Clarissime Heinsi.
Tuningius2 noster, et quidem sobrius, spem mihi fecerat adventus tui in hunc diem. Ego multum crucior quod eventus non responderit. Ecce enim literas quas ea de causa penes me servavi. Audio te deliberare num honestissimi viri postulato obsecuturus sis. da mihi veniam: si ea de re dubitas, parum amice facis. potes enim duobus summopere gratificari, et Borelio qui hoc mihi diligentissime iniunxit, et mihi qui alioqui habiturus sum iter fastidiosissimum. Et, si libere loquimur, quid utrique nostrum commodius accidere potest, quam
120
tanto tempore eoque continuo simul vivere et studiorum intermissionem familiaribus colloquiis solari? Procul dubio, iam aliquid scripseris. ego scripsi quod vides carmen minime optimum3 et in quo facile animadvertes nihil me sponte dixisse, sed quod Philosophi quidam in omni rerum natura putant accidere, tractum materiae necessitate, quo factum est ut sumserim decursorium scribendi genus, et quale, ut puto, neque tu antehac a me legisti, neque ego posthac scripturus sum. Vides quanta sit miseria non ex suo sed alterius tempore Poetam agere. Baudius quoque spem mihi iniecit ἐπιγραμματίου aut ἰαμβείου. velim illi aurem velli. Si Basson4 vacat, aut si non ille, alius quivis velim mea cum vestris imprimat; ita ut sub vesperam diei Mercurii5 aut, si fieri potest aliquanto ante parata sint, ut ea nobiscum feramus. σύν τε δυ᾽ ἐρχομένω6, melius nobis conveniet quam heri atque hodie Gomaro et Arminio7. Utinam tantum apud te possim, ut cras te videam. Nisi admodum necessariis detinerer, iam ad te transvolassem. Fac aliquid quaeso mei causa. 31 Maii.Tui ingenii admirator
H. Grotius.
Adres: E. hoochgeleerde wijse seer voorzyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.