Theses tuas legi, mi Frater, quarum et ordo et propositiones, quas tuendas suscipis, mihi perplacent. Stipulationem quin aptissime definieris secundum sua principia, non a posteriori, dubitare noli. Proximum enim genus eius non quod ab accidente sumitur, sed quod ab ipsa rei essentia, est verbalis conventio. Quod vidit olim Pedius et post eum Ulpianus L. 1. Dig. de pactis2, ubi dicunt conventiones alias re - vocabulo rei latissime sumto ut non corpora tantum, sed et facta comprehendat-, alias verbis - ore prolatis scilicet aut scriptis - fieri: deinde ei generi conventionum quod verbis fit, subiungunt tanquam speciem, stipulationem. Differentia quae stipulationem ab aliis verborum et quidem ore prolatorum conventionibus discernit interrogatione et responsione consistit. Cum vero responsio illa sit de dando aut faciendo, ideo tu recte eam promissionem nuncupasti. Vides ergo plane convenire definitionem tuam cum Pomponiana, nisi quod ille genus remotius posuit, conceptionem sive formulam verborum; sed parum id refert cum quae sequitur differentia latitudinem hanc generis contrahat. Estque id non Iurisconsultis tantum, sed et Philosophis solenne in definitionibus uti remotiore genere: unde Seneca dixit unius rei plures posse dari
500
definitiones. In exprimenda differentia quod tu dixisti brevius promissionem, id Pomponius responsionem vocavit non quamvis, sed eam, qua quis se daturum aliquid facturumve respondit. Quare optime haec congruunt, cum et Pomponius responsioni vim promittendi incluserit facta dandi et faciendi mentione, et tu promissioni incluseris responsionem, quia praecessit interrogatio ad quam quod promittitur, respondendo promittitur. Quod autem prima Thesi praesupponis, nempe quasvis verborum conventiones ex natura, hoc est, ex ipsa rationalis creaturae conditione ac proinde etiam ex Gentium Iure primario, non positivo, vim obligandi habuisse, id quanquam a Connano3 magna vi oppugnatur est tamen verissimum. Ipse enim Ulpianus4 agnovit naturalem aequitatem hoc dictare, ut quae inter aliquos placuerunt serventur. Fundamentum, inquit Cicero5 iustitiae est fides, id est, dictorum conventorumque constantia et veritas: cuius fidei originem inde deducit quod fiat quod dictum est. Platonici quoque saepissime iustitiam vocant ἀλήθειαν, et Simonides iustitiam definivit, verum dicere et acceptum reddere: ostendens nimirum iustum sive aequale illud quod iustitia respicit esse duplex, alterum ex rebus, alterum ex condicto. Et sane cum unusquisque suarum rerum atque actionum sit dominus, aut ut iura loquuntur, moderator et arbiter, quid est aequius quam ut de suo aliquid statuentis rata sit voluntas? Instit. de Rerum Div. §. traditur6; aut quod potest esse signum voluntatis magis naturale quam vox, quae est ὄργανον ϰοινωνητιϰὸν τῆς ἀνθρωπίνης ϕύσεως? Neque enim difficilius esse debet semet obstringere quam rem suam facere alienam, quod cuivis sine respectu causae antecedentis licet: unde donationum origo est. Quod pagani ex naturae lumine viderunt, id nos non videre magnus sit pudor, praesertim cum maius lumen, vox divina scilicet, viri boni officia describens Psalmo XV. hoc quoque addat, quod in damnum quoque suum pollicitus aliquid aut iuratus - ut alii transferunt - fidem promissi impleat nihil demutans. Quin si subtilius aliquanto rem lubet intueri non ex sola proprietate creaturae rationalis, sed ex eo quod omni naturae rationali commune est, nascitur vinculum promissionis. Nam et homo quod Deo promittit tenetur praestare, unde votorum origo; et Deus ipse manifeste satis ostendit suae quoque naturae esse conveniens stare promissis. Itaque non veretur ad Hebraeos Apostolus dicere iniustum fore Deum nisi promissa praestaret, Hebr. VI, 10. Et non multo post X, 23: Fidelis est, inquit, qui promisit. Unde apparet ius hoc quo ad implenda promissa obstringimur ex aeterna lege, hoc est ipsius Dei natura, proficisci, ad cuius imaginem homo est conditus. Vidimus quod sit ius Naturae aut Gentium, a quo non omnes populi recesserunt; quanquam Plato olim et Theophrastus auctores fuerunt ne ex fide ullum cogendi ius nasceretur; ut quemadmodum apud gentes plerasque - exceptis paucis - beneficia extra forum sunt, ita quoque esset fides, hominesque veraces esse gratis potius quam metu discerent: quae philosophia nostri certe saeculi moribus minime congruit, in quo vix quisquam sponte bonus est, ita ut ingrati quoque ferme crederem actiones constituendas, nisi arbitrarer omnibus iudicibus haud satis fore otii ad id genus lites expediendas. Romani, ut ad rem501
revertar, noluerunt omnibus verborum conventionibus vim adesse obligandi talem, nempe quae ius exigendi daret, quod ex ipsa naturali obligatione naturaliter sequitur. Quaeritur an legislatoribus id iuris fuerit cum ipse Imperator fateatur naturalia semper firma atque immutabilia permanere. Quae difficultas eo maior videtur, quod ius illud naturale pactorum non nude permittit, sed constituit aliquid atque obligat. Dupliciter autem potest contingere ut humanus legislator aliquid permittat quod videatur pugnare cum iure naturali: aut suspendendo suum actum aut ius dando ad actum. Suspendit suum actum legislator, cum mendacia, stupra aliaque id genus delicta cum iure naturae Deique lege pugnantia non punit. Ius dat ad actum ut ad retentionem rei bona fide usucaptae. Disputatur utrum in conventionibus non stipulatis faciat ius Civile, suspendat actum ius dicentis, an ius etiam det non implendi. Quanquam vero controversa est haec quaestio, tamen posterior pars recte defendi potest. Ratio est quia etiamsi id faceret lex Civilis, nihil tamen contra ius Naturae disponeret. Non enim simpliciter vult ius naturae obligari aliquem ad praestandum quod promisit, sed ita si promiserit, quod promittendi ius habebat. Quemadmodum nec omnis valet alienatio iure naturae, sed ea demum, qua id alieno, quod eousque meum est ut alienare id possim. Omne enim debere praerequirit licere, obligatio libertatem, alienatio plenum dominium. Potest autem lex potestatem naturalem hominis restringere non repugnante imo et suadente iure naturali, sive ut ipsi, sive ut bono publico consulatur. Sic Deus ipse filiae votum vult non esse obligatorium patre dissentiente, Num. XXX, 5. Quia ipsa quoque naturalis aequitas suadet aliquomodo limitandam esse vim eius consensus, quod a fragili infirmoque consilio proficiscitur, L. 1. Dig. de minoribus7. Hoc ergo cum statuit lex civilis nihil statuit contra ius naturale. Non enim efficit ut qui promiserat id quod promittendi ius habebat, id ipsum praestare non teneatur; sed ius promittendi aufert, et consequenter ex ipso iure naturae ius obligandi. Non obligatur enim qui promisit quod promittere non potuit. Non mutatur ergo lex naturae, sed ipsa materia sive subiectum legis mutatur; ita ut non amplius legi subiaceat, quia lex isti subiecto in tali casu nihil praecipit. Intelligenda enim lex est de eo, cui liberum sit promittere. Non vetat autem lex naturae ipsam promittendi libertatem - quae obligandi radix est - ex iustis causis limitari. Iustae autem causae legislatoribus Romanis non defuerunt. Quanquam enim plerumque firmius sit iudicium maioribus quam minoribus, tamen magna est quorundam hominum ad pollicitandum facilitas. Huic autem vitio lex melius occurrere non potuit, quam si valituris et obstricturis pactionibus solennem quandam formulam praescriberet, quae hominum facilitatem obsepiret et quasi moneret ipsos ne quid temere aut non satis deliberate promitterent. Quod ipsum in testamentis quoque factum videmus, nimirum ne facilitas hominum quorundam astutiorum insidiis exponeretur. Hinc iam quatenus stipulatio sit Iuris Gentium, quatenus Iuris Civilis apparet. Inventio ipsa, ut proprie loquamur, neque Gentium neque Civili Iuri debetur: sed ipsi rationi et sociali hominum ingenio, et facultati sensa sua per voces exprimendi: quibus positis tam facile est hominibus stipulari ac promittere quam aliter pacisci. Neque in sacra aut profana Historia, quae ius Romanum antecedit, desunt exempla stipulationum tum privatarum tum publicarum. Ipse baptismus ut me dicere memini, ἐπερώτημα, hoc est stipulatio502
vocatur. Neque solebat antiquitus alia forma administrari. Quod et de circumcisione verum puto. Sed in iuris arte finis maxime sive effectus consideratur. Huius autem respectu est quidem stipulatio quoque Iuris Gentium, cum eo iure vim obligandi habeat, sed in hoc nihil distat ab aliis pactionibus; Iure autem Civili effectum habet distinctum ac peculiarem obligandi. Est ergo quoad effectum hunc stipulatio Iuris Gentium productione, et Iuris Civilis comparatione: in genere Iuris Gentium: in specie vero districte, et comparate ad species pactionum alias Iuris Civilis. Quantum ergo productio conservationi praestat et absoluta comparatio, tanto plus habet stipulatio a Iure Naturae et Gentium, quam a Iure Civili. Unde Connanus8 merito eos revincit qui stipulationem potissimum aiunt esse Iuris Civilis, et tamen pacta aiunt vim obligandi habere ex Iure Gentium. Vidit enim vir acutissimus haec adversis frontibus inter se pugnare. Iam ergo tibi de genere atque introductione stipulationis satisfactum arbitror. Nam plura me addere vetant temporis angustiae, quae ne haec quidem satis accurate a me aut cogitari aut perscribi permisere. Adiiciam pauca quae me inter legendum sunt remorata. In annot. ad thesin II. num. d. subiecto singulari praedicatum videris adiecisse plurale. In annot. ad thesin III. litera d. opponis emtionem stipulationi, et tamen dicis in utroque errorem in materiae qualitate vitium non aufferre contractui; quae convenientia est, non discrepantia. Stipulationem non rite factam ne quidem pacti vim habere, quod ad IV thesin annotas, satis recte defendi potest. Sicut enim lex Civilis auferre pactis omnibus potuit ut agendi, ita excipiendi ius, ita potuit hoc ipsum ius auferre specialiter stipulationibus non iuxta legem confectis, neque iusta causa defuit: nempe ut eo diligentiores et attentiores fierent homines in observanda ea forma quam ut longe optimam ex omnibus leges elegerunt. Quod in thesi IX dicis stipulationes alias a reorum conventione, alias a iurisdictionis necessitate oriri, recte tueri poteris, si intelligas iudices non quidem ius dicere, sed tamen ab eo qui ius dicat, hoc est a praetore, vim suam ac firmitatem accipere. Stipulationum materiam quod ais dividuam esse aut natura aut contractus conditione, potest excusari per τὸ ϰατά τι. Caeterum cum iura ut diximus finem effectumque respiciant, rectius forte dixeris dividuas res esse quas et natura et contractus conditio dividi patietur, individuas quibus alterum desit. Nam ut ponatur possibilitas non satis est unum obstaculum amoveri, sed omnia simul amolienda sunt; ad impossibilitatem vero astruendam sufficit unum impedimentum. In thesi XIV velim evitari obscuritatem. Neque enim video quomodo genus a specie speciei distinguas. Non id quaero quomodo discernas stipulationes iudiciales a iudicio dictas a iudicialibus quae a iudice dicuntur; sed cum genus praetoriarum statuas quod iudicii firmandi causa adhibeantur, quaero quomodo iudiciales, hoc est iudicii firmandi causa appositas, iterum praetoriarum speciem facias cautionali distinctam et quidem nulla adhibita ulteriori explicatione.Haec erant in mentem mihi quae veniebant, emendatu facilia. Ad singulas quaestiones venire mihi non permittunt occupationes. Si quid tamen quaerendum putabis, a vespere Martis ad meridiem Saturni Hagae ero, si Deus volet. Ad Corvini librum9 venio. Quot exemplaria partis prioris ad exteros miserim haud satis memini. Attamen placet ut sex mihi mittas exemplaria solam posteriorem partem continentia. Illud prope omiseram, non praetereundum tibi esse quod
503
L. iure civili Dig. de cond. et dem.10 in testamentis primitus observatum ad stipulationes quoque porrigit, nempe pro impleta haberi conditionem quoad eum per quem stetit quo minus impleretur. Ac proinde promissum sub tali conditione cuius impletio a promittente omnino ac simpliciter pendeat pro pure promisso habendum. Vale mi Frater, et studiis invigila. 28 Februarii 1616.A D. Corvino exemplar nitidissimum iam accipio, pro quo magnas illi gratias meo nomine nuntiari pervelim.
Tui amantissimus Frater
H. Grotius.