eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    460. 1616 Juni 26. Aan J. Overall1.

    Reverendissime D. ac Pater.

    Iamdudum est quod ad R.D.T. nullas dedi literas, veritus ne molesta esset mea interpellatio, his praesertim temporibus tam iniquis atque infestis ut ipsa haec amicitiae commercia in calumniam pateant. Dubito quoque an quas postremas2 per Legatum Caronium dedi, in manus venerint; tunc enim annuntiabaris ab urbe abesse, neque ex eo quid factum sit literis rescivi. Nunc tamen cum ad vos iret studiosus multarum literarum, praesertim Orientalium, iuvenis fidus, Drusii3 nuper cum magno bonorum luctu mortui discipulus, non potui non obsequi honesto eius desiderio. Non quod eum meo nomine cuiquam commendari posse arbitrarer, - neque enim ea est mea auctoritas - sed ut occasionem ipsi aditus hac epistola largirer.

    Apud nos Ecclesiae status paulatim ad quietem redit, perveniente ad paucos turbatores poena, exemplo ad caeteros. Molliores sententiae de Praedestinatione divina plures indies in assensum trahunt; certe non esse ob tales controversias scindendam Ecclesiam ferme inter omnes convenit.

    Datur nunc typis, brevique adeo proditurus est Thomsoni libellus4. Spero

    517

    visis eius argumentis aliquos absterritum iri ab eo dogmate quod eosdem homines eodem tempore constituit μέλη πόρνης ϰαὶ μέλη χριστοῦ, et clavium Ecclesiae vim omnem enervat. De tuendo summarum potestatum iure eo magis solliciti sumus, quod ni id obtineat, videmus latam schismaticis secessionibus aperiri viam, praesertim in Ecclesia non optime constituta. Et videmus Catholica nos iudicia Ecclesiae nunc nulla habere nisi in antiquitate quae mire contemnitur, Iudicia autem τοπιϰὰ ita saepe abripiuntur affectibus, praeconceptis opinionibus, et zelo quodam οὐ ϰατ᾽ ἐπίγνοιαν, ut non tuto illis affigi possit conscientia potestatum pro bono Ecclesiae vigilantium. Vincit enim nimium saepe pars maior meliorem. Sed nolo diutius insidiari tuis temporibus, quae Ecclesiae et usibus melioribus consecrasti. Deus det vobis nobisque suam pacem cum salutaris veri cognitione; idemque D.T., Reverendissime D. ac Pater, diu bono publico praestet incolumem. XXVI Iunii ex Cal. novo Anni CIƆIƆCXVI. Rotterdami.

    Tuae pietatis observantissimus cultor
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Parr, The life of James Usher p. [4]. Beantwoord door no. 468.
    2 - In no. 468 schrijft Overall: ‘.... postremas meas, tuis cum edicto .... missis respondentes, intercidisse intelligo’. Die brief, waarover Grotius hier spreekt, was van omstreeks 20 April 1614, want op dien datum schrijft hij aan Casaubonus (no. 329), bij de toezending van het edictum (n.l. de Resolutie der Staten van Holland tot den vrede der kerken, zie p. 293 n. 2): ‘Scripsi eadem de re ad Reverendum D. Decanum’. Die brief is blijkbaar verloren, maar heeft Overall wel bereikt.
    3 - Over Drusius zie p. 58 n. 6; hij was 12 Febr. 1616 overleden.
    4 - Zie p. 244 n. 1.