Vir Clarissime.
Non alium habeo cuius aut amicitiae aut iudicio plus confidam, quare non tantum meorum operum sed etiam cogitationum mearum, si fieri posset, te vellem habere iudicem. Quod nunc ad te mitto2 hac natum est occasione. Aliquot sunt menses cum ad Legatum Ordinum in Gallia3 scripsi quaedam his quae ipse ad me scripserat respondentia. Quia vero ego de conciliandis nostris controversiis Molinaei4 scire sententiam avebam, ille non hanc modo literarum partem sed et alias, quae D. Molinaeo non displicere non poterant ipsi ostendit, auctoris duntaxat nomine dissimulato. Mox ad me mittit libellum5 Molinaei; eum cum perlegi inveni quaedam mihi satis placentia, quaedam quae probare toto animo non possem. Langeracensis saepe me excitavit ut aliquid rescriberem; ego iam totos sex menses sileo; atque etiam seposueram chartam D. Molinaei non responsurus. Sed Legatus non desinit me prope iurgiis urgere; itaque faciendum aliquid visum est, impendique hoc biduum - quatenus urbana et privata negotia permisere - scriptioni nimium sane festinatae, neque vacat exscribere. Vides ergo abortum verius quam partum. De vocibus non sum sollicitus. Scio me ad amicum scribere. In rebus an quid peccaverim te iudicem fero; quanquam enim uni duntaxat Langeracensi scribo, tamen adhibenda est cura ne illum imprudens fallam. Rogo facias quod ego feci, et quamprimum aliquantulum temporis tibi subtractum amico impendas, libereque scribas ea quae tibi in mentem veniunt. Molinaei scriptum una mitto, ut rectius cuncta consideres. Vale Vir doctissime. De famulo6 si apud vos nulla spes est velim scire. Offeruntur hic nonnulli sed pueri et parum callentes Latine, a quibus ut video parum sublevabor, tamen praecipitanda erit electio, quia sine ministro diutius esse non possum, instante cum maxime Hollandiae Ordinum conventu. 27 Novembris 1615.
Tibi addictissimus
H. Grotius.