121
Amplissime vir,
Occupationibus tuis deputo, quod nobilissimum virum dominum Van der Mylium2 convenerim ante te. Quid abs te actum sit praesente me vidi et audivi. Rogo maiorem in modum, caussam meam ipsi per litteras commendes impensius quaeque dici non potuerunt ut scribas. Epistola non erubescit.3 Imprimis hoc urgeas, quod de libera habitatione inter nos dictum est, postea de immunitatibus. Existimabat meus ille nihil de habitatione fere discriminis, sed immunitatibus opponebat emolumenta academica; quorum iam nunc ego in meo munere sum particeps. Sed haec multum urgere piget et pudet. Nosti quid profitear. Et tamen video adminiculis istis indagare miseram mortalitatem nostram. Sed cogita non loqui me solum, sed familiam quae iam decem capitibus constat. Hanc ego vento pascere nequea(m). Et iam aetas cadit. Quinquagenario mihi natus est infans, cui dum vivo prospectum velim.4 Post obitum commendabo ipsum, ut et caeteros, vivis, Deo imprimis, a quo vita et salus omnibus. Si haec fieri nequeunt, non erit inhonorum veterano suae stationi immori. Sed video omnia huc inclinare. Imprimis post me commendo dominum Vossium, quem ego alterum me esse iudico.5 Nihil de me polliceri audeam, quod non ipsi tribuam. Cras ego in haec verba scribam ipse ad nobilissimum illum et vero γενναι̂ον, forte etiam ad oraculum ipsum.6 Rogo per genium tuum, ne committas quin et ipse Rotterodamo aliquid litterarum des.7
Perendie hi(c) rursum me sistam. Et adferam offerenda illustrissimis Proceribus exemplaria Collationis.8
Amplissime vir, dominus Jesus te sospitet,
tuus,
P. Bertius.
Dat[ae] Hagae Comit[is], XXV Martii anno 1615.
Onderaan de brief staat in een onbekende hand: Inscriptio erat: Amplissimo viro domino Hugoni Grotio, pensio[na]rio Rotterdamensi, Rotterdam.