eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    437. 1615 Nov. 30. Van G.J. Vossius1.

    S.P.

    Legi responsum tuum2, Amplissime Domine, in quo non dico permulta, sed omnia plane ita subtiliter nervoseque a te dicuntur, ut quamquam sciam quam plerique omnes docere quam discere simus paratiores, tamen bona me spes habeat, posse his Clarissimum M.3 ab anticipata opinione dimoveri. Sed cum omnia mire fuerint ad palatum meum, tum imprimis ea me delectarunt, quae de salutis certitudine scripsisti. Omnino enim in hoc dogmate plus mihi lucis adluxisti, quam vel alius antehac quisquam, vel tute antea ipse; quamquam semel iterumque tecum de eo sim locutus, et communicaris mecum, quae de conciliatione dissidentium sententiarum scripseras nuper4. Nec tamen abeunt ab iis, quae interea temporis iam animo conceperam. Sed gavisus sum ea calculo tuo comprobari; et, quod magni duco, distinctius ea proposuisti, quam ego ea mente eram complexus. Itaque usus mihi eorundem fuit hodierno die, quo dicendum aliquid fuit de verbis istis Christi c. XXIV Matth. ὥστε πλανῆσαι, εἰ δυνατὸν, ϰαὶ τοὺς ἐϰλεϰτοὺς. Nam huc usque me in eo Evangelista series ipsa perduxerat. Nec arbitror nos, plus quam a te factum, largiri cuiquam posse, nisi simul a clara scripturarum luce inque ea ambulantis piae antiquitatis vestigiis visum sit deflectere. Quod vero prohibes, ne Nobil. Langeracensis literas tuas ostendat viro doctissimo5, equidem istiusmodi puto, ut nec tu imprudenter illud scribas,

    430

    et Langeracensem tamen prudenter facturum putem, si nullus hac parte morem tibi gerat. Nam et Reip. et Ecclesiae plurimum interest, ut magni nominis Theologi piae antiquitatis sententiam cognoscant super praedestinatione et dogmatibus annexis; tum vero imprimis, ut ius summi magistratus in rebus Ecclesiasticis rectius addiscant. Quod si tamen legatus sibi illum thesaurum servet, postilla scribi oportebit, rem omnem te ipsius permittere potestati. Nec puto hoc consilium quemquam ut candidum minus interpretari posse, nisi forte qui niger sit ipse. Qualis forte etiam in scripto tuo minus verisimile dicet, quod ais pag. 2. vers. 96 non aliud te spectasse, quam ut Molinaei consilio et ipse et alii adiuvari possetis ad pacem promovendam. Obducat enim quod pag. 177 - cuius initium ‘ad conclusionem’ - ais non scripsisse te in eum finem, quod Molinaeum inspecturum putaras, sed ut sententiam tuam apud Nob. legatum deponeres. Quae tamen licet ἐναντιοϕανῆ, non tamen ἐναντία esse patet, cum, ut ego arbitror, volueris, non scriptum Molinaeo ostendi, sed, dissimulato scripto, Molinaeo exponi debere, quae scripto esses complexus, quaeque legatus ad consilium eius de procuranda pace eliciendum significanda ei arbitraretur. Porro cum eiusdem pag. 17. v. 28 nominas conciliationem, cui subscripturi sint Angli, Belgae, Helvetii, Germani, dubitavi certone consilio an festinatione omittantur Galli, praesertim cum in Gallias scribas. Quemadmodum nec sat scio, an quod pag. 6. vers. 7. a fine9 ais: simplex donum esse non potest, quod pluribus conceditur, priori gratia abutentibus, quam utentibus, an ἁπλῶς intelligi possit, cum certum sit, si princeps tam iis qui hastam abiecerint, quam qui bene rem gesserint, armillas donet, minime horum ratione simplex donum dici posse.

    Haec sic ego non musitabar, sed muginabar. Nam aliquid in chartam coniiciendum erat, non quale tu scripseras, cuiusmodi nihil erat - scio te sic ingenue scribenti fidem habiturum -, sed tamen quod chartae spatium implere posset. Bis me legisse dicere possum, etiam tertiaturum, nisi metuissem (ne in remittendo) festinato opus esset. Superest, vir Amplissime, et (supra mortales) omnes mei amantissime, ut maximas tibi gratias (agam, quod) priusquam responsum hoc tuum mitteres ad Langer(acensem, eius mihi) legendi feceris potestatem. Nec enim maiori cum (voluptate, addo) etiam cum fructu, meum in re alia tempus (collocare potuissem). Planeque rogo (simili adfectu, et honore in posterum me prosequi velis). Est et quiddam aliud, de quo ad te scribere aveo, quod Bredanam Ecclesiam10 spectet. Sed nunc serum est, eoque occasione ista potius utar, cum frater ad te Hagam iturus, quod futurum die Iovis, uti intelligo. Salutabis, magnifice domine, nomine meo lectissimam feminam, coniugem tuam, quam Clemangis editor11 ante unam aut alteram hebdomadem praeconio isthoc serio apud me decoravit, quod suaviter se risisset versiculis rythmicis, quia rei familiaris aliquo dispendio curasset, ut sic compellare suos posset - sic loqui liceat - confratres. Ecce hic stant, Augustinus, Hieronymus, caeterique Patres. Vale decus meum. Prid. Kal. Xbris CIƆIƆCXV.

    A.T. observantissimus
    G. Vossius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.L. 246. Gedrukt G.I. Vossii Epistolae p. 106; Epistolae ecclesiasticae p. 431. Antwoord op no. 434. De brief is aan het einde iets beschadigd.
    2 - No. 438.
    3 - Molinaeum.
    4 - Een verhandeling van dien aard is niet bekend, behalve de p. 184 n. 2 genoemde Meletius.
    5 - Zie p. 427 ‘uni duntaxat Langeracensi’.
    6 - Zie no. 438, p. 432 regel 6.
    7 - Ibid. p. 444 regel 6.
    8 - Ibid. p. 443 regel 33. Grotius heeft ‘Galli’ in den brief (no. 438) ingevoegd.
    9 - Ibid. p. 435 regel 39.
    10 - Zie no. 440.
    11 - Johannes Lydius, zie p. 200 n. 7.