Ornatissime Rutgere.
Quod me de negotio Petitii2 interpellas, amici officium facis, idemque fecit Baudius. Habuit ea res me anxium iam diu. Nos hactenus Comitem3 in dies hic credidimus futurum: in cuius adventum rem omnem differendam putavi. A patre etiam meo nihil acceperam. Heri qua hora tuae eadem mihi a patre literae perferuntur: quibus intelligo ipsum aegrotare, itemque Comitem, et familiam omnem Liesfeldii4. Vides quam incerta habeam omnia. Itaque eo nomine scripsi literas quas vides ad Quaestorem Liesfeldii, ut ex eo de consilio Comitis super adventu intelligam. His inclusi alias ad patrem, quas ille curabit scriptas de toto
58
hoc negotio. Rogo ut quantum tibi haec res cordi est tantum cures ut literae istae Liesfeldium perferantur. Scripsi literas item alteras ad patrem, quas Ultraiecto curavi, quia fieri potest ut Burae nunc sit. Ego quod responsi accepero eius te aut Petitium ipsum reddam certiorem. 27 Aug. 1605. Hagae.Tibi amiciss.
Hugo Grotius.
Adres: Eersaeme zeer gheleerde Johan Rutgers ten huyse van hr. Wijnandt Janss. Rutgers. In de druyve tot Dordrecht. Loont den bode.