431
Gedeoni a Boetselaer et Asperen, Baroni in Langerack, etc. Illustrium et Praepotentium Ordinum Foederati Belgii apud Gallos Legato.
Generose Domine.
Revertor ad scriptionis officium aliquamdiu intermissum, dum mecum consulto, ad Viri Clarissimi Molinaei scriptum2 aliquid mihi commentandum sit, nec ne. Si tacerem, verebar ne iniuriam facerem verioribus sententiis de ritibus ac gubernatione priscae Ecclesiae, de conciliatione gratiae et liberi arbitrii, de imperio summarum potestatum in res Ecclesiasticas; quae omnia mihi videntur a D. Molinaeo, aut ob properationem in Angliam, aut quia in aliis controversiis summe subactus illis expendendis ne antea quidem satis vacavit, neutiquam pro reliqua sua eruditione esse tractata. Atque adeo illud ipsum mihi dolet, quod illa pars literarum mearum, quae Gallicarum Ecclesiarum morbos liberius tangit, ab illo lecta sit. Pauci enim sunt qui aequo animo patiantur sua ulcera, tractari. His ille commotus magnam mihi facit iniuriam, cum ita respondet, quasi ego dissuadeam propius inter se vinciri Protestantium coetus; cum per multos annos eadem cum ipso vota volvam, neque desinam quicquid meae est opis eodem conferre. Sed quod ego eius scripseram, ex tua, Vir Nobilissime, epistola erat natum, qua significaveras, Angliae Legatum3 parum spei facere promovendi negotii. Hinc ego occasionem sumseram coniectura quadam indagandi eas causas, quae tam honestum propositum remorari possent. Faxit Deus ut falsus vates fuerim. Summarum potestatum an tam reverentes sint Galli Reformati, quam Angli, haec ipsa tempora vereor ne grave nimis datura sint experimentum. Rex Britanniae iampridem ita iudicat, Ministrorum aequalitatem nimiam coniunctam esse cum quadam obediendi impatientia. Itaque saepe est audita ab ipsius ore haec sententia ‘Tolle Episcopos, Regem sustuleris’. Antiquae Ecclesiae plus tribui in Britannia quam in Gallia, miror a quoquam negari. In Canonibus Ecclesiae Anglicanae conscriptis anno 15714 hunc invenio: ‘Imprimis vero videbunt - concionatores - ne quid unquam doceant pro concione, nisi quod consentaneum sit doctrinae Veteris et Novi Testamenti, et quod ex illa ipsa doctrina Catholici Patres et veteres Episcopi collegerint’. Hanc legem an accepturi sint Galliae ministri, multum dubito. Ad ritus quod attinet, certum mihi est λειτουργίαν Anglicanam, item morem imponendi manus adolescentibus in Baptismi memoriam, autoritatem Episcoporum, presbyteria ex solis Pastoribus composita, multaque alia eiusmodi, satis congruere institutis vetustioris Ecclesiae, a quibus in Gallia et Belgio recessum negare non possumus. Quod de Episcopis, et manuum impositione, quam confirmationem vocant, mollius sentit, sane gaudeo. Sed scit non deesse inter suos, qui illud Satanae commentum, hoc notam Antichristi appellant.
432
Id genus hominum .... quanta impedimenta obiiciat Ecclesiarum concordiae. Verissimum est quod dicit D. Molinaeus, posse sub differenti disciplina et ritibus pacem coli. Sed id ut fiat, diligenter cavendum est, ne sua alienis nimium praeferantur, praesertim noviter reperta receptis antiquitus. Putat D. Molinaeus, me arte quadam voluisse ipsum ad controversias Belgicas pertrahere. Ego vero sancte testari possum, me nihil aliud spectasse, quam ut ipsius consilio, per te eliciendo, tum ego, tum alii adiuvari possemus ad pacem procurandam. Nam cum vidissem antea scriptum aliud ipsius Molinaei, de sarcienda inter Protestantes, Lutheranis quoque inclusis, concordia5, in quo exserte profitetur, dissimulandas quaestiones multas ad salutem non necessarias, ac nominatim eas quae ab Arminio motae sunt super Praedestinatione, super Libero arbitrio, ac super Sanctorum perseverantia, plane futurum putabam, ut formulam doctrinae super illis capitibus talem proponeret, qua non damnaretur ea sententia, quae non iam dicam Arminio, sed Melanchtoni placuit. Proponit D. Molinaeus theses quasdam, quas ait congruere cum Augustini, Prosperi, Fulgentii, et Concilii Arausicani doctrina. Sed qui a D. Molinaeo dissentiunt, quaerunt cur maior esse debeat Augustini auctoritas, quam omnium Patrum, qui aevo superiore ac puriore, hoc est, intra quadringentos a nato Christo annos vixerunt, a quibus recepta nunquam se damnaturum, et Rex Britanniae, et plerique praeterea nostrorum profitentur? Illos autem omnes Apostolicis temporibus proximos et eorum successores, plerosque et Episcopos et Martyres, propositum et praedestinationem Dei recepisse secundum praescientiam, ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscuiusque praeviderit, et sub ipso gratiae adiutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit, tum scripta ipsorum testantur, tum Prosper6 fatetur totidem verbis. Eorundem Patrum constans est sententia ‘liberum esse etiam in fide arbitrium, non tamen sine divino adiutorio’. Ad Concilium Arausicanum quod attinet, in eo tota quaestio de praedestinatione, sitne ex praescientia, an ex decreto citra praescientiam, ne attingitur quidem: sed anathema illis dicitur qui aliquos dicunt ad malum divina potestate esse praedestinatos. Traditur ibidem, omnibus qui baptizari desiderant gratiam ad fidem conferri: et omnes baptizatos posse implere quae ad salutem pertinent, Christo auxiliante. Prosperi haec clarissima sunt dogmata: Neminem ad peccatum praedestinari; Etiam a non praedestinatis auferri peccatum originale per baptismi gratiam, et eum qui id neget non esse Catholicum; Eos qui non sunt praedestinati, ideo non esse praedestinatos, quia quales sunt futuri, hoc est, defecturi sine poenitentiae correctione, tales sunt praesciti; Recte dici omnes redemtos, sed non omnes a captivitate erutos; Deum velle omnes homines salvos fieri, et ad veritatis agnitionem venire, sed qui veniunt Dei auxilio dirigi, qui433
non veniunt sua pertinacia reluctari: ideoque illud ‘omnes’ non debere nisi universaliter intelligi: Adhibitam esse semper universis hominibus quandam supremae mensuram doctrinae, quae etsi parcioris occultiorisque sit gratiae, sufficiat tamen quibusdam ad remedium, omnibus ad testimonium; sive ut alibi idem explicatur: Gratiam Dei omnibus hominibus adesse multimodo opere diversaque mensura, opitulationem per innumeros modos omnibus adhiberi, omnibus praeberi mensuram generalis auxilii; quod ea a multis refutetur ipsorum esse nequitiae, quod a multis suscipiatur et gratiae divinae et humanae voluntatis. Fulgentii haec est definitio7: Ostensurus Deus quid reddendum praesciverit et quid donandum, praedestinavit illos ad supplicium, quos a se praescivit voluntatis malae vitio discessuros, et praedestinavit ad regnum, quos ad se praescivit misericordiae praevenientis auxilio credituros, et in se misericordiae subsequentis auxilio esse mansuros. Ex Augustino multa afferri possent loca, etiam e posterioribus scriptis, in quibus liberum arbitrium ostendit adiuvari et emendari per gratiam, non tolli. Illud certe nemo diligens veterum lector diffitebitur, ipsum Augustinum, Prosperum, Fulgentium, et quotquot ante ipsos fuerunt Catholici scriptores, et quotquot postea exstiterunt, hoc sensisse, hoc docuisse: ‘multos et iustificatos et regeneratos non perseverare in fide quae per dilectionem operatur, quosdam etiam irreparabiliter cadere’. Cum his an satis conveniant ea quae scribit D. Molinaeus, viderint harum rerum periti. Mihi illud compertum est, in vetere Ecclesia hunc fuisse morem, ut in symbolis ea duntaxat ponerentur, de quibus semper convenisset inter Catholicos scriptores, omissis iis de quibus laudati auctores dubitassent. Et hunc modum secuti mihi videntur Arausicani Patres, item Episcopus Romae Caelestinus, assentientibus proculdubio doctissimis presbyteris, qui tum Romae agebant, et ante illos Episcopis qui Diospoli, qui Carthagine, quique Milevi convenerant; Innocentius quoque et Zosimus Romani Episcopi, consulti omnes super his ipsis controversiis. Quorum modestiam imitari - ut cum D. Molinaeo loquar - multo est satius, quam praeconceptis opinionibus mordicus inhaerere, aut ab unitate corporis avellere eos, qui probabiles causas habent aliter atque aliter de subtilibus controversiis iudicandi.Caeterum ut credam Ignatium, Irenaeum, Iustinum, Cyprianum, martyres, deinde vero Athanasium, Basilium, Gregorium Nyssenum, Nazianzenum, Chrysostomum, Ambrosium, Hieronymum damnatos a nobis, quasi in gratiam Dei iniurios, aut quasi evertentes fiduciam et consolationem sanctorum, id vero ego in animum nondum possum inducere. In D. Molinaei scripto multa invenio aequa et sobria, neque dubito quin, si ipsius prudentiam Ministri nostri imitarentur, haberemus Ecclesiam multo, quam nunc est, pacatiorem.
Caeterum quae mihi inter legendum et relegendum in mentem veniebant, haec ferme sunt. Ponit hoc tanquam certissimum multa fieri necessario quae fiant libere; quod mihi secus videtur. Deus, inquit, est necessario bonus. Fateor. Et tamen libere. Hoc vero non possum agnoscere. Nam liberum est id quod indeterminatum est ad partem utramvis. Deum autem natura sua, hoc est, ipsa Deitas ad bonitatem determinat, ita ut contradictionem involvat dicere, Deum esse, et posse bonum non esse. Non potest Deus mentiri, inquit Apostolus8; non est igitur liber in non mentiendo. Verum quidem est, sponte esse Deum veracem;
434
sed non omnia quae sponte fiunt, libere fiunt, ut recte notant Philosophi. Sed hoc multos fallit, quod qualitatem aut genus actionis a speciebus singulis non discernunt. Libere Deus hominem creavit, libere redemit, atque ita libere hoc et illo modo bonitatem suam exseruit. Sed hoc non est libere bonum esse, sed libere sic aut sic bonitatem demonstrare. Sic et Diabolus necessario male agit, postquam se semel libero actu in istam necessitatem coniecit, sed tamen quod Iobum morbo vexat, quod Christo panem obiicit, agit libere; poterat enim et malus esse, et non isto modo male agere. Similiter homo sub peccato venundatus peccat necessario, non libere; neque enim potest non peccare. Sed moechatur et furatur libere, libere parricida est, libere incestuosus. Neque vero illud concesserim, ad ponendam libertatem satis esse tolli coactionem. Nam natura non minus libertati contraria est, quam coactio. Haec enim extrinsecus, illa intrinsecus determinat, ac proinde efficit ne id quod fit libere fiat. Neque enim liberum est apertos oculos habenti non videre; quia natura oculi rerumque spectabilium talis est, ut non videre non possis. Ac frustra mihi videntur laborare qui res ϰατ᾽ οὐσίαν dissidentes, qualia sunt necessarium et liberum - est enim libertas mater contingentiae - student conciliare respectibus. Illud vero mihi verissimum videtur, praesertim si de ordinario providentiae divinae modo agamus: quocunque modo Deus moveat voluntates, manere tamen voluntati suam libertatem, et rebus suam contingentiam, ut praeclare asserit D. Molinaeus. Sed id qui statuit, simul statuat necesse est, non moveri a Deo voluntatem praedeterminando. Nam liberum esse non potest, quod ab ulla causarum, multoque magis a prima, a cuius efficacia pendent in agendo omnes causae inferiores, ad alteram partem praefinitur atque determinatur. Neque potest quid esse contingens, quod impossibile sit non esse. Posita autem praedeterminatione impossibile est, ut effectus praedeterminatus non existat. Probo etiam illud, quod ait D. Molinaeus damnari hominem merito, quod abutatur seminibus naturaliter insitis, neque iis utatur quomodo et quousque potuisset. Quid ergo, si utatur iisdem seminibus quomodo et quatenus potest, accedente scilicet auxilio divino eius mensurae quae nemini denegatur? An nihilominus damnabitur? Non ergo dicendus est aliquis ob hoc damnari quod abusus sit, si recte usus damnandus tamen est. Quaerit D. Molinaeus, si quis in oris ultimis prima gratia utatur ut par est, an Deus praedicatorem ipsi sit missurus aut Angelum? Hoc si quis affirmet, nescio quomodo id D. Molinaeus sit refutaturus. Neque enim curtata est manus Domini. At nunquam id fit, inquit. Unde vero hoc ipsi compertum est? Non legimus. Quasi vero istarum gentium nos habeamus historias, aut etiam ea quae singulis contingant, ut est missio Angelorum, soleant in historias referri, cum saepe ne ad proximorum quidem notitiam perveniant. At factum omnino quomodo negetur, non video. An non Abrahamo inter Chaldaeos agenti, an non Abimelecho Deus apparuit? Si neges hos recte usos donis communibus, quaeram quae causa nos cogat credere, minus Deum velle potentiam suam exserere in bene utentes, quam in abutentes? Nonne Prophetae, nonne Apostoli ad gentes plurimas verbi praedicationem attulerunt, in quibus gentibus aliqui fuere si non bene utentes, saltem minus contumaciter abutentes? Ad Cornelium centurionem orantem et eleemosynas largientem - quod ex gratia efficere potest etiam qui in Christum nondum credidit, ut de Cornelio diserte loquitur Augustinus9 - et Angelus mittitur et Apostolus. Quis nobis435
asseret Deum nunc aut minus velle aut minus posse? Erat sane Cornelius iam donatus Spiritu legis per Mosem traditae. Sed in confesso est, legem inscriptam cordibus et legem Mosis, modo tradendi et claritatis gradu differre, substantia congruere. Quare et huic legi auxiliator adest spiritus ad poenitentiam provocans; atque adeo non video quomodo refelli possit, qui confidat Deum huius quoque doni usum cumulare velle maioribus donis, iuxta illud universaliter pronuntiatum: quisquis habet, hoc est, prioribus datis utitur, ei dabitur, id est, maiora concedentur. Neque temere novitatis damnandus est, qui de divina bonitate ita sentit. Prosperi enim est effatum, Lib. II. de (Voc. gent.) cap. 8510: Fuerunt enim ac sunt huiusmodi dona ita generalia, ut per ipsorum testimonia ad quaerendum verum Deum possent homines adiuvari, quibus donis autorem suum per omnia saecula protestantibus specialis gratiae largitas superfusa est. Augustini vero hoc, de Nat. et Grat. cap. 6711: Non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras, nec quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. Bullingerus ne gentibus quidem defuisse ait religionem veram, si ea uti voluissent. Musculus cognitionem fuisse gentibus, quae debeat ad verum Dei cultum ducere; duceret enim nisi illam per idololatriam impedirent. Martyr Ethnicos fuisse inexcusabiles, quia quod ab ipsis praestari potuit non fecerunt. Iam vero si quis praeterea vellet defendere Apostolicam praedicationem ad omnes omnino gentes delatam, neque eius vestigia penitus exstincta, ne apud Indos quidem aut Tartaros, non deessent ei magna argumenta; sed ex theologica quaestione in historicam abiretur.Meritum Congrui, quod a Pontificiis dicitur, iure optimo damnat D. Molinaeus; neque tamen arbitror eo nomine ab ipso includi sententiam illam, quae divinae voluntati congruum putat esse, ut homini, immerito quidem, sed prioribus datis, etiam ante fidem, quatenus potest recte utenti, maiora conferat. Haec enim sententia nihil includit meriti:
I. quia ipse ille usus non est a viribus naturae, sed a viribus quas contulit praeveniens gratia homini, non modo boni nihil, sed omne malum merito;
II. quia non dignitas humani actus a Deo impetrat maius beneficium, sed praestat hoc ipsum incommerita Dei liberalitas ut sit gratia pro gratia;
III. quia meriti haec natura est, ut quod ob meritum datur, in merito totam suam causam habeat, ideoque propter hoc detur, sine illo non detur. At praedicatio Evangelii, et quae eam sequuntur dona, plurimis contingunt, qui prioribus donis turpiter sunt abusi; ita ut regula adaequata huius concessionis ex prioris gratiae usu desumi minime possit. Et hoc maxime urgent Patres, ut ostendant, Gratiam Evangelii non dari ex merito. Quod enim nulla praecedente obligatione, nullo discriminante signo commune est recte utenti prioribus datis, et non recte utenti, imo pluribus conceditur abutentibus quam utentibus, id purum simplexque donum sit necesse est, tum in his, tum in illis. Liberi arbitrii nullas esse a natura vires ad bona spiritualia; gratiam quae sit efficax - actu scilicet secundo - dare ipsum non resistere atque ipsum velle; salutem totam divini esse muneris; quod Deum vocantem sequimur id nos divinae gratiae debere, quaeque alia in honorem gratiae a D. Molinaeo recte praedicantur, ea omnia cum illo arbitror inter Pro-
436
testantes haberi extra controversiam. Caeterum quanquam homo nondum regenitus opus spirituale nullum possit efficere - quod scilicet vere ac proprie tale sit -; quanquam etiam sine fide nemo potest Deo placere, ad iustificationem scilicet, tamen non hinc sequitur, ab homine a gratia praeveniente excitato, etsi nondum regenito, nihil tale vi eius gratiae posse praestari, quod divina largitas hucusque gratum habeat, ut praestantem velit ad illam gratiam perducere sine qua iustificari nequeat. Quare quod ait D. Molinaeus nefas esse statuere ullum gratiae sufficientis gradum sine fide in Christum, id profecto verissimum est, si gratiam intelligas ad salutem aut remissionem peccatorum proxime sufficientem. Neque tamen incusandi sunt Prosper, et qui cum Prospero generaliorem illam gratiam, quae fidem antecedit, ad remedium aiunt sufficere, cum sufficientiam intelligant remotam: quia scilicet illa gratia apta est ad ulteriores quasi manuducere, et divino instituto ad hoc sufficit. Sic et illud negandum non puto, ante ipsam fidem praecedere in nonnullis quasdam dispositiones, gratiae tamen praevenientis virtute effectas, quae non inveniantur in hominibus aliis. Cum enim dicit Christus Ioh. VII, 17: Siquis voluerit facere voluntatem Patris, is cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, aperte quendam obtemperandi affectum ipsa fide priorem statuit. Sic aliqui dicuntur non longe esse a regno coelorum, Marc. XII, 37; esse εὔϑετοι ad regnum Dei, Luc. IX, 62; esse aliis εὐγενέστεροι, Actor. XVII, 11. Hic vero ipse affectus cum gratiae operanti debeatur, non desunt qui huc trahant id, quod dicitur credidisse τοὺς τεταγμένους πρὸς ζωὴν αἰώνιον, dispositos ad vitam aeternam, sive eius serio quodam desiderio incensos. Et alterum illud, quod qui ex Deo est, per istum pietatis afflatum, verba Christi audit, per fidei assensum. Hoc certe apertius est quam ut negare quisquam audeat, legere sacras Litteras, diligenter eas examinare, de sensu meditari, frequentare sacras conciones, ad orandum se componere, in potestate esse hominis, forte iam renascentis ac nondum plane regeniti. Assentior etiam D. Molinaeo, nemine ut arbitror Reformatorum refragante, electos non resistere vocationi ad finem usque. Ne posse quidem resistere in sensu composito; sed de sensu diviso omnis controversia est: idque ideo, quia, fatente D. Molinaeo, ita flectit Deus voluntates, ut voluntati non adimat libertatem. Quaeritur enim, an ad conversionem hominis praevia ulla Dei actio necessario requiratur - praevia, inquam, nam de concomitante alia est ratio - praeter concessionem virium sufficientium. Aut enim, aiunt quidam, aliquid ultra requiritur, et iam negatur quod concessum fuerat, vires esse sufficientes: aut vires revera sufficiunt, et iam sequitur, aliud non requiri. Viribus autem sufficientibus positis manet voluntas libera, hoc est, indeterminata ad agendum vel non agendum. Et hoc quidem ex parte Electorum aut eorum qui actu convertuntur. In aliis vero qui actu non convertuntur, causam cur gratia sit inefficax, Deo tribuere durum multi putant, cum minime videatur gratia ea dicenda quae ex intentione conferentis sit inefficax; neque videatur quisquam ideo gravius posse puniri, quod id non fecerit, quod fieri omnino non poterat, nempe quod gratiam ex seipsa, saltem cum relatione ad subiectum, inefficacem non reddiderit efficacem. Iisdem non satis esse videtur illud vitari, ne Deus dicatur autor infidelitatis, quod D. Molinaeus vitari existimat, causa in hominis naturam reiecta; sed una et illud cavendum iudicant, ne signa divinae voluntatis cum voluntate statuantur minus convenire, atque ita simplicitati ac sinceritati divinae fiat iniuria. Nam quomodo serio vocati dicentur, qui hoc animo vocantur ne veniant, atque etiam ita ut venire nequeant? Hic illa iam437
occurrunt: Nolo mortem, peccatoris, sed ut convertatur et vivat; Quid me oportuit vineae meae facere quod non feci? Volui congregare et noluistis et similia; quae tum ex parte Dei voluntatem saltem aliquam convertendi hominem, ex parte vero hominis non conversi culpam videntur statuere non naturalem simpliciter, ac proinde necessariam - ut lapidi necessarium est non vivere, quod adfert D. Molinaeus - sed per ea quae concessa sunt, aut parata erant concedi, evitabilem. Nam et his qui vocati ad nuptias venire noluerant, omnia tamen parata fuisse significantur. Ac profecto ni ita se res habeat, videtur puniri quidem homo posse ob malitiam impedientem ne credat, non tamen gravius ob hoc ipsum, quod malitia posita et inevitabiliter impediente non crediderit. Quod autem praeterea dicit D. Molinaeus, Deum efficere necessario ne electi velint resistere; in eo, si proprietatem vocabulorum exacte scrutamur, aliquanto plus videtur dicere quam dixit Augustinus12, cum praedestinationem definit, praeparationem beneficiorum qua certissime liberantur quicunque liberantur. Illud enim ‘certissime’ praescientiam quandam praesupponit eventus mediorum, non autem ponit media, ut ita dicam, necessitantia. Itaque alibi idem Augustinus13: Quod autem sequitur - apud Apostolum - quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus, praedestinatio est quae sine praescientia esse non potest. Locutio autem illa quam D. Molinaeus improbat, penes hominem esse sequi Deum vocantem aut non sequi, etsi sensum potest habere periculosum, non caret tamen magnis autoribus, atque ideo potest benignam interpretationem accipere. Qui iuvantur ut credant, inquit Prosper, De vocat. Gent. lib. II, cap. 8814, habent in potestate ut veniant. Augustinus vero, Lib. LXXXIII, quaest. 6815: Nec illi debent sibi tribuere qui venerunt, quia vocati venerunt; nec illi qui noluerunt venire, alteri tribuere, sed tantum sibi, quoniam ut vocati venirent erat in eorum libera potestate. Et alibi, De dogm. Eccl. cap. 2116: Initium salutis nostrae Deo miserante habemus; ut acquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae potestatis est. Itaque idem Augustinus vocationem secundum propositum explicat per eum vocandi modum, quomodo vocari aptum est alicui ut sequatur, non quomodo vocatus non possit non sequi. Quanquam vero idem Augustinus vocationem saepissime suasionis voce describat, tamen facile pios omnes Molinaeo concessuros arbitror, non agere Deum meris suasionibus, neque tantum in mentem operari, sed et in voluntatem, inspirando scilicet affectus salutares, non autem immutando concreatam voluntati proprietatem. Ad illam quaestionem quod attinet, cur quibusdam non praedicetur Evangelium, aut data praedicatione non aperiatur cor ita ut credant, quam attingit Molinaeus, video duplici respectu dupliciter ab antiquis Patribus responderi. Nam si absolute quaeratur, cur Bithyniae et Asiae quibusdam populis non sit hoc vel illo tempore praedicatum Evangelium? respondebitur id factum ob peccata ipsorum voluntaria, atque eius generis, propter quae se immissurum famem verbi minatur Deus. Similiter, si quaeratur cur Deus quosdam, quibus verbum praedicatum est, induret? parata est responsio, quia iam ante se indura-438
rant; Nam, ut Augustinus Lib. LXXXIII, quaest. 6817 loquitur, tunc inchoarunt meritum supplicii, cum vocati neglexerunt venire. Sin autem comparate quaeratur, cur Evangelium his magis praedicatur quam illis? cur huic cor pulsetur virtute maiore quam illi? hic responderi ita non potest, ut causa generalis statuatur utrinque in homine; certum enim est, saepe maiora beneficia etiam peiora meritis contingere. Recurrendum ergo hic est ad divinam libertatem, et ad illud liberum decretum, quod praedestinationis nomine describit Augustinus; cuius et haec sunt in eundem sensum verissime dicta, De bono pers. cap. 1118: Investigabilis est Dei misericordia, qua cuius vult miseretur, nullis eius praecedentibus meritis, et investigabilis acritas, qua quem vult indurat, eius quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cuius miseretur plerumque communibus. Hic notanda est vox plerumque, neque enim negare vult Augustinus, quosdam misericordiam consequi minus male meritos, sed non propter hoc; quia et magis male meriti eandem sunt consecuti, ita ut appareat huic divinae miserationi, si Deus velit, mala merita non posse obsistere. Agit autem Augustinus hic de specialiore misericordia, quae communem et generaliorem non excludit sed praesupponit; quod alibi, De Praedest. et Grat. cap. 1319, sic ipse explicat: De his, quibus poenam veritas iusta decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam elegit vasa, quae faceret in honorem; et alios a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit, alios derelinquens ad aequalitatis iudicium reservavit; nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem. Secretum autem hoc divinae libertatis in illa comparatione aequaliter dispositorum maxime spectari idem doctissimus autor sic alibi, Epist. CV. 20, docet: Neminem Deus liberat, nisi gratuita misericordia; et neminem damnat, nisi aequissima veritate. Cur autem illum potius quam illum liberet, scrutetur qui potest iudiciorum eius tam magnum profundum, veruntamen caveat praecipitium. Et alibi, Tract. XXVI. in Ioh.21: Quare hunc trahat, illum non trahat, noli velle iudicare si non vis errare. Et haec est illa quaestionis profunditas, quam dicit Prosper, Lib. de vocat. Gent. I, cap. 2522: per liberi arbitrii velle et nolle non solvi; recte tamen addens, iudicium Dei magis inscrutabile esse in electione gratiae, quam in retributione iustitiae. In his ego capitibus arbitror Augustinum ab antiquioribus Patribus minime dissentire, nisi quod ipse et libertatem divinam clarius adstruxerit, et omnem meriti speciem ante iustificationem destruxerit validius. Neque vero dubito, quin super his et aliis quibusdam egregia possit exstrui confessionum consensio, aut etiam nova atque communis Protestantium confessio, in qua conficienda ego arbitrarer haec esse vitanda:I. Ne definiatur decretum absolutum dandae salutis prius esse decreto dandae fidei. Alioqui enim damnantur omnes illae Confessiones, quae praedestinationis quaestionem - in hoc praecipue cardine versantem - statuunt non esse necessariam. Et in Deo cum omnia decreta sint coaeterna, quid de prioritate laboramus? nostri ratione, constat fidei dationem praecedere dationem salutis.
II. Ne negetur cooperatio voluntatis in boni electione et operatione. Nam
439
ponit hanc manifeste Helvetica Confessio reiiciens eos qui hominem velut saxum et truncum faciunt, cum Deus adiutor noster dicatur, adiuvari autem nequeat nisi qui agit aliquid. Hoc ipsum autem etiam ad primum conversionis momentum applicat Perkinsus Cath. reform.23.III. Ne definiatur modus operationis gratiae talis, qui sit necessitans sive praedeterminans. Id enim, ni fallor, nulla Confessionum facit; et certum est dissentire doctissimos etiam eorum qui nuper Arminio restiterunt, quos inter est Tilenus. His vitatis facilis - ut arbitror - erit de caeteris multo maioribus concordia.
Nunc ad certitudinem salutis venio. In quo mirum in modum probo quod statuit D. Molinaeus:
Hinc enim colligo:
I. Fide eam, quae evertitur, et quae non evertitur, non tam essentia quam gradu differre; quae et Iunii fuit sententia.
II. Impetratam a Christo perseverantiam, et promissam a Deo hac lege sive conditione, ut eam enixis votis petere ac flagitare debeamus, ac proinde non omnino absolute. Ne autem vocum ambiguitate fallamur, notandum est, Veteres omnes eam fidem, quae evertatur, ita statuere veram esse posse, ut effectum quoque iustificationis ei non denegent. Palam enim pronuntiant, multos damnari ob posteriora peccata, quibus remissa fuerint priora. Neque minus in eo consentiunt, gratiam iustificantem cum peccatis contra conscientiam, ut homicidio, adulterio, et similibus, non posse consistere eodem tempore. Quare cum quidam electi post acceptum fidei donum in eiusmodi peccata prolabantur, ut nimium multis probatur exemplis, sequitur, et aperte a sanctis Patribus pronuntiatur, posse esse tempus aliquod post acceptam fidem, quo electus non sit in statu iustificationis. Haec si opus esset, multis autoritatibus possent probari; cum quibus consentiunt illae Confessiones Protestantium-Augustana art. XI, Anglica art. XVI, Saxonica art. X - quae damnant eos qui dicunt, semel iustificatos non amittere Spiritum Sanctum; aut contra docent, posse nos post receptum Spiritum a gratia recedere; posse renatos excutere Spiritum Sanctum, et fieri reos irae Dei et aeternarum poenarum. Certitudinis de salute tres modos mihi videntur prisci autores agnoscere; quorum primus est extraordinarius per revelationem, quem nonnullis contingere Augustinus Lib. XI. de Civit. Dei cap. 1224 indicat, cum sic ait: Quis hominum se in actione profectuque iustitiae perseveraturum usque ad finem sciat, nisi aliqua revelatione ab illo fiat certus, qui de hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem fallit? Modi ordinarii sunt duo, quorum alter desumitur ex tempore, alter ex ipso gradu fidei. Ex tempore certus est suae salutis homo fidelis, cui mors instat et vita desperata est: nam cum homo credens sciat se credere, et sciat credentem iustificatum esse apud Deum, - quae duo adversus Pontificios
440
ex sacris Litteris, et cum pia antiquitate defendimus - hoc autem tempus fideli sit ultimum, scit proinde se in statu gratiae mori, atque ita salutis suae certus est. Huc respiciens Prosper25, cum Praedestinationem incertam apud nos dixisset, addidit: dum in praesentis vitae periculis versamur. Alter ordinarius certitudinis modus est ex gradu fidei. Constanter enim tradunt Veteres, charitatem perfectam - iuxta perfectionem vitae praesentis, nam perfectissima, ut inquit Augustinus, in hac vita non habetur - nunquam excidere. Notabile est illud Hieronymi ad cap. 6. Amos: Charitas quae in Petro ante negationem herba fuit, et in singulis nascitur antequam roboretur, ante sui perfectionem amittitur et reparatur. Haec est illa radix, quam dicit Augustinus26 quamvis ardente sole arescere non posse. Nec alio videtur idem respexisse, cum quaerit, quis ex multitudine fidelium in numero praedestinatorum se esse praesumat? multitudinem enim fidelium nuncupans, paucos quosdam et eximios videtur excludere. Praeter hos tres plenos certitudinis modos, sunt alii gradus inferiores. Nam, ut cum omni antiquitate ipse etiam Bernardus agnoscit, non absque testimonio consolationis reliquit electos suos in hac vita Deus; hoc autem testimonium eo est certius, quo plura ac maiora sunt pietatis exercitia; quod clare demonstrat sacra Scriptura, cum nos iubet per fidem, virtutem, cognitionem, continentiam, patientiam, pietatem, amorem et charitatem, vocationem atque electionem nostram firmam sive certam efficere. Unde Augustinus27 veteribus consentiens praedicat, quantum crescit charitas, tantum minui timorem.Ad illam nunc venio partem scripti, in qua D. Molinaeus se ab illis segregat, qui contra omnem antiquitatem homines statuunt in hoc creari ut pereant, et reprobationem ponentes lapsu priorem, necessitatem sibi imponunt Deo tribuendi peccatorum omnium, etiam primi, efficacem procurationem; quia scilicet is, qui finem absolute statuat, debeat etiam statuere media sine quibus ad finem perveniri nequeat. Hic vir doctissimus suspenso gradu incedens, satis trepide iudicium profert, aitque se loquendi genera ista non concoquere: nimirum quia magnae sunt autoritatis quos ista vexat scabies. At profecto non in loquendi generibus, sed in ipso dogmate venenum est: incurrit enim ista sententia directe in anathemata a Concilio Arausicano, ab Augustino et a Prospero non trepide, sed fortiter pronuntiata. Atque hic illud mirari subit, cum antiqua Ecclesia omnes eos, qui peccata a fatali necessitate deducunt, Manichaeis haereticorum pessimis et maxime exosis adscripserit, Semipelagianos autem diutissime in sua communione pertulerit, cur contra hodie hi, qui Deum partim iniustum, partim immisericordem, partim scelerum omnium autorem faciunt, extra censuram impune agant: de gratia siquis sentiat dilutius, etiamsi multum maneat citra Semipelagianismi limites, in eum omnes undique paribus animis consurgant. Adeone minus delictum est, benefactorem contumeliis onerare, quam abnegare beneficium? Recte sane et congruenter tum Gallicae, tum Belgicae Confessioni pronuntiat Molinaeus, reprobationem non esse factam nisi in massa corrupta. Hanc autem massam corruptam aliqui in solo originis peccato considerant, arripientes id quod de Esavo et Iacobo dicitur; cum tamen id ipsum tale sit, quale id quod de Isaaco et
441
Ismaële praecedit, quod esse ἀλληγορούμενον ipse Apostolus alibi, Gal. IV, 24, expresse declarat. Fuit quidem Augustini haec sententia, quae Reformatis plerisque displicet, quosdam parvulos in infantia morientes ob originale peccatum damnari. Sed de Esavo hoc sentire Augustinus non potuit, cum ex ipsius sententia circumcisio sustulerit originale peccatum. Alii massam corruptam considerant in peccatis actualibus; quibus assentire videtur Molinaeus, cum ait, hominum quosdam ob peccata quae volentes, et Deo non instigante admiserunt, poenis destinari. Sunt denique qui massam hanc corruptam considerant non in peccatis qualibuscunque, sed in contemtu vocationis. Pro quibus facere videtur illud Augustini de eodem illo Esavo dictum28: Noluit et non cucurrit, sed et si voluisset et cucurrisset, Dei adiutorio pervenisset, qui ei etiam currere et velle vocando praestaret, nisi vocatione contemta reprobus fieret. Ex hac ergo sententia posset addi ad verba D. Molinaei, ‘Deo non instigante, imo et ad resipiscentiam serio invitante’.Hucusque me nihil minus cogitantem, - nam cum inchoarem epistolam, propositum mihi erat pagina una aut altera scriptionem absolvere - perduxit relectio eius chartae, qua D. Molinaei sententia continetur; de qua meum quidem iudicium nolui proferre, neque ita velim existimes; sed quemadmodum mihi dulce est veterum auctorum scripta cum hodiernis componere, ita operae pretium me facturum existimavi, Vir Nobilissime, si te de iis commonefacerem, quae super his controversiis Patribus placuisse, me, nisi vehementer fallor, lectio non indiligens edocuit. Poteris, quo vales iudicio, veterum ac recentiorum commendationes inter se comparare, et quantum negotiorum tuorum feret ratio, quae discrepantium interpretationum sacro contextui, illuminatae a Deo rationi, et aedificationi Ecclesiae sit congruentior, expendere.
Sequitur in D. Molinaei scripto, post sententiae explicationem, Syllabus quorundam articulorum, de quibus putat facile consensuras partes. In his esse quaedam a me observata, ex superioribus potest apparere. Anticipavi enim quaedam ne materia discerperetur. Si quid restat nunc addam. Liberum arbitrium lapsu primorum parentum ad pias actiones amissum recte dicitur, quatenus ad id genus actiones nullas habet vires; non autem ut significetur, non inesse nativam voluntati libertatem, sine qua voluntas esse non potest, et qua possit velle et nolle positis omnibus praerequisitis, hoc est, datis ad volendum viribus. Itaque Augustinus ad Bonif. lib. I, c. 129: Quis, inquit, nostrum dicit, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Et ne pias actiones omnino hic excludamus, obstant aliae sententiae, ut illa Epist. 4630: Si non est gratia Dei, quomodo salvat mundum? si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum? Item, De grat. et lib. arb. c. 231: Illa divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium. Item: Fides Catholica neque liberum arbitrium negat, neque in vitam malam, neque in bonam; neque tantum ei tribuit ut sine gratia valeat aliquid. Et alibi: Qui negaverit liberum arbitrium, Catholicus non est. Quisquis autem dixerit, quod sine Deo bonum opus nec incipere nec perficere possit, Catholicus est. Quibus effatis hoc non significatur, per naturam habere nos bene velle - quod est Pelagianum -, sed per naturam
442
habere nos ipsum illud velle, quo a gratia informato bene volumus. Gratia enim est principium a quo, voluntas sive liberum arbitrium principium in quo fit conversio. Augustini illud32: Deo volenti salvum facere nullum hominum resistit arbitrium, ita explicandum est, ut non evertatur alterum eiusdem dictum modo citatum33, ubi imputari multis ait, quod Deum volentem sanare contemnunt. Est ergo voluntas quaedam conditionata, quam invitantem vocat Prosper34; est et absoluta, quae praescientiam quandam, saltem conditionatam, sequitur. Illud D. Molinaei: Quos Deus praedestinavit ad finem, id est, salutem, praedestinavit etiam ad media, videtur plane definire, Deum priusquam de fide aliquid statuat, statuere hunc hominem absolute salvum facere. Quae definitio omnes ante Augustinum Patres a nobis segregat; an cum Augustino ipso conveniat, disputatur: nisi forte praedestinationis vox ita generaliter sumitur, ut com prehendat etiam non absolutam, sed quae positis postea mediis in absolutam transeat. De vocabulo gratiae sufficientis, deque necessario et libero supra egimus. Non posse quenquam perire eorum, quos Deus praedestinavit ad regnum, nec quenquam posse eorum quos non praedestinavit ad vitam ulla ratione salvari, in sensu composito omnino verum est, quocunque tandem modo praedestinatio, dummodo absoluta, sumatur. In sensu vero diviso eadem sententia veritatem ita demum habitura esset, si constaret reprobationem fieri citra praescientiam actus liberi. Quod negare videtur ipse Molinaeus. Certe Prosper, Ad obi. Vinc. resp. 1235 non veritus est dicere: Quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati. Essent autem praedestinati, si essent reversuri et in sanctitate mansuri. Item, Ad Canon. Gall. respons. 736: Quia illos ruituros propria ipsorum voluntate praescivit, ob hoc a filiis perditionis nulla eos praedestinatione discrevit. Item, Sentent. sup. cit. capit. 7. Ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Obiter et illud addam, librum de fide ad Petrum37, ex quo citatur modo dicta sententia, a viris eruditissimis iudicari non esse opus Augustini, idque gravibus argumentis. Quod dicitur, praedestinatos Deus elegisse ut credant, recte dicitur, cum omne beneficium, ad quod non omnes perveniunt, merito electionis vocabulo in Scripturis significetur. Neque tamen hinc sequitur, eosdem nullo modo dici posse eligi, hoc est, iustificari quia credant, si vox quia, non causam promerentem, sed quovis modo antecedentem denotet. Eodem modo nobis misericordiam facit ut simus fideles; neque tamen negandum est, aliquam misericordiam esse quae subsequatur fidem, ac proinde exerceatur in fideles qua tales sunt. Deus dando fidem efficit ut digne audiamus Evangelium; sed non ideo negandum est, Deum ex immensa sua bonitate, qua multos diu contumaces convertit, nolle de industria ab eo beneficio excludere minus contumaces, et diligentes lectores atque auditores verbi divini; neque negandum videtur eos, qui attente audiunt verbi divini praecones, minus esse indignos dono fidei, quam hos qui aures obturant, quales erant Stephani auditores. Sic in Evangelio venientes Apostoli in urbem aut vicum aliquem, iubentur sciscitari ecquis in eo loco dignus sit; cui ut indigni443
opponuntur hi, qui Apostolos non essent recepturi, neque audientiam verbo praebituri, Matth. X, 11, 12, 13, 14. Et in Actis, Iudaei tum demum dicuntur se iudicasse vita aeterna indignos - indignitate scilicet maiore ac specialiore - postquam impleti ira contradixerunt verbo, et quidem cum blasphemia, cap. XIII, 45, 46. Caeterum si quis non figurate, aut comparate loquendo existimet esse in homine irregenito aliquid posse quo dignus sit ad fidem pervenire, eum periculose sentire nemo, ut arbitror, est negaturus. Cum D. Molinaeus causas, cur hos elegerit, illos non elegerit, ait esse penes Deum, nec anxie nobis scrutandas, primum innuere videtur, non esse huius discriminis causam unicam et universalem placitum divinum. Haec enim causa satis aperta esset, ut alias causas qualescunque excluderet. Et cum non anxie scrutandas ait, concedere videtur aliquatenus saltem eas inquiri posse; quod non longe recedere videtur ab ea Augustini opinione, quam multi ab eo putant retractatam, qua dicit, causam cur hic magis quam ille reprobetur venire de occultissimis meritis. Homines non praedestinari ad vitam ob merita, saepe hoc ipso probat Augustinus, quod gratia iustificans - qui praecipuus iuxta ipsum est praedestinationis effectus - nullis meritis praecedentibus concedatur. Caeterum non praedestinari homines ad merita nostro quidem sensu concederet Augustinus, non autem eo quo plerumque meriti vox piae antiquitati usurpata est. Quia enim crassiores Pontificii vocem meriti ad naturam operis et iustitiam communicativam referunt, optimo iure ab hac voce abstinemus. At Patres mereri tantum sumpserunt pro eo, quod est impetrare et consequi aliquid faciendo, et meritum pro pio opere, cui ex liberali et gratiosa promissione merces debeatur. Quare sicut ad fidem praedestinari nos agnoscit Augustinus, ita etiam ad merita sive ad opera nos praedestinatos non negat. Et Prosper, De vocat. gent. lib. I, cap. 18, Lib. II, cap. 2638, ait: ab ea gratia incipere merita quam accepimus sine meritis, et voluntatem in hoc divinis praesidiis excitari, ut incipiat exercere ad meritum quod superno semine concepit ad studium. Ita mollita meriti voce minus iam mirabimur, si apud antiquiores Augustino Patres inveniamus hominem ex meritis praedestinari. Agunt enim de decreto absoluto dandae gloriae per modum praemii; unde Ambrosius Lib. V, de Fid. cap. 639: Quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit.Ad conclusionem huius partis nunc venio, planeque cum D. Molinaeo iudico, posse concinnari articulum talem de hisce controversiis, cui subscripturi sint Galli40, Angli, Belgae, Helvetii, Germani, puriorem religionem amplectentes: eumque articulum optime posse desumi ex Concilio Arausicano, et ex Prosperi sententiis ad capitula Gallorum41. Scopum autem hunc debere esse existimo, ut in bono suus honos gratiae servetur illibatus, in malo autem homo semet accuset, Deum autem in nullam trahat sui criminis societatem. Praeterea ut doceatur homo, neque divinae opitulationi diffidere, neque alienam a pietatis studio quaerere securitatem. Simul eam quoque in definiendis quaestionibus adhibendam sobrietatem arbitror, ut non Augustini tantum Prosperique et Fulgentii habeatur, quae par est, ratio; verum etiam abstineatur a condemnandis illis sententiis, in quibus vixisse et mortuos esse patet viros sanctissimos, qui post
444
Apostolos, et ante Constantini imperium conspicuis omni pietate saeculis, verbo, scriptis, vita et sanguine Ecclesiam Christi aedificaverunt.Perveni ad partem ultimam, quae est de Magistratu. Hic vero facete D. Molinaeus ait, se a me sublevari, quod ultro quid sentiendum sit doceam; in quo ostendit minime se cepisse quid ego haberem propositum. Non enim hoc egi, ut aut ipsum - quem a te quidem super nonnullis quasi tua sponte monendum, ista vero nunquam inspecturum putaram - aut quemquam alium docerem, sed ut meam sententiam libere apud te, Vir Nobilissime, deponerem; idque ea occasione, quia ex te acceperam, D. Molinaeum eruditis Magistratibus aliquid iuris largiri, quod minus eruditis non concederet. Id vero mihi non placuisse fateor; ideoque distinctionem attuli claram, ut mihi quidem videbatur, atque perspicuam, inter ius sive potestatem, et inter aptitudinem sive facultatem. Sed sensum meum adeo hic non cepit D. Molinaeus, ut mihi his quae dixerim contraria asscribat. Ait, me velle ius ferendi leges competere Magistratui erudito. Non dixi, imo contra significavi eruditionem ad ipsum ius nihil facere. Ait mox, senatorem aut iudicem, si iurisconsultus sit, id eum esse qua iudex est. Ego vero hoc minime probo. Nam et iurisconsulti multi sunt non iudices, et iudices multi non iurisconsulti. Hoc officii est, illud scientiae. Adferam exemplum alterum. Pastores multi sunt - proh dolor - nimis imperiti sacrarum Literarum. Horum est quidem munus sacras Literas interpretari, neque iure destituuntur, sed requisitam aptitudinem non habent. Scientia igitur ius nec dat nec auget, sed ut ius recte exerceatur efficit. Rex imperitus - ut de Ecclesiasticis rebus interim taceamus - non minus iuris habet de rebus politicis praecipiendi, legesque ferendi, quam Rex doctissimus. Haec ego a viro subtilissimo non considerata plurimum miror. Quod de scientia dixi, idem de animi probitate dictum puta. Vir bonus sit oportet, qui recte est imperaturus. Sed ius ipsum non pendet a virtute, non magis quam dominium rerum privatarum. Neque enim avarus minus est dominus rerum suarum quam liberalis, etsi liberalis opibus recte utatur, quibus abutitur avarus. Arbitratur D. Molinaeus, velle me ut Magistratus, qui sit recturus Ecclesiam, sit orthodoxus. Sane velim, sicut etiam velim omnes divites esse liberales. Quaerit, quis iudicaturus sit an Magistratus sit orthodoxus? si ipse, periculum ingens; si alii, iam Magistratus aliorum iudicio erit obnoxius. Quaeram ego similiter: quis iudicaturus sit an Magistratus sit rerum civilium satis peritus? et, si ista argumentatio valet, concludam plebis iudicio subiacere Magistratum. Quaeram vicissim, cum Magistratum gerens alicui se Ecclesiae applicare debeat, quis iudicaturus sit haec ne an illa Ecclesia magis sit orthodoxa? ipse an Ecclesia? Si ipse est, idem periculum. Si Ecclesia, hoc erit principium petere; cum nullus sit Christianorum coetus, qui non se Ecclesiam, et quidem orthodoxam, dicat. At infidelis, inquit, Magistratus hoc exemplo abusurus est ad usurpandam eandem potestatem. Quasi vero incommodum allegare sit argumentum solvere. Quid est in humanis rebus quod incommodo careat? An non similiter dicere mihi licebit, si Ecclesiae tribuatur quod ego Magistratui tribuendum puto, et Pastorum haereticorum coetus hoc exemplo abusurus est, et idem ius usurpaturus, sicubi praevaluerit, quod saepe contingit. Respondebo igitur verbis Augustini42: Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni, et legibus bonis emendantur
445
mali. Vides quam minime metuerit illud incommodum Augustinus. Et est profecto nullius ponderis. Non fuit orthodoxus Aurelianus Imperator; ergo Samosatenum haereticum Episcopatu pellere non potuit. Minime viderunt hanc consequentiam sancti Patres, qui iudicium de Samosateno Imperatori hactenus detulerunt, ut causa cognita ipsum auctoritate imperatoria solio depelli postularent. Neque Neronem appellasset Paulus, si nullum illi de re fidei cognoscendi ius esse credidisset. Quemadmodum igitur Traianus civiliter probus, Nero improbus, pares tamen in iure regnandi, ita Constantinus pius, impius Nero, pares iure cognoscendi, aptitudine impares. Quaerit praeterea Vir Doctissimus, an per gubernare Ecclesiam intelligam iudicem esse de capitibus fidei; an vero, potestatem repurgandi Ecclesiam scandalis, iubendi ut ea credantur quae verbo Dei sunt contenta? Ego vero miror haec disparari, quae indissolubiliter mihi videntur cohaerere. Nam si Regis est praecipere ut ea doceantur quae vera sunt, ut vitentur scandala, in quibus praecipuum locum haereses obtinent, quomodo id faciet nisi iudicaverit, quid verum sit, quid haeresis? Praecipiendi enim actus requirit iudicandi potestatem. At inquit, ea praecipere credi, quae Pastorum orthodoxorum coetu sunt stabilita. Et hoc qui dicit, nonne ostendit illud saltem requiri, ut iudicet, qui sint Pastores orthodoxi? Quia vero Eduardi43, Ordinum Hollandiae, Principis Arausionensis exempla adferuntur, quaero, cum in Anglia essent Pastores Romanenses, essent et Protestantes, in Hollandia praeter Reformatos, essent non Romanenses tantum, sed Anabaptistae quoque et Lutherani, quod Reformata religio publice sit introducta utrobique, aliis aut vetitis aut postpositis, id an non ideo evenerit, quod Rex, Ordines, Princeps, istam religionem purissimam iudicaverint? Amplexi ergo sunt ea quae a fidelibus Pastoribus suggesta, et ex Scripturis demonstrata sunt; non ob Pastorum auctoritatem - quippe multae erant Pastorum familiae - sed quia ipsi iudicabant ea Scripturis convenire. Quod si Theologiae modos et effugia non norant, satis tamen erat quod idololatriam, et tyrannidem Papisticam, aliosque errores certo iudicio improbabant.Sequitur quaestio ab hoc loco satis aliena, de Rege, qui velit ore blasphemo capere sacra mysteria. Respondeo, aut hoc ipsum est vetitum iure divino, aut non est. Si iure divino id est vetitum - quod ego arbitror, si Rex ponatur nondum agens poenitentiam - non sequitur, id quod ait D. Molinaeus, legibus Ecclesiasticis obnoxium fore Regem, sed divinis; quod nemo negat. Simile est in pedaneo iudice, qui a Rege iubeatur contra aequitatem iudicare. Non tacebit hic iudex si sapit. Ergone Rex isti iudici subiacet? Minime vero. Sed iudex ita Regi subiacet, ut supra Regem terrenum agnoscat Regis coelestis imperium, qui vetat cuiquam iniuriam facere. Quod si legem aliquam ponas non divinam, sed positivam, ex arbitrio profectam humano; huic ita subiectum Regem qui dixerit, ut nulla de causa relaxare legis vinculum valeat, is Regem negaverit. Nam Regis, qui vere Rex est - id est, si solus imperat, non si cum Optimatibus regni simul constituat summam potestatem - ius est leges ferre, abrogare, intendere, remittere. Vetant multarum Synodorum Canones Episcopatus in Metropoles erigi, aut a Metropolibus abalienari; vetant novos Episcopos, aut Metropolitas constitui, aut in aliena dioecesi ab Episcopo sacra celebrari; vetant Episcopos suscipere civilia negotia. Imperatorum tamen iussu facta sunt haec omnia sae-
446
pissime. Rationem reddunt Graeci interpretes: quia Imperator nec Legibus subiaceat nec Canonibus. Papae magis quam Regis cliens erat Ivo Carnotensis Episcopus, qui tamen Gervasium a se ad communionem receptum testatur Epist. LXII44 - credo non .... sed ante terminum Canonibus constitutum - pro regia honorificentia legem etiam talem citans: si quos culpatorum regia potestas aut in gratiam benignitatis receperit, aut mensae suae participes fecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere in Ecclesiastica communione debebit; ut quod principalis pietas recipit, nec a sacerdotibus Dei alienum habeatur. Interrogat mox D. Molinaeus, an consiliarii Regis debeant esse Doctores Theologiae? an etiam necessarium sit Regi eruditum esse in Theologicis? Ego vero rerum divinarum scientiam requiri arbitror in Rege et praecipuis consiliariis; non ut ille Rex sit, hi consiliarii, sed ut munere suo recte fungantur. Scientiam autem non dico talem, qua certo norit omne verum a falso distinguere - quis enim vel summus Theologiae Doctor hoc sibi polliceatur - sed qua discrimen norit ponere inter necessaria creditu aut factu, et non necessaria, inter haeretica et non haeretica. Eodemque modo et iurisprudentiam et gubernandi artem in rege desiderari arbitror. At, inquit D. Molinaeus, aequum est ut indoctior a doctiori doceatur. Hoc argumentum, si in id valet ut indoctior cuiusvis doctioris iudicio submittere se debeat, in Synodis quoque Pastores cedere debebant Doctoribus Theologiae; hos enim ut doctissimos nominat D. Molinaeus. Atqui certum est, Pastoribus non minus, sinon etiam amplius, iuris esse quam Doctoribus. Et solent nostri uti Panormitani45 testimonio, idiotae meliori Scripturae auctoritate muniti iudicium, Patriarchae iudicio praeferendum, dicentis. Ut ad rem veniam: est quidem doctiorum docere indoctiores, sed non imperare indoctioribus. Itaque scabinus rusticus - ut iura nos docent - non obligatur responso iurisprudentium, neque aegrotus medici dicto, nisi quatenus nulla ratio ipsius animo contrarium valide suadet. Sequitur alia percunctatio, An Magistratus se minori Pastorum parti possit adiungere? Mirum vero id interrogari a Pastore Reformato, cum omnes Magistratus, qui nostro saeculo Ecclesiam repurgarunt, minori Pastorum parti contra maiorem recte crediderint. At in Nicena Synodo cessit Constantinus pluribus, non autem se addixit paucioribus. Imo cessit cognitae et compertae veritati, quam tum divino beneficio plures sequebantur. Quod non semper accidit; vincit enim saepe pars maior meliorem. Quod si numerandae sunt, non ponderandae sententiae, iam pluris esse debet Ariminensis Synodus, Episcoporum CCCC, quam Nicena, quae CCCXVIII habuit. Quid ergo faciendum erat Imperatori eo tempore, cum, Hieronymo46 testante, ingemuit totus orbis et Arianum se esse miratus est? An tunc quoque spernenda paucitas, sequenda multitudo? Nemo id sanus dixerit. Culpantur duo Reges, quod non potius uni Michae, quam quadringentis falsis Prophetis crediderint. Audiendae ergo partes dissidentes; sed auctoritatem suam accommodare debet Princeps ei causae, non quae plura habeat suffragia, sed cuius aequitatem ipsius animo veri diu explorati vis persuaserit. Regula illa, unicuique in sua arte credendum, probabilitatem habet aliquam, non vero perpetuam certitudinem. Et est artificum differentia, ut saepe paucis potius quam multis credere expediat; adeo ubique illud usu venit ut sint πλείους ϰαϰίονες. Ars quidem propria non est Regis Theologia. Sed ars illi maxime447
conveniens est illa, quam βασιλιϰὴν, ἡγεμονιϰὴν, ϰαὶ ἀρχιτεϰτονιϰὴν docti vocant, cuius pars longe nobilissima est illa, quam dixi, cognitio rerum divinarum, non ad omnes scholarum tricas descendens, sed neque consistens intra privati hominis rudes sensus, sed summa quaeque complectens ambitu suo, ut, si quid desit, id possit aliorum ministerio suppleri. Neque aliam mensuram caeterarum artium in Rege desiderari, iam ante diximus; quanquam ego non dubito, si ulla est scientia cui peculiare studium adiungere Rex debeat, eam esse Theologiam; et graviter peccare, qui illam ita obscuram et difficilem aut depingunt, aut faciunt, ut eo nomine principes ab ea diligentia deterreant, quam lex divina ipsis tantopere commendat. Quod si eo nomine deneganda est Regi in res Ecclesiasticas summa potestas, quia Theologus summus non est, iam ne in civilibus quidem leges ferendi ius ad ipsum pertinebit, cum multi sint Rege iurisprudentiores? Vereor quoque ne eadem ratio multos Pastores ab omni suffragii iure sit exclusura. De Rege Angliae quid dicat D. Molinaeus, non satis intelligo. Ait eum supremum esse iudicem in omnibus causis tam Ecclesiasticis, quam civilibus; attamen non esse iudicem controversiarum, neque eum titulum agnoscere. Ego non video quomodo ab universali causarum appellatione eximantur controversiae, cum iudicari nisi de controversis vix soleat. At distinguere videtur inter res fidei et alia Ecclesiastica. Sed iudicare quid sit idolum, quid idololatria, an ad fidem non pertinet? Praetulit Regina Elizabetha, et ante eam Eduardus47 Reformationem Papismo, non coeco impetu, ut opinor, sed iudicio; contenditur autem inter Papistas et Reformatos de articulis fidei. Rex ipse, cuius verba adferuntur iudicium de articulis fidei a se amoventis, nonne audivit Hamptoniae hinc Episcopos, inde Puritanos, ut medius, ut iudex, cum non tantum de gubernatione Ecclesiae, sed et de praedestinatione et certitudine salutis disputaretur? nonne quid sibi videretur pronuntiavit? Quid ergo est, quod a se amolitur? Eam auctoritatem, quam Papa sibi vendicat, qui se iudicem constituit αὐτόπιστον, cui etiam extra Scripturas credi debeat. Itaque coniungit ut affinia, articulos condere, et iudicem se de articulo fidei constituere. Hoc sane ius nec Regi debetur, nec Synodo. Nam ne Synodo quidem credi debet propter ipsam, sed propter Scripturae testimonia quibus nititur. Non potest enim fides vera de rebus divinis haberi, nisi per auctoritatem mere divinam. Explicat optime hanc Regis sententiam, ipse, Rex ne dicam an D. Molinaeus, in libro contra Cardinalem Perronium48, cum dicit, nunquam Imperatores sibi attribuisse iudicium absolutum et infallibile de doctrina; cognovisse tamen eos de Conciliorum decisionibus, et non de sola disciplina, ibidem et fatetur, et probat. Addit, examinasse Imperatores, an nihil in congregatione Episcoporum statueretur, quod prioribus Conciliis repugnaret. Hoc ni liceat Regi, iam Regem nihil nisi Ecclesiasticorum lictorem fore. Satis hinc apparet, Regis iudicium verbo divino adstringi, a congregatione autem sui temporis Episcoporum doceri, instrui, ac duci, non ita tamen, quin suum quoque ipsi iudicium competat. Et sane exigit hoc ratio. Nulla enim bona est actio, nisi quae ab agentis iudicio proficiscitur; at Regis qua talis officium est vera dogmata fovere legibus, contraria opprimere: debet ergo de ipsis quoque dogmatis iudicare. Neque hic plus Regi quam privato tribuitur, nam privati pro se de articulis fidei iudicant ex Dei verbo; sed effectus distant, quantum448
plus Rex privato potest; sicut et iudicium patrisfamilias, qui magnae domo praeest, latius extenditur quam eius, quem modici lares cohibent. Isti vero D. Molinaei dicterio, quo adulatoriam vocat eorum operam, qui in Hollandia hanc moverunt - ut ait - quaestionem, facile esset aliud reponere, suspectos scilicet merito haberi novi papatus affectati, qui piorum Magistratuum iudicia adeo reformidant. Quod sequitur, facilius posse ferri, controversias de fide diiudicari a Magistratu, si patria nostra certa esset, similes se semper iis quos nunc habet Magistratus habituram, non possum omnino probare, gnarus non debere theses ex temporum ratione mutari, neque aliquid quia expediat ideo magis minusve verum esse. In eo quoque fallitur, cum Magistratus paucos magno pastorum coetui quasi ex adverso opponit. Apud nos enim regimen non est penes pauciores quam hi sunt qui in Synodos solent convenire; qui si apicum Theologicorum haud aeque sunt periti, atque Pastores - et si id quoque qui sentit, multos nostrorum pastorum, qui qualesque sint ignorat - sed id ut demus, sunt sane ad pacem et tranquillitatem tuendam non paulo melius affecti, quam hi qui pacem praedicant. Quantum enim peritia ad iudicium confert, tantum ei obstare solent partium studia. Non autem haec eo dicimus, quod omittenda putemus Synodorum iudicia: minime vero, habent enim usum maximum. Sed Regem iis plane esse adstrictum, ut, aliter testante conscientia, sequi tamen Synodorum dogmata debeat, mihi persuadere non possum. Et apud nos quidem haec disputantur. At in Germania et alibi Principes ius istud palam exercent, nemine pastorum contra disputante.Sed profecto iam tempus est desinam; nam si quicquid huius in mentem venit in chartam velim coniicere, futurus sum temporis mei parum parcus, tui autem valde prodigus. Hoc tamen prius testabor, me de Praedestinatione, Gratia, Libero arbitrio, aliisque id genus quaestionibus audire malle iudicia aliorum, quam meum depromere. Caeterum de Magistratibus nihil hic a me dictum, quod non satis certum compertumque habeam. Memineris autem, Generose Domine, etc. Scripta 1615.