eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    68. 1605 Oct. 18. Van D. Baudius1.

    Amicum nostrum Franciscum Petit2 iturientem Franekeram hic retineri visum est consultius, quam incertissima spe certas incommoditates longinqui itineris suscipere ad gentem sibi ignotam, οὐ γὰρ στέργω λέγειν τι πιϰρότερον. Arcerium3 cui commendatus erat per literas a Polyandro4, diem suum obiisse intellexi ex Domino Rectore5. Drusius6, quem unum novi ex toto genere professorum, necdum opinor e Zelandia reversus est. Vix tamen impetravi ne in viam se daret, nisi Doctor Pavius7 mihi retulisset valetudinem domini Comitis ab Hohenlo paulo meliuscule sese habere. quam si in solido locaverit pax Deorum, spes est confici posse negotium quod maxime in rem eius fore videatur. Tecum erit iste labor, ut occasioni invigiles. ille stabit in procinctu, ne qua mora sit quin ad edictum respondeat. Vale, et nos ama. Salvebunt a me tui convictores, ϰαὶ ὁ πάνυ Μίλιος πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων8. Datum raptissime Lugd. Batavorum XVIII Octobris, CIƆIƆCV.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 162.
    2 - Zie p. 57 n. 1.
    3 - Johannes Arcerius, sedert 1598 professor in het Grieksch te Franeker, overleden 27 Juli 1604.
    4 - Johannes Polyander van Kerkhoven, predikant te Dordrecht, en in 1611 professor Theologiea te Leiden.
    5 - Arminius.
    6 - Johannes Drusius, sedert 1585 professor in de Oostersche talen te Franeker.
    7 - Pieter Paauw, professor in de Anatomie te Leiden.
    8 - Homerus, Il. Λ 514.