eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    81

    95. [1607 Jan.]. Aan D. Heinsius1.

    Tam anxie sollicitus fui, ne mea Epigrammata de Lipsio inter vestra carmina2 non comparerent, ut cum moneret Nicolaus3 noster editionem a te parari, ne scribendi quidem ad te moram mihi indulserim, quin continuo quicquid erat id ad te mitterem. quare quod tunc festinatione peccavi, nunc resarcio. Facis rem te dignam, quod hoc tam diligenter agis. Videant homines illi qui humanitatem omnem eousque exuerunt, ut extra suam cohortem nullius virtutes velint agnoscere, in nos neque religionis neque reipublicae partes tantum iuris habere, ut alieni boni ingratos nos faciant aestimatores. Placuerunt mihi semper illi e Tragoedia4 versus:

    ἀλλ᾽ αὐτὸν ἔμπας ὄντ᾽ ἐγὼ τοιόνδ᾽ ἐμοί οὐϰ ἄν γ᾽ ἀτιμάσαιμ᾽ ἂν, ὥστε μὴ λέγειν ἕν᾽ ἄνδῤ ἰδεῖν ἂριστον ἀργείων ὅσοι τροίαν ἀϕιϰόμεσϑα πλὴν ἀχιλλέως.

    Et huius quidem laudis ego quoque in partem veniam. illud autem proprie vestrum erit decus, Lipsii famam hostium carminibus auctam, quam sui male laudando corruperint. Ex literis postea tuis etiam illud libenter didici, nullum esse tam magnum malum unde non bonum alicui obtingat: quippe cum illi, quos studiosos vos dicitis, sibi accersito negotio, vobis otium5 paraverint. Egregie sane se ulciscuntur, quod nolunt quicquam discere. ἦ ϰεν γηϑήσαι Πρίαμος,6 illum7 dico qui perpetuum cum ordinariis bellum gerit: qui vereor ne se cupiat per istos tumultus reipublicae partem facere, et iactare se tribunitiis concionibus: nisi forte domesticum illi bellum civili prius est. Miratus sum nuper vim hominis. serio cuidam irascebatur quod alapis suis caput non praebuisset. Sed tu, arbitror, recte feceris,si ad nos transcurras, ubi nullae sunt, nisi horariae, partes. Salve Heinsi Clarissime et nos ama.

    Tui ingenii cultor
    H. Grotius.

    Adres: Clarissimo Domino Danieli Heinsio Graecarum literarum professori.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 405. Voor de dateering zie n. 5.
    2 - Lipsius was 23 Maart 1606 gestorven. In den bundel Epicedia in obitum Clarissimi et summi viri Iusti Lipsii, Lugd. Bat. Joh. Maire, 1607 (Rogge 301) komen, naast gedichten van Scaliger, Baudius, Heinsius e.a., twee Epigrammata van Grotius voor, die in de Poemata p. 201 en 238 herdrukt zijn.
    3 - Is hier Nicolaas van Zeyst bedoeld, of Nicolaas van Reigersberch?
    4 - Sophocles, Aiax 1338-41.
    5 - In het begin van 1607 heerschten er ernstige onlusten onder de studenten, waardoor de colleges gestaakt werden; zie Molhuysen, Bronnen I p. 164, 167, 425*-435*.
    6 - Homerus, Il. A 255.
    7 - Baudius, die zich herhaaldelijk beklaagt, dat hij geen professor ordinarius was. Zie b.v. no. 51, 74, 75, 118.