eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    148. [1608] Nov. 23. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime domine.

    Vereor ut satis vendibilis inventa sit opera nostra Indicana, eoque magis quia nihil a te accepi, tam religioso rerum alienarum curatore. Mea quidem interest, ut editio mea me indemnem praestet, neque emam ipse opera mea meo pretio, quae rursum aliis donem. Tamen si non potest lucripetis vestris persuaderi ut desiderio meo satisfaciant, malo librorum aliquot quam temporis facere iacturam: Itaque celeritatem editionis in primis tibi commendo, sine qua et usus et gratia operis peribit. Hodie admonet me quidam ut circumspiciam, nunquem possem reperire qui Gallice hoc scriptum interpretetur2. erunt forte studiosi apud vos Galli literati, quorum siquis aliquot horas in translationem velit impendere, poterit et typographum demereri, et me, qui libenter relegam et considerabo, num sensus meus, qui mihi optime debet esse cognitus, satis expressus sit. Rogo te patiaris hanc tibi a me molestiam imponi, ut partui nostro obstetriceris. Sed et alieno nomine te sollicitabo. Ianninus induciarum arbiter magni

    130

    facit commentarios in sacras literas Rabani Mauri. quos puto esse in bibliotheca publica sub tua fide. ingenti desiderio tangitur eius libri inspiciendi. si habes velim (nam puto tomos esse plures) Tomum primum experimenti causa ad nos transmittas. Ego me tibi publico nomine debitorem Philippi Leidensis3 profiteor, quem transmittam per nautam. XXIII. Nov. Fac aliquid sciam quousque aegrotet Scaliger, et quid somniet Baudius.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse seer voorzyenige here Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 419. De brief gaat over den druk van Mare liberum, hier nog ‘Indicana’ genoemd, zooals Grotius indertijd ‘de Iure Praedae’ ‘de rebus Indicis’ noemde; zie b.v. no. 86. Voor den inhoud zie p. 128 n. 1.
    2 - Een Fransche vertaling is nooit verschenen.
    3 - Philippus a Leydis, de Cura reipublicae et sorte principantis. Ook in no. 30 spreekt Grotius over dit boek.