S.P.
Gratulor mihi, Cl. atque Ampl. vir quod scriptura mea et causa eius tibi ingrata non fuerit, nam ut ex eo animi tui in me studium ab una parte agnosco et amplector, ita ab altera parte iudicii tui candorem admiror, hoc enim vere magni est et Christiani animi in rebus eius momenti non solum iudicia, aliorum experiri sed etiam infirmiorum monita, si res ferat, non facile contemnere. Gaudeo insuper, animo tuo iam antea tibi fuisse praeceptum, quod ego tibi amplius hoc quidem tempore cogitandum indicaram. nam ex eo facile erit suspicari aliorum animos in iis etiam nonnihil haesitaturos. Caeterum ut ad argumentum epistolae tuae revertar, ego me iam satis defunctum arbitrabar, si literis meis ea breviter adnotassem quae offensae alicuius obnoxia futura metuebam, iam vero literis tuis aliquid etiam maius postulatur, quod ego mihi vendicare non ausim, nam scopulos ostendere ad quos nonnemo sit offensurus ingenii est non supra vulgus adsurgentis, sed modum ac rationem praestituere qua illi vitari possint, in re tam lubrica et periculosa, ego sane supra vires meas esse agnosco, a te ipso igitur mutueris oportet quod in rem hanc fore iudicabis. Tamen ut occasionem aliquam praebeam meliora cogitandi, quoniam tibi ita lubet, sententiam meam de re ipsa paulo plenius adscribam. Editionem operis tui si premas offensa quidem fateor vitabitur, sed et fructus omnis tam pulchri laboris peribit, talentum sub terra defossum quia Domino suo cum lucro non redhibetur, graviorem offensam famulo apud Dominum parit2. Edes ergo si me audis Cl. vir, adhibita ea προϑεραπείᾳ quam ipse facile ad offendicula lenienda pertinere cogitabis. A Papistis arcem verae fidei plane everti iudicabam, non quia verae fidei fundamenta ab iis quandoque non iaciantur, id enim libenter concedo, sed quia una manu struunt quod altera evertunt. Non ergo retento vero fundamento superficiem ei solum instruunt ex ligno foeno stipula, cuiusmodi plurimae ipsorum humanae traditiones ritusque censeri fortassis possunt, sed fundamento vero fundamenta alia conantur adiungere quae veri fundamenti vim omnino tollunt, adeo ut alterutrius damnum necessario illis sit faciendum, aut veri, si falsa retineant, aut falsorum, si verum retinere velint; exemplis rem illustro, Christum esse propitiationem pro peccatis nostris saepe recte asserunt, merita monachorum, confessorum, martyrum, quibus indulgentiae Pontificum innituntur, Pharisaica item opera sua ut salutis causas ita commendant, ut ea nullo pacto simul possint consistere; nam qui propriam iustitiam conantur statuere, iustitiae Dei subiecti non sunt, et a gratia exciderunt quicunque ex lege iustificantur. Imo Christus iis inutilis est factus, testatur Apostolus Galatis3, non quia Christum abiicerent, sed quia iustitiam legis ei conarentur adiungere. Dei veri invocationem per Christum intercessorem nonnunquam urgent; rursum tamen invocationem Sanctorum cum fiducia in ipsos, Artolatriam, imaginum cultum, ita praecipiunt, ut ab Idololatria nunquam se
188
sint expurgaturi, cui tamen a Sacra scriptura ἀνάϑεμα manifestum denunciatur. Licet ergo cibos salutares miserae plebi aliquando proponant, interim tamen venena praesentissima eis ita temperant, ut nisi Dei Spiritus per verbum suum in nonnullis efficiat ut salutaribus assumptis reliqua repudientur, - quod ego quandoque fieri agnosco experientia et Scriptura teste - omnibus illis necessario sit pereundum, servantur ergo primi illi quidem in quibus hoc fit, ὡς διὰ πυρὸς quia fundamento inhaerent, licet nonnulla superstitiosiora hominum commenta infirmitate quadam abrepti, abiicere nondum possint. De reliquis vero sententia diserta est pronunciata quod quicunque bestiae charactere notati sunt, aut eam adorant locum in stagno ignis cum ipsa bestia sint habituri4, quemadmodum etiam de Pharisaeis Christus testatur quod sectatores suos fecerint gehennae filios, quos tamen iubet audiri in Cathedra Mosis sedentes5. Quod vero addis ex illis principiis, quae ut confessa ponis, reliqua quae Pontificiis peculiaria sunt facile erroris convinci, ego etiam pro confesso habeo, nec inde tamen sequi videtur ea reliquis esse maiora. Quemadmodum ex reliquiis sanis et integris in humano corpore tabidae et morbidae partes facile arguuntur, imo earum etiam ope, si periti medici industria accedat, saepe restituuntur, non eo tamen tabidas et morbidas partes minoris esse momenti semper consequitur, et ut hoc consequatur ego tamen ea quae disceptantur nimium extenuari nolim ne, dum illis consultum volumus qui a religione aut omnino alieni, aut saltem de ea apud animum suum necdum satis certi sunt aliis iam vere Christianis offendicula ponamus, occasionemque praebeamus caetera omnia ut leviora contemnendi, atque adeo eorum animos in multis religione solvamus, in quibus se antehac, et merito quidem, solutos aestimare non sunt, ausi. Ego ergo potius in hanc sententiam - ignosce libertati meae Cl. vir - haec molliam, ut agnoscam non exigui ea esse momenti de quibus disceptatur inter Christianos, et ab iis etiam qui plusculum profecerunt diligenter examinanda, sed tamen maxima ea et multa esse de quibus convenit inter eosdem, et quae si sola etiam sincereque retineantur, salutis, quam religio Christiana promittit et exhibet, nobis esse causae queant; modo ab hoc consensu expresse separentur quos ipse quoque inter Apostatas potius quam Christianos censendos putas, quia praecipua Christianismi fundamenta e religione Christiana tollunt quod a Pontificiis et Graecis - ut iam ostensum - semper non fit. De sacra Triade fateor ea a te proponi, quae ad ipsam doctrinam veram et salutarem manuductionis vicem esse possunt, quia tamen hoc dogma caput quoddam est fidei nostrae, quaedam de eo paulo evidentius proponi optabam, praesertim cum in tota Ecclesia id semper extra omnem controversiam sit habitum, et adversus omnes surgentes haereses invicte defensum. Nam nisi Filius et Spiritus S. sint unus ille et aeternus cum Patre Deus, omnes Christiani miseri sunt Idololatrae, δουλεύοντες τοῖς μὴ ϕύσει οὖσι ϑεοῖς6, cum unus tantum sit qui hunc cultum, natura et Scriptura teste, sibi iure vendicat, et nisi vere ac reipsa a se sint distincti tota oeconomia salutis nostrae, quemadmodum a filio nobis tradita est necessario intercidit. Quibus vero vocibus id ita exprimi possit ut ὁ ϰατηχούμενος aliqua saltem tenus intelligat, ego sane vix scio, Scripturae voces usurpari tutissimum iudico quia de Dei penitissima natura nemo quam ipse testari potest. Patres189
quos haec quaestio ad lassitudinem usque exercuit similitudinem nullam commodiorem adhibere potuerunt quam humanae mentis, ut ipse etiam notas, et lucis, splendorem suum ac calorem individuos traduces iugiter propagantis, quibus aliquo pacto mysterium hoc verius adumbratur quam exprimitur, in quibus ipsam etiam scripturam ducem habuerunt, quum filium et λόγον, et σοϕίαν, et εἰϰόνα, et ἀπαύγασμα τῆς δόξης αὐτοῦ7 appellat, etsi quidam ex iis exemplum humanae mentis etiam paulo aliter usurpent quam a te si bene memini sit explicatum. Quemadmodum enim mens nostra si quando se ipsam plene intueatur et cogitet sui quandam imaginem ex se et in se gignit sibi per omnia aequalem, sic et Deum Patrem, dum sese aeterno cogitat usque animo - ut Vidae8 verbis utar - expressam sui imaginem ex se et in se gignere, utrumque vero producere et conspirare amorem mutuum ac reciprocum in eadem plane infinitate et natura divino modo consistentem, quae omnia ut rebus ipsis longe sint inferiora, aliquid tamen videntur exprimere cui mens humana haud aegre consensum adiunget si se docilem praestare velit. Quae de arbitrii libertate notaram illius fateor momenti non sunt cuius illa de quibus iam egi, diligenter tamen videndum ut duo scopuli vitentur, Ecclesiae Christi et saluti hominum plane adversi. Primus ne virium suarum fiducia inflati sibi ipsi transcribant quod Dei solius dono acceptum ferendum, nam sententiae metuendae et tamen manifestae in hos extant. Veni vocatum non iustos, sed peccatores ad resipiscentiam9. Item, Si caeci essetis peccatum non haberetis, sed iam dicitis, Videmus: ideo peccatum vestrum manet etc.10. Secundus est ne ab altera parte ita in Stoicismum inclinemus, ut homo iustam excusationem negligentiae aut perversitati suae possit praetendere aut Deus ulla ex parte in culpae societatem trahatur. Hi duo scopuli si recte vitentur, disputationes pacatas quae intra hos fines consistunt, ego quidem tolerandas in Ecclesia Dei iudico, quia (ha)ctenus de iis semper salva pace Christiana disputatum fuit, licet hic nonnull(is) accidisse videatur, ut dum gratiae Dei patrocinati sunt, iustitiae eius pene fuerint obliti, alii vero dum in solam eius iustitiam oculos converterunt, in gratiam eius iniurii fuisse deprehendantur. Si autem intra hos fines a me antea praestitutos Arminius se continuisset, et si quid ab ipso in hanc rem observatum fuisset id omne piorum atque eruditorum examini subiecisset, aut etiamnum a discipulis eius ut aequum est subiiceretur, sine dubio haud paulo pacatiores ecclesias haberemus; sed hanc rem Deus ille qui opus suum inter nos coepit ut spero ὡς ἀπὸ μηχανῆς restituet. Confido autem ea cautione etiam hac in re usurum te qua in Patrum Graecorum gratiam usum te fuisse scribis, nam quemadmodum ita temperasti stylum tuum, ut Patribus illis aut Augustino adversari ne videreris, ita etiam te operam daturum spero ut consensui ecclesiarum reformatarum hac in re praeiudicium non feras. Vale Cl. atque Ampl. Vir. Deum rogo ut te ecclesiae et reipub. diu incolumem servet. Datum Midd. Kal. Decemb. 1611.T.D. studiosissimus
Antonius Walaeus.
Adres: Ernfeste, wijse, voorsienige ende welgeleerde heer mijn heer Hugo de Groote, advocaet fiscael, residerende in Den Hage. Per bode.