eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    194. 1610 Apr. 4. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Solebas tu, clarissime Lingelshemi, mirum in modum affici scriptis iis, quae de patria mea conceperam2, sive id accidit summo, quem in me semper ostendisti, affectu, sive etiam quod faveres huic crescenti reipublicae, quae adversus magnitudinem Hispanicam vallum hactenus Europae fuit. Mitto igitur ad te opusculum, quod edidi nuper de reipublicae nostrae antiquitate3, quod se et argumenti et auctoris inscriptione tibi commendat. Titulus est παράδοξος, sed tamen, ut arbitror, res a vero non dissidet, hanc scilicet, patriam nostram nunquam fuisse τελέως μοναρχουμένην: sed divisam et communicatam quodammodo fuisse summam potestatem inter principem et proceres. Scis autem, ubi partim unus, partim plures imperitant, vere dici id imperium esse plurium ac proinde τοιαύτην πολιτείαν ἀριστοϰρατεῖσϑαι. Multae autem sunt ἀριστοϰρατίαι, quae habent speciem μοναρχιϰήν, qualis fuit nostra sub comitibus, qui tamen non possunt dici αὐτοϰράτορες fuisse, cum fuerint ὑπόνομοι. Potuerant ista subtilius disputari, sed ad captum vulgi scripsimus. Nolim tamen Germanos principes mihi irasci, quasi et ipsos velim in ordinem cogere. Professus enim sum, ista non nominis sono, sed re ipsa et usu diiudicanda. Sicut enim reges saepe dicuntur, qui re vera sunt principes, πρωτοπολῖται, πρωταριστεῖς, ita vicissim esse quidam possunt sub principum nomine, qiudam cum potestate regia ἀνυπεύϑυνοι. Caeterum totum vestrum quod imperium dicitis ἀριστοϰρατεῖσϑαι, facile vos mihi concedetis, quibus quotidiana sunt certamina adversus τὴν τοῦ ϰαίσαρος δεσποτείαν. De morbo tuo ex Heinsio invitus intellexi. Spero nunc melius tibi esse, praesertim cum non soleat ἡ λυσιμελὴς ποδαγρὰ4 diu infesta esse tam pauci vini hominibus. Per istam autem, quam tibi opto sanitatem, te rogo, libellum meum ut diligenter legas, et quale ab amico exspectari debet iudicium perscribas, eo fine, ut ea, quae desideras, in proxima editione corrigantur.

    IV. Aprilis CIƆIƆCX.

    Tibi addictissimus
    H. Grotius.

    Turbae, quae Ultraiecti fuerunt, iam componuntur publica auctoritate5.

    167

    Adres: Amplissimo, clarissimoque viro Georgio Michaeli Lingelshemio Serenissimo Electori Palatino ab intimis consiliis.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 33.
    2 - Zie b.v. no. 63, 86, 150, 169.
    3 - Zie n. 1.
    4 - Hedylus in Anthologia Palatina XI, 414.
    5 - Zie Wagenaar X, 25 vlg.