eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    436. 1615 Nov. 29. Van A. Walaeus1.

    S.P.

    Amplissime Vir, recepi ante aliquot dies literas tuas una cum formula conciliationis inter D. Tilenum et Molinaeum institutae2; arbitrum huius conciliationis D. Plessaeum3 iam extremum diem obiisse, apud nos rumor est; utinam vero Deus animos eorum qui reipub. praesunt ita moveat, ut vera via aliquando ineatur, qua et nostra ecclesiarum dissidia tandem componantur. Nullum aut patriae aut ecclesiae hoc quidem tempore maius beneficium praestari posse iudicant omnes qui et patriae et ecclesiae bene volunt, cui rei cum te plurimum conferre posse mihi persuasissimum sit, spero, Cl. Vir, te hoc officii genus et patriae et ecclesiae non negaturum, quod d. Plessaeus patriae suae tam feliciter exhibuit, ut et nos tandem arma ac vires nostras a nobis mutuo contra communes ecclesiae hostes possimus convertere. Audio ad vos utrinque accersitos qui de sedandis apud vos turbis consilia conferant4; faxit Deus ut continuato studio res ad exitum optatum perducatur.

    429

    Mitto tibi exemplar libelli a me editi5 in quo perspicuitati et veritati quantum possum studui, rationum momenta ut serio examinentur non refugio, meliora monenti libenter cedam, quemadmodum et tibi hunc esse animum satis sum certus. Ecclesiae Christi res agitur, non nostra; ego magistratui honorem omnem deferre didici qui ipsi debetur, interim tamen ministris Christi non est adimendum quod Dei verbum et ecclesiae consensus eis semper tribuit, ex utrorumque recta συζυγίᾳ pendet ecclesiae firmitas, etsi sine illis ecclesia esse potest, sine hisce nunquam. Ac si veritatis causa etiam propria placita sunt rescindenda, multo magis Christi, qui solus est ecclesiae suae caput. Utinam vero id genus scripta quotidie non prodeant in quibus convitiis potius certatur quam argumentis, quae et Charitati Christianae et ecclesiarum paci non parum officiunt. Opto authoribus eorum meliorem mentem, et Deum rogo cl. Vir ut spiritu veritatis et prudentiae tibi semper adsistat. Vale, datum Middelb. 29 Novembris 1615.

    T.D. studiosissimus
    Antonius Walaeus.

    Adres: Clarissimo Viro D. Hugoni Grotio Syndico et Consiliario reip. Roterodamensis. Roterodamum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex musaeo J. Brant p. 11; J.D. de Lind van Wijngaarden, Antonius Walaeus p. 213.
    2 - De twist over de unio hypostatica tusschen D. Tilenus, predikant te Sedan, en zijn collega Pierre du Moulin te Charenton, die door de bemoeiingen van Ph. du Plessis Mornay beëindigd werd.
    3 - Hij overleed echter eerst 11 Nov. 1623.
    4 - Zie no. 429 en no. 431,
    5 - Het Ampt der Kerckendienaren; midtsgaders de authoriteyt, ende opsicht, die een hooghe christelicke overheydt daerover toecompt. Middelburg 1615 (Knuttel 2204); zie p. 405 n. 2.