eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    107

    290A. [1613] oktober 15. Van P. Bertius.1

    Amplissime vir,

    Iam pervenimus usque ad umbilicos.2 Quia autem praevideo aliquid nobis in primo folio spatii vacui relictum iri, volui consignare quaedam loca iis quae abs te posita sunt adfinia.

    Socrates Ecclesiasticae historiae libro V in praefatione: ἀφ᾽ οὑ̂ χριστιανίζειν ἤρξαντο οἱ βασιλει̂ς, τὰ τη̂ς ἐκκλησίας πράγματα ἤρτητο ἐξ αὐτω̂ν, καὶ αἱ μέγισται σύνοδοι τῃ̂ αὐτω̂ν γνώγῃ γεγόνασί τε καὶ γίνονται.3

    Theodoretus libro 1 Ecclesiasticae historiae capite 24 de Constantino: ὁ μὲν οὐ̂ν πανεύφημος βασιλεὺς τὰς ἀποστολικὰς φροντίδας ἐν τῃ̂ ψυχῃ̂ περιέφερεν, οἱ δέ γε τη̂ς ἱερωσύνης ἠξιωμένοι, οὐ μόνον οἰκοδομει̂ν οὐκ ἐβούλοντο, ἀλλὰ καὶ αὐτὰ τὰ τη̂ς ἐκκλησίας ἀνορύττειν ἐπεχείρουν θεμέλια.4

    In Novellis quoque titulo II de Iudaeis et Samaritanis: inter caeteras solicitudines quas amor publicus pervigili nobis cogitatione indixit, praecipuam imperatoriae maiestatis curam esse percipimus verae religionis indaginem.5

    Alciatus in Codicem rubrica de sacrosancta ecclesia: nemini dubium est, quin in primitiva ecclesia de rebus et personis ecclesiasticis ius dixerint imperatores.6

    Poteris vel aliquid ex istis deligere vel ipse submittere quo impleantur vacuae pagellae; nisi vacuas manere cupias.7

    Interea non possum caelare Altitudinem tuam redditas mihi heri sub vesperam litteras nomine presbyterii, ut vocant, et magistratus Capellani8 scriptas, quibus sollicitor, ut pro Joanne de Vries9 apud senatum vestrum et toparcham Capellanum10 iterum intercedam. Etsi vero discipuli mei caussa, cuius et pietatem et modestiam multis experimentis iampridem cognovi, libenter id facere cupiam, tamen quum minus mihi adhuc perspectae sint rationes vestrae, neque velim consiliis vestris moram iniicere, nedum ut permoveam ea quae pacandis rebus hactenus a vobis gesta sunt, non iudicavi quicquam

    108

    in hac caussa mihi faciendum inconsulta Altitudine et prudentia tua. Non ignoro, quam multa tranquillitatis adferendae caussa et facere oporteat et pati. Quodsi igitur eo loco res nunc sunt ut Frisii nostri commendatione concordiam toparcharum non putes laesum iri, fac me quaeso certiorem. Ego illum, prout meretur, commendabo. Est enim talis, ut si eius mor(es nos)sent fratres nostri Rotterdamenses, ipsi eum quem nunc arcent, ultro (essent) ad se allecturi et ad se invitaturi. Sin existimabunt repuls(am) Oudartii exclusione Frisii esse vindicandam, non reluctabor, t(anquam) indicem haec talia ab ecclesiasticorum moribus debere esse aliena.11 Et alius in collegio, Frisio isto multo aptior, de quo poterit quoque Altitudo cogitare. Habet enim respublica apud me deposita ecclesiarum seminario ingenia suo tempore patriae utilita(tem) latura et paci publicae operam datura.12 Faxit id Jesus, dominus noster.

    Vale,

    tuus,
    P. Bertius.

    Datae Lugduni Batavorum, XV Octobris 1(613).

    Adres: Amplissimo viro domino Hugoni Grotio, fisci Hollandici advocato et syndico reipublicae Rotterdamensis, Rotterdam. Den bode loon.

    Notes



    1 - Hs. Neurenberg, Germanisches Nationalmuseum, Archiv Autographen, eigenh. oorspr. Gedrukt in Hugo Grotius, Ordinum pietas (ed. E. Rabbie), p. 477-478. Beantw. d. no. 291 (dl. I). De theoloog Petrus Bertius (infra, n. 12) corrigeerde de drukproeven van Grotius' Ordinum pietas, een werk dat omstreeks 20 oktober 1613 te Leiden verscheen (BG no. 817).
    2 - Vgl. Martialis, Epigrammata 4, 89, 2 en Erasmus, Adagia I, II, 32 (132) (LB II, kol. 82; ASD II-1, p. 247-248): ‘Ad umbilicum pervenit, id est ad finem’.
    3 - Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 5 (Prooemium) (PG 67, kol. 565 B). Grotius verwees al naar deze plaats in Ordinum Pietas 106 (ed. Rabbie, p. 180).
    4 - Theodoretus, Historia ecclesiastica 1, 24 (PG 82, 977 C - 980 A).
    5 - Theodosius, Novellae 3 (Prooemium).
    6 - A. Alciatus, ‘Ad rescripta principum commentarii’, in: Lucubrationum in ius civile tomus tertius (Opera ... Omnia III, Bazel [1547]), kol. 198, 19-21.
    7 - Bertius zond zijn brief naar Rotterdam en niet naar Den Haag, waar Grotius op dat moment verbleef. Het gevolg was dat de voorgestelde citaten niet op tijd aan de drukker overhandigd konden worden (no. 291 (dl. I)).
    8 - In Capelle aan den IJssel was in de loop van 1613 de functie van predikant vrijgekomen. Er ontstond verschil van mening over de vraag wie het recht toekwam een opvolger aan te stellen: de ambachtsheer van Capelle of de Rotterdamse vroedschap, die namens de baljuw van Schieland optrad (no. 279, (dl. I), p. 257-258, n. 4; zie ook nos. 281, 287 en 291).
    9 - Jan Jorisz. de Vries (Johannes Frisius ‘Pettenus’) (ca. 1590 - ?), die zich op 3 mei 1605 aan de Leidse universiteit had laten inschrijven, was een leerling van Bertius. Hij werd in 1614 tot predikant van Stad aan het Haringvliet aangesteld, maar in augustus 1619 als remonstrant afgezet (Album studiosorum Acad. Lugd. Bat. I, kol. 78; F.A. van Lieburg, Repertorium van Nederlandse hervormde predikanten tot 1816 I, p. 269).
    10 - De Rotterdamse koopman Johan van der Ve(e)ken, ambachtsheer van Capelle aan den IJ ssel. Van der Veken steunde een andere kandidaat, Robertus Oudartius (Audaert, Audart) uit Kamerijk, die zich op 29 november 1603 op 22-jarige leeftijd te Leiden als theologiestudent had laten inschrijven (Album studiosorum Acad. Lugd. Bat. I, kol. 72).
    11 - Oudartius werd op 6 december 1613 in Capelle aan den IJ ssel aangesteld. In 1619 werd hij wegens remonstrantse sympathieën uit zijn ambt gezet (Classicale acta 1573-1620, III, Particuliere synode Zuid-Holland, Classis Rotterdam en Schieland 1580-1620, p. 403-406).
    12 - Bertius was regent van het Leidse Statencollege, de universitaire theologen-opleiding.