eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    215. 1611 Nov. 11. Aan A. Walaeus1.

    Quod et legeris libellum meum2, et tam amice iudicium mihi tuum perscribas Vir Clarissime, debeo tibi plurimum. Nec profecto quicquam multo iam a tempore libentius legi, quam literas tuas. Non quidem ob laudes, quas ut ab amico animo profectas agnosco, ita non deberi mihi scio, in isto praesertim opere rudi et subitario. Sed hoc me inprimis iuvit, quod meum iudicium, cui alioqui merito diffido, tuo, cui tribuo plurimum, multis in partibus confirmetur. Nam postquam misso in Zelandiam exemplo, meum ipse scriptum relegere coepi, - et iam primus ille calor qui nos a scriptione recentes ambit atque occupat, defervere inceperat - notavi ferme eadem de quibus tu mones, ut offensis obnoxia, his praesertim locis atque temporibus. Videbam, non difficilem fore purgationem apud eos qui recte instituti mei rationem considerassent: attamen prudentius atque rectius fore, si ita cuncta mollirentur, ut purgatione quam minimum indigerent: quod ipsum tamen cum esset difficile, semper enim aut in hanc aut in illam partem impacturus videbar, deliberare coepi, an non rectius premerem foetum, aut certe editionem in pacatiora tempora differrem. Verum est omnino quod tu dicis, esse etiam inter ea quae cum Papistis disceptantur, quae arcem verae fidei plane oppugnant. Attamen ipsa adhuc arcis fundamenta apud eos apparent: quae quidem necesse est maiora atque digniora esse, si comparatio instituatur, quam caetera quae superstruuntur; etiamsi fundamentis sint proxima: quanquam et inter haec sui gradus. Iunius3 noster dicere solebat, Papistas ita in fundamentis errare, ut a fundamentis non aberrarent; cui ego plane assentio. Inter alia profanissimum morem Deum effingendi per simulachra, ne scripto quidem meo dissimulare potui, in quo tamen proposueram a controversiis abstinere: quia profecto spero, etiam cordatos in ipsa Romana Ecclesia viros non posse illam impietatem approbare, ut nec crassas quorundam et Pelagianas de Libero Arbitrio, quatenus Gratiae opponitur, et de Meritis opiniones. Ea autem ipsa quae apud Pontificios sunt periculosissima, puto etiam ex illis principiis, quae ut confessa pono, posse convelli ac labefactari. Quo maior illorum esse debet auctoritas, quorum veritatem

    186

    ne illi quidem negare audent, qui per ea ipsa falsitatis convincuntur. Ac ferme verum est quod quidam magni nominis Theologi prodiderunt, omnia quae vera sunt, et quae nos credimus, eadem a Papistis agnosci: sed addi insuper falsa alia, quorum quaedam sunt talia, ut cum primis illis agnitis veris non possint consistere. Unde sequitur, redacta Religione ad ea in quae omnes Christianae Ecclesiae omnium temporum consentiunt, collabi Papismum, ut qui conflatus sit ex privatis opinionibus. Samosatenianos autem et si qui sunt similes, non modo Christianorum, sed nec haereticorum nomine dignor: quae enim ipsi docent, cum universali omnium aetatum atque gentium Fide pugnant, et Christianitatem, quantum ego intelligo, nomine retinent, re destruunt: itaque hos a Mahumetistis non longe separo; qui ne ipsi quidem Iesu maledicunt. Quare non modo τοῦ λόγου ἀειθεόητα sed et veram satisfactionem, extra τὰ ἀμϕισβητούμενα posui: item praescientiam Dei et immensitatem. Ubi περὶ τρίαδος loquor, haesisse me fateor, quia cum εἰσαγωγὴν quandam vellem scribere, et me velut aptare iis quoque qui ad Christianismum invitandi adhuc sunt, non inveni verba talia, quae cum meo instituto congruerent, hoc est, aperta, plana, popularia. Nam ut ὑπόστασιν, quae vox in sacris Literis hac in re usurpatur, intelligat, ὁ ϰατηχούμενος longo ambitu circumducendus est: et humani ingenii captus, cui me in tradendis his principiis molliter insinuare volui, vix eo usque assurgit. Itaque tentabam, an possem qui modus de Deo loquendi tutissimus dicitur ἀποϕαντιϰῶς innuere id quod res est, addita insuper similitudine humanae mentis, quam inter Veteres Augustino, aliisque, et inter nostros Plessaeo4, etiam Iunio, prae caeteris placuisse memineram. Ad praecidendas haereses vox ὑποστάσεως plane necessaria est, maxime ut intelligantur λόγος ϰαὶ πνεῦμα aliter Deo tribui quam veritas, bonitas, iustitia, etc. Sed quae loquendi ratio meo isti instituto, quod plane intelligere te video, sit accommodatissima, velim cogites, et hac in re vel maxime sudantem iuves. De Arbitrii libertate usurpavi quantum potui phrases Patrum, ne nostris quidem improbatas, et gaudeo, videri tibi benigne haec interpretaturos, qui controversiis nuper motis impliciti non sint. Sed simul cogites velim, si quid ultra addo, abiturum me a proposito manendi ἐν τοῖς ὁμολογουμένοις, et sine dubio adversaturum me aperte Patribus Graecis, si non et ipsi Augustino. Caeterum ad eos quod attinet qui apud nos hac de re et aliis quibusdam capitibus disputare nuper coeperunt, eorum ut ego sententiam, quippe haud dum plane mihi percognitam, damnare non ausim, ita vias quas insistunt aperte improbo. Si quid enim obscuri fuit, id in consessu eruditorum piorumque hominum inquiri oportuit, non aut apud indoctam plebem, aut apud ipsos etiam Magistratus tam odiose iactari. Et quotidie magis magisque suspectos se reddunt, qui ad fulciendam causam suam tales accersunt tibicines, qualis est D. Conradus Vorstius. De Sacra Scriptura meministi, ut puto, agere me in libello, nec omnino perfunctorie. Quantum quidem operis brevitas permittebat. Caeterum placet mihi tecum, in fine scripti addere exhortationem, ut salva pace ac concordia diligenter quisque scrutetur omnem veritatem Sacris Libris abditam, non enim consistendum est ἐν τοῖς πρώτοις sed interius penetrandum: cum certissimum sit, nihil frustra Sacris Literis esse traditum; quanquam multa sunt talia, ut in iis errantes tolerari debeant. Haec ad te, Vir doctissime, libere perscripsi: ac rogo, ut occupationum tuarum rationes permittunt, mihi rescribas, et consilio tuo, cuius apud me maxima est auctoritas,

    187

    me iuves. Deus Optimus Maximus diu te Ecclesiae servet incolumem, nobis autem graviter sane hic laborantibus medicinam afferat. 11. Novemb. 1611.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 4. Antwoord op no. 214. Beantwoord door no. 216.
    2 - Meletius; zie p. 184 n. 2.
    3 - De Leidsche professor Franciscus Junius (overl. 1602), bij wien Grotius als student gewoond heeft.
    4 - Phil. du Plessis-Mornay.