso esse debere, me non eousque persecuturum amicitiae meae compendia, ut deditum te velim publicae ingratitudini. Cum deinde exempla attulissem eorum qui in Galliis uberrimos quaestus ex literis fecerunt, Academias quoque, quae Professores tuarum literarum summopere requirerent, multumque verba commutassemus, atque ego, uti est, dixissem omnino non minari te abitum, quod scio plerumque aegre ferri, sed in hoc esse, ut serio discessum moliaris, et praelum te non Academiam morari, sancte mihi affirmavit, invitissimis omnibus - scis quos dicam - perfecturum se, Dousa tantum astipulante, ut hic pro dignitate tua habearis, ne quid ultra sit quod tibi fugae consilia impellat, nec passurum, ut ulla iusta ratio sit, cur nos deseras. Dixi si id ita fiat, ut iure te retineri homines aequi iudicent, intercessurum me pro amicitia nostra, ne magis nostri taedio, quam iniuria affectus profectionis cogitationes iniisse videaris. Haec significata tibi volui, Clarissime Heinsi, et quo ea de re acturi sint praestitutum diem disputationis Arminianae; tunc enim necessario illis coeundum erit. Venissem ego ad Baudianam praefationem3: sed forensia negotia me Brilam traduxerant. Veniam ad te prius forte, aut si id fieri non potest, cum Curatoribus. Quaeso ne molestum tibi sit adire mea causa Illustriss. Scaligerum: et gratias ei ingentes agere pro transmisso Procopii fragmento de Brytia. Deinde dabis ei haec Currus mei4 exemplaria, quae si incommodum non est, amicis suis in Galliam mittere poterit. Vide etiam, si placet, an Scriverio nullum exemplar sit. Accepi modo literas ab isto nostro5, quem ille Magnus τῆς εἰς Βρεττανίαν πλεύσεως ἐϕολϰίδα dicebat, amiciores sane quam oportuit. Nec dubium est, quin ingentis beneficii loco mihi imputaturus sit, quod prior mihi, et ut non plane indigno amicitia sua scripserit. Tu vale, Iuvenum maxime, et eo me honore affice, cuius sum ambitiosissimus, ut sciant omnes me tibi placuisse. Hagae Comitatensi.Cultor ingenii, atque eruditionis tuae incomparabilis
Hugo Grotius.
Adres: Edele, erntfeste, hoochgeleerde Daniel Heinsius Professeur van beyde de Taelen inde Universiteyt tot Leyden. Ten huyse van Raphelengh. Loont den Bode.
Op de keerzijde noteerde een gelijktijdige hand: Baudius orationem in Panegyricum Plinii habuit m. Iulii 1603.