Multum tibi debeo, Walaee doctissime, quod temporis tui occupatissimi partem tibi detraxeris, ut literis meis quam amice tam liberaliter responderes.
194
Sed hoc consecutus es isto beneficio, ut iterum tibi molestus esse audeam. Remitto enim ad Borelium2 libellum istum meum3, iis in locis quos tu maxime salebrosos putabas, nonnihil temperatum, quatenus scilicet et instituti ratio et scripti brevitas permittere videbantur. Hunc igitur rogo relegas, et si quid amplius mutandum aut adiungendum iudicas, libere significes. Atque ut tuis amicissimis literis aliquid respondeam, primum de Papistis nulla inter nos dissensio est, etsi verbis forte utamur alius aliis, ut fieri solet. Accedo enim tibi, esse in Papismo communia quaedam cum caeteris Ecclesiis, esse et peculiaria quaedam: illa Christiana; haec magnam in partem Antichristiana: illa per se salutifera; haec per se exitialia. Caeterum in eo quoque Deo habenda est gratia, quod qui inter Papistas aequiores sunt, fateri cogantur, non omnium de Fide capitum eandem esse auctoritatem: ac proinde illa certa atque communia speciali quadam notitia apprehendi debere, caetera non item. Quapropter mihi ad sanandos eos qui sanabiles sunt, videbatur haec ipsa quam insistebam via non esse incommoda, ut ea, quae saluti parandae sunt, indubitata habere docerentur, reliqua si ut pestifera exsecrari nondum possent, interim seponerent ut non necessaria. Quanquam autem ego ea quae inter Christianos controversa sunt, ac praecipue quae nos inter ac Papistas agitantur, quam sint gravia atque conciliatu difficilia facile intelligo, tamen eam gravitatem atque difficultatem ante oculos ponere non erat eius instituti, in quo et Christianos, ob ea quae sunt inter ipsos communia, ad charitatem hortari volui, et caeteris auctor esse, ut omissis quae disceptantur, ea quae inter Christianos confessa sunt, ipsi quoque amplectantur; quos alioqui certum est offendi dissensionibus nostris, ita ut ferme putent, praeter nomen nihil esse quod nobis conveniat. In sacra Trinitate malui, te auctore, aliquantum recedere a proposito tractandi modo, qui talis est ut in rebus Christianis vocibus tamen communibus utatur, quam id quod Religionis Caput est a pravis erroribus non satis discernere. Quare et hic distinctionis ὑποστατιϰῆς et in Christi duabus naturis unitatis vicissim ὑποστατιϰῆς mentionem feci, non facturus forte, nisi incurrissem in tam petulans ac foetum prodigiosis quoque erroribus saeculum. Quod autem adfers de intellectu atque amore quodam velut reciprocante, scio multos veteres novosque existimasse, hoc modo aeternam generationem Filii et processionem Spiritus non absurde explicari. Caeterum quominus id eo modo in libellum meum transtulerim, in causa fuit, quod non ut Filium σοϕίαν ϰαὶ λόγον, ita et Spiritum, qua nimirum est ὑπόστασις, Amorem, aut, ut alii loquuntur, Voluntatem in Sacris Literis dici meminissem. Itaque cum Calvino, et Confessione tum Gallica tum Belgica Spiritum appellare malui virtutem Dei atque efficaciam, qua voce illum Sacra Scriptura saepius indigetat. Et ut hoc in Deo discrimen ostenderem cum ratione non pugnare, Aristotelis ex Metaphysicis locum citavi. Et tamen ne alterum illud Πλατωνιϰώτατον damnare viderer, comparationem ad hoc induxi mentis humanae, et intellectus et voluntatis: ut hoc velut gradu ad illam τριενότητα liceret ascendere. Lucis autem et caloris similitudo hoc magis placet, quod ὁ λόγος lux vocatur, et Spiritus per ignem non raro designatur in Divinis Oraculis. Restat de libertate Arbitrii difficultas: in qua sane parte, ut receptam Patribus sententiam oppugnare per instituti mei rationem non potui, ita195
minime velim Ecclesias nostras offendere. Quare si quid putas dici posse explicatius in harum Ecclesiarum sententiam, atque ita tamen ut a Veterum sensu atque locutionibus non exorbitet, rem mihi gratissimam feceris, si suggeras. Neque enim spero me aliis duris hominibus satisfacere posse si tibi aequissimo Iudici probare ϕράσεις meas non potero. Lapsum labemque humani generis et sub peccato servitutem, et tum ad remissionem peccatorum, tum ad vitae melioris originem profectumque, Gratiae divinae necessitatem, breviter ita attigi, ut Pelagianismum his finibus a me exclusum putem, saltem eum qui crassior est atque intolerabilior. Nam, ut dixi, omnibus omnino erroribus obviam ire, id vero istius non est tractationis. Vicissim puto eos, qui praedestinationis decretum rigidius urgent, si quid a nobis adversum Stoicos aut Manichaeos necessario dicitur, non id continuo ut in se gravius interpretaturos: praesertim ubi hoc tantum agitur, quemadmodum tu sapientissime mones, ut neque peccati et perditionis causam ad Deum, neque salutis ad nos ipsos referamus. Sed, ut alteris literis4 scribebam, non est tanti qualecunque hoc opusculum, ut propterea quisquam, praecipue autem eae Ecclesiae, quas ego omnium purissimas profiteor, offendi debeant, quare, si id aliter vitari non potest, prematur hic foetus, neque certa damna subeamus in spem fructus incertam. Vale Vir ut doctissime ita religiosissime, et nos quaeso amare perge. 11. Ianuar. 1612.