eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    65. 1605 Jun. 13. Van J. Radermacher1.

    Salve plurimum domine Groti doctissime. Primis tuis ad me literis non rescripsi, quia missus ad te liber abunde responsurus videbatur. Ultimis vero mihi longe gratissimis cur distulerim respondere, credo te ex amicorum uno atque altero, per quos abeuntes iussi te salvere, intellexisse: itaque frustra repetere nolo. Gratias autem tibi ago quam possum maximas pro labore tam prolixe studio impenso, quo meo desiderio satisfaceres. Satisfecisti autem tam docte atque eleganter, ut

    55

    iterata pluries epistolae tuae lectione vix potuerim animum meum suavitate eius explere, sumque repositurus inter carissima mea kimelia. Confirmasti enim de multis opinionem meam pridem conceptam: alia pleraque cognitu periucunda, mihi nunquam antea cognita, fateor, indicasti. Semper a primo libelli illius2 conspectu suspectus mihi fuit Cabalisticus sermonis habitus, maxime circa ea quae merito iudicas de rebus ac nominibus Divinis irreligiose nimis adducta: quod homini vere Christiano, idque ad usus prophanos nunquam licere puto. Avertit et hoc animum meum, quod etiam te video notasse, authorem toties profiteri, se nil nisi clarum apertumque proferre in obscuritate tam densa, ut ipse aliquando aperte dixerit, scriptum illud a nemine se inconsulto intellectum iri, hoc tamen iactanter addens: - quod ab aliis audivi - desiderium eius intelligendi, rarissima utilitatis causa, multis olim tam acerbum fore quam famem pane carentibus. Illud etiam displicuit quo sibi palam contradicere hinc illinc videtur, nunc asserens ante ipsum neminem hoc scribendi genus tentasse, nunc indicans veteres magos ac sapientes idem quod ipse doceat, sensisse et docuisse: hoc autem vel imperfecte, vel quae perspecta habuerunt occultasse, passim videtur inferre. Poterant ac debebant ista me commovere ad omnem eius intelligendi scripti curam abiiciendam; quod et feci diu; sed inhaerens animo concepta quaedam opinio ex iis quae asseveranter adeo Caesari3 promittit, latentis alicuius utilis doctrinae, quae revelati arcani clave possit erui, suspensum me tenuit, dum forte contingat, ut vel author ipse vel alius clavem illam suppeditet. Literalem intellectum nihil ad institutum scopum facere sum opinatus, sed pro velo tantum elegantius ac sublimius contexto, quam quo usus est olim Trithemius abbas in sua Polygraphia; quam existimo continere non modo eam quam aperte profitetur artem occulte quidlibet scribendi, verum etiam veterum sive philosophorum, sive magorum, arcana scripta intelligendi: quod idem velle Deaeum huc usque suspicatus sum, nisi famam tantum captat ex inanibus tenebris, ac vanitate qua toti posteritati illudit. Meliorem vero meam opinionem olim fere emortuam resuscitavit in Anglia liber4 quidam Anglico sermone ad Elizabetham reginam sanctae m(emoriae) ab eodem authore scriptus, quo satisfaceret indignatae - ut ferebatur - ob illam Monadem non ipsi potius quam extraneo principi dicatam atque expositam. Respondisse tum ferebatur se quidem thesaurum obtulisse principi erga se bene merito, sed arcula clausum, cuius clave careat. ‘Tu vero’, inquit, ‘o Regina, domi iam habes et in tua potestate me authorem, cum melioribus thesauris, eorumque clavibus: atque en tibi exemplar tua Maiestate longe dignius illo’. Tum ego sic aestimabam. Fefellerit facile Deaeus principem longe absentem, non facile, nec sine capitis periculo fallat praesentem sapientissimam doctissimamque, ac doctissimis sapientissimisque viris stipatam; ideoque nec ausus fuerit obtrudere munus indignum Dominae augustissimae, in cuius praesens esset potestate. Liber ille nunquam fuit evulgatus, pauca tantum exemplaria praelo descripta in usum R.

    56

    Maiestatis ac principum virorum quibus ipsa vellet examinanda communicare. Ex istorum unius archivis is liber mihi fuit biduo commodatus: legi, adeoque planum sermone deprehendi, ut obscuri nihil prae se ferret. Videbatur continere encomia R. Maiestatis, potestatis, ac Regni ipsius, prima parte: altera vero consilium muniendi adversus insultus tam externos quam internos. Primae partis stylus aridior, minusque comptus videbatur, quam authoris claritatem, nedum R. Maiestatem deceret: alterius tum documenta, tum argumenta adeo vulgaria, ne dicam pueriliter ridicula, ut ineptius vix quicquam tantae Dominae posset offerri. Hinc ego colligebam, nisi his involucris dignius aliquid occultari sapientissima Regina praenovisset, atque ex Monade sibi elucidata iudicasset, nunquam id operae gratum habituram fuisse, a qua pridem antea cognoveram Germanum quendam occulte scribendi artem ei ostentantem, fuisse dimissum non sine mordaci reprehensione, quod sibi persuasisset principes nunquam a Reip. curis otiosos talibus nugis vacare posse aut velle, quae essent otiosis amasiis oportuniores. Interim non intellexi Deaeum pretium plus quam mediocre a sua Regina reportasse: quamquam fuerint qui dicerent eum oblatam consiliarii dignitatem recusasse. Utut sit, aut imaginatione suspicari bene vel male de Monade hieroglyphica liceat, ego nos eius, vel splendide etiam promisso, fructu carere posse existimans, nullum ei amplius studium impendere decrevi, contentus eo quem per illius occasionem ex epistola tua tam prudenter quam docte scripta collegi, saepiusque relegens me collecturum sentio. Idque iterum affirmo, ex animo sane nequicquam adulante, sed erubescente quod de re nihili tantum tuae humanitati negotii dederim, minime facturus, nisi Deaeus necessarium fere ad te scribendi argumentum mihi praebuisset. Interim iamdudum ex publicatis tuis eruditissimis scriptis in tui amorem illectus, pro eo quem bonis literis ac literatis affectum ab adolescentia gero, suaviter mihi gratulor datam occasionem tui cognoscendi propius, ad mutuum amicitiae officium deinceps paratus futurus, quacunque id tuae humanitati placitum vel oportunum erit requirere. Hoc ut facias rogans humanitatem tuam peramanter saluto, Deoque per Christum commendo; quem precor ut studiis tuis benedicere pergat, ad communem tuumque ipsius bonum.

    Data Middelburgi, die 13. Iunii 1605.

    Tuae humanitati amanter addictus
    Ioannes Radermacherus Aquensis.

    Connive ad vitia ac lituras senili infirmitati tam manuum quam memoriae proclives.

    Adres: Honestate et doctrina spectabili D. Hugoni Grotio Iurisconsultissimo Hagae-comitis.

    Notes



    1 - Afschrift van de hand van Dr. H.C. Rogge. Joh. Radermacher, de schrijver van dezen brief, is te Aken 14 Mrt. 1538 geboren (vandaar ‘Aquensis’ in de onderteekening); overleed 15 Febr. 1617 te Middelburg. Koopman, eerst te Antwerpen, later te Londen, waar hij o.a. John Dee leerde kennen, sedert 1580 weer te Antwerpen, en na den val der stad in 1585 te Aken, vanwaar hij zich 1599 als wijnkooper te Middelburg vestigde. Zie C. de Waard in Nederl. Biogr. Woordenboek II, 1157.
    2 - Monas hieroglyphica van John Dee. Zie over dezen mathematicus, astroloog, alchymist en spiritist Charlotte Fell Smith, John Dee (1527-1608), Londen 1909; en The private Diary of Dr. John Dee, by J.O. Halliwell, Londen, Camden Society, 1842, met lijst van zijn handschriften. De Monas is gedateerd Januari 1564. Een exemplaar van het zeldzame boekje (‘alle the printed books by Dee are extremely rare,’ Smith 1.1. p. 320) is op de Koninklijke Bibliotheek in Den Haag.
    3 - Keizer Maximiliaan II, aan wien de Monas is opgedragen.
    4 - Welk boek Radermacher op het oog heeft weet ik niet. Over deze kwestie met de Koningin geeft de biografie van Smith niets.