Mitto tibi, summe virorum, historiam ornate admodum et subtiliter scriptam a doctissimo Raphaele Thorio2, quae causam mortis viri incomparabilis et tibi simillimi Isaaci Casauboni complectitur. Rogo legas, deinde ostendas Pavio3, qui miram constitutionem corporis, in quo habitavit admirandus ille animus, Observationibus suis anatomicis adiungat: est enim res digna medicorum exacta consideratione; postea vero obsecro cures ad me redeant literae. De Cassandri epistola4 interpellor a Christianissimi Regis Legato5, iussu eius, cui omnes operam nostram debemus, Augusti Thuani: quare advigila quaeso. Velim etiam mitti mihi Goldastina6: et primum quidem Tomum quamprimum poterit: eum ubi remiserim alterum, deinde tertium. Vale decus literarum, quarum spes nunc ferme in te solo sita est. XIV. Augusti CIƆIƆCXIV.
Tui observantissimus
H. Grotius.
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wyse voorsyenige heere Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.