eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    361. 1614 Aug. 11. Aan J. Wtenbogaert1.

    Vir plurimum Reverende.

    De Bertii libello2 idem tuae prudentiae videri, quod mihi visum fuit, sane gaudeo: nec minus illud me iuvat, quod ipse D. Bertius ita mihi rescripsit, ut plane rationes consilii mei probare videretur. Vapulabit ergo Piscator: quiescet Pelagius: et Afrorum Patrum manes notam censoriam lucrifacient. De Vossio3 gratias tibi; scripsi ad Mylium, et hac transeuntem insuper rogavi, ut meminisset. Nova accedit festinandi causa, quod Dordraci fama percrebuit, ipsum a Vorstio commendatum: qua de re hodie ad me literas4 scripsit. Id quin bono viro fraudi illic futurum sit, minime est dubium: eoque magis eripiendus ex illorum insultibus, qui non quiescunt donec semel suspectos plane oppresserint. Si quid addere ad hoc negotium potes, rogo ne quiescas: optime operam collacaveris. De decreto5 turbas metuo. Quibus id displicet, affirmant compertum sibi addita testimonia Vorstii opera: legatos Dordracensium nullum habuisse isti formulae assentiendi mandatum: ipsos decreti auctores satis ostendere quam diffidant eventui, cum nec ad Magistratus nec ad Ministros publico nomine exempla mittantur: ideoque nec poenam adiectam ut impune sperni possit. Ministri Dordracensium quidam, praecipue homo satis impatiens, qui tamen patientiae praefert nomen6, exemplo Amstelodamensium refutandum decretum putant. Rogat me Vossius - nam ab ipso commodato acceperam - ut Amstelodamense scriptum7 ipsi remittam: opus enim sibi esse vel ad paucos dies: quare velim describi cures, et per partes, si placet, quo minus morae intercedat; ut et ego fidem liberem, et tua responsio procedat. Plane enim agendum hoc tibi arbitror: nec cuiquam alii ausim com-

    346

    mittere. Magna enim moderatione et prudentia opus est, ut et aequioribus Contraremonstrantium aliquatenus satisfiat, et tamen sarta tecta illa maneant, de quibus constituendis tantopere laboravimus. Mihi inter legendum occurrebant quaedam, quae non incommode dici posse viderentur: sed eas cogitationes chartae non mandavi, nisi confuse admodum, et paucissimis notis. Nec dubito, quin si quid boni mihi in mentem venerit, idem te non sit fugiturum. Siquid tamen mihi amplius occurret, viso scripto tuo libenter indicabo. Arcerius8 apud me fuit. Sibrandianam bilem9 fortiter exspectabimus. Deus haec fortasse benigna reducet in sedem vice. Idem te, Reverendissime Domine, diu Ecclesiae suae incolumem servet. XI Augusti CIƆIƆCXIV.

    Tuae pietatis observantiss.
    H. Grotius.

    Adres: Eerwaerdighe hoochgeleerde wyse voorsyenige Johan Wtenbogaerd dyenaer des Goddelycken Woordts (in) de Kercke tot 'SGravenhage. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. III E I87. Gedrukt Epistolae p. 13; Epistolae ecclesiasticae p. 390.
    2 - Zie p. 337 n. 6 en no. 358.
    3 - Grotius trachtte Vossius een plaats aan de Leidsche Universiteit te bezorgen, waarschijnlijk als professor in de Kerkgeschiedenis. Een vacature in de Theologische faculteit was er echter niet. Vossius werd ten slotte in het volgende jaar Regent van het Staten-Collegie.
    4 - Het hier volgende is grootendeels aan no. 360 ontleend.
    5 - Zie p. 293 n. 2.
    6 - Balth. Lydius; woordspeling met lijden = pati: zie p. 342 n. 6 en p. 353 n. 3.
    7 - Zie p. 342 n. 7.
    8 - Paulus Arcerius; zie p. 328 n. 2.
    9 - Zijn Responsio; zie p. 337 n. 8.