Vir Clarissime.
Rogatus ab amicis in Gallia Nob. Mylius2, ut certos ipsos faceret de causis morbi mortisque viri, nisi tu esses, incomparabilis, Isaaci Casauboni, compellavit me de literis Thorii3, quibus ea historia ita describitur, ut non possit aut rectius quicquam aut ornatius dici. Respondi esse eas apud te4, sed daturum me operam ne diu iis careret, ut honestissimis amicorum desideriis posset satisfacere. Quare rogo eam epistolam ad me transmittas, Hagam, si fieri potest, ubi futurus sum ad diem usque Saturni. quo facto et me et ipsum D. Mylium devinxeris. Vale vir eruditissime et diu saeculum orna. XIV Oct.CIƆIƆCXIV.
Tuarum virtutum admirator
H. Grotius.
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wyse zeer voorzyenige heere Daniel de Heins Professeur ordinaris ende Bibliothecaris in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.