Clarissime Domine Groti.
Consultum te venio, amici causa quod per humanitatem tuam mihi arbitror licere. Gruterus2 noster, ex literis Meursii3, intellexit Domini Barneveldii filios studiorum et πολυτροπίας gratia abituros in Germaniam, Italiam, Galliam, paedagogo et custode eodem Meursio. Cumque sit ei filius, novemdecim annorum,
59
aut circa4, adolescens pro aetate et communi captu litteras Graecas et Latinas bene doctus, visa ei est haec non incommoda occasio, si filius ille in comitatum sive famulitium adolescentium recipi honesta et liberali conditione posset, et ita, non magnis patris impendiis, lustrare regiones, celebriores Academias invisere et caetera propter quae a nostratibus profectiones eiusmodi suscipiuntur. Hac de re cum quid sentirem, et primum, num id utile filio putarem, deinde an illum locum posset adipisci, interrogaret, dixi id quod res est, impeditum mihi esse id suadere vel dissuadere. Adolescentes enim laute et delicate eductos et ad aulicam iam vitam et licentiam, iuventutisque libidines assuefactos, vereor, nec ipsos vitae modum, procul e conspectu patris, habituros, nec tantum authoritate et supercilio valere Meursium ut regi se ab illo patiantur; cui iam olim pueri insultare soliti sint, cum alioqui ipse cum carissimis suis gloriis, putidus magis sit, et ridiculus, quam odiosus, revera, ut est in veteri versu:ϰενεῆς οἰήσεος ἔμπλεος ἄσϰος5.Et sane parum attente legisse mihi videtur Plauti sui Bacchides, ubi a contumelioso discipulo tantum non vapulat misellus paedagogos, ne ipse Phaenicem se esse Pelidis illis speret6. Itaque vides, si mores et libidinem nobilium - ut hodie sunt, et praesertim in Italia, cloaca omnium vitiorum - actum esse de studiis, ne quid gravius ominemur, et indolem pueri ceream et sequacem, sic enim sunt fere optima ingenia, corrumpi facile posse. Censui igitur ad te referendum, qui viro optimo, ac tibi addictissimo, pro prudentia consilium dare poteris, et pro benignitate voles, ac etiam si ita videbitur, qua es gratia apud Dominum Barneveldium, commendatione iuvare. Quod te plurimum ut facias oro, et quidquid molestiarum tibi est oblatum Bellimontio tuo imputes, qui hoc pro iure amicitiae nostrae mihi sumpsi, nec metuo ne mireris, te mihi fuisse tam familiarem. Vale, mi Groti, et Domino Borrelio7 meis verbis omnia prospera augurare. Middelburghi IIII. Kal. Decembres.
Tibi addictissimus
Simon Bellimontius.
Adres: Clarissimo doctissimo viro Domino Hugoni Grotio ICto. Hagam.