Redditae mihi sunt literae tuae, vir clarissime, quas 4o Cal[endas] Nov[embres] ad me dedisti.2 Exosculor istam libertatem, agnosco veterem animum, sed non licet pari liber-
42
tate ἀμοιβεῖν. Periit enim nobis τὸ אֶילֶותֱרֹן3 metuoque valde, ut dictis illis Dominicis4 - nosti quando una postremum deambulabant duo5 - fides asseratur.Scripsit ad te Societas Indica in eum quem nosti finem;6 et hic negligentia peccatum erat, sed homines tardos ut rerum suarum curam gererent sum adhortatus et 2o literas exaravi, non quod obstruserim, erant enim omnes libentissimi.
Ne patere me hic omnium rerum esse nescium.7 Cordi tuo dixeris: nosti phrasin linguae sanctioris,8 et chartae meae domi nostrae sacrae habentur.
Vale, amicorum decus, et quo solebas loco habe.
Tuus,
J. Borelius.
6 Nov[embris] 1608, Middelburgi.
In dorso staat in een onbekende hand: J. Boreel.