eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    70. 1605 Dec. 25. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Heinsi.

    Iamdudum ad te scripturus fueram, si quid certius de rebus materterae2 tuae

    60

    potuissem cognoscere. Nunc quoque non ideo scribo, quod cognoverim eius quippiam, sed ne frustra expectetis. Nam ad litem illam quod attinet nullum hic ab ullo Magistratu praesidium peti potest, antequam iudices loci nos laeserint de quo nobis queri nondum licet. De re altera plane ita est ut dixeram, nisi magnis faventium studiis spem esse nullam conficiendi negotii. Interim Hussenius3 hic prensat: et valde vult in summum Senatum allegi, quod si impetrabit, credo nobis aliquanto plus in iure fiduciae fore: nisi omne illud tribunal eiuramus. Heroi4 me et Borelium commendabis. Vale princeps eruditae iuventutis. XX. Oct. CIƆIƆCV.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Literas has multo serius curavi quam scripsi: quia is quem allaturum credideram me frustratus est. Interim tuas recepi. Quibus nunc quidem nihil aliud respondendum habeo, quam fore ut ὁ δεσπότης5 praesideat septimana non ea quae nunc incipitur, sed sequente quae in annum alterum incidet. Addebam XXV. Dec. CIƆIƆCV. Velim te meminisse Dousae Poëmatum. Sed et Apotheosin6 nobis transmittere, ut videamus. Litteras inclusas quandocunque commodum erit velim Tuningio tradendas cures.

    Adres: E. Erntfeste zeer gheleerde wijse discrete heere Daniel de Heins Professeur inde Universiteyt van Leyden. Loont den brengher.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 397.
    2 - Over het proces van die tante van Heinsius wordt ook in latere brieven gesproken: zie b.v. no. 71, no. 79, no. 90 en no. 99.
    3 - Senatus summus is de Hooge Raad. Een raadsheer van dezen naam vind ik echter niet, en Hussenius is dus blijkbaar niet gekozen. Kan Johan Huyssen, voorzitter van den Raad van Vlaanderen te Middelburg, bedoeld zijn?
    4 - Scaliger.
    5 - Waarschijnlijk bedoelt Grotius hier Oldenbarnevelt; in de week, die 2 Januari 1606 begon, presideerde Holland ter Staten-Generaal; Grotius heeft blijkbaar verwacht, dat O. dan zou presideeren, zooals hij meermalen deed; het was echter ditmaal Schagen.
    6 - Ruardi Tappert Apotheosis, eerste druk 1559. Tappert was groot-inquisiteur in de Nederlanden en had als zoodanig het proces tegen Angelus Merula geleid. Na het verschijnen van Paullus Merula's Fidelis.... Commemoratio (zie p. 47 n. 1), werd dit boek weer actueel.