Vir Clarissime.
Plurimum tibi debeo per quem mihi adducto et tristi esse non licet. Nam absque te foret vitam agerem plane ἄμουσον ϰαὶ ἀγροδίαιτον2. nunc et fori taedium et ingenii mei frigus festivissimae tuae literae detergunt. Nam quis non rideat cum tam lepide depingis illum3, qui sane intelligere debuerat, in Batavis neminem parem sibi fuisse: peregre se non habere idem gratiae? Quod si magistrum se neget, et ego eum non mentiri liquido iurabo, nam discipulos non habet. Quod autem ita agit, ut herifugae famuli solent, seque pro libero gerit, et ut ita dicam, sui plagium facit, id hercule sciri dominorum interest.
Carmina4, ut voluisti, tibi mitto. Cupio enim, ut alias scripsi, ita te implicare, ne tibi integrum sit non laudare ista quibus et oculos et manus commodaveris. Melius autem me scis, quibus ista debeantur. hoc est nec ita ineruditis ut intelligere non possint, nec ita severis ut nequeant ignoscere. De Paraphraste Homeri5 iam mandatum a Curatoribus Merulae datum est: quem quidem librum ego simulatque emtus fuerit inspicere gestio. Delectant me enim mirifice τὰ περὶ ἠϑῶν. Nec minus tamen ardeo et Maximum tuum et Alcinoum6 legere: quibus dum tu obstetricaris, interim desiderium Epigrammate Graeco, eruditissimae (ita me Musae iuvent) simplicitatis solabor. Τῷ ἥρωι7 commendatum me velim et illi8, quem proprio rabies armavit iambo9. Vale meum dulce decus. IV Oct. CIƆIƆCVI.
Tui reverentissimus
H. Grotius.
De pecunia, quae typographo10 restat, scire aveo.
Adres: A Monsr. Monsr. Heinsius.