eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    474. 1616 Sept. 6. Aan G.J. Vossius1.

    Constitueram plane Amstelodamo veniens te convenire. Sed reperi in ea urbe amicos plures quam speraveram, apud quos haesi diutius ut statum urbis atque Ecclesiae propius perdiscerem, quippe in quo magnum momentum positum viderem ad capienda in hoc Conventu ad quem cras ituri sumus consilia. Heri demum sub vesperam domum redii, neque me Conventus patietur ante huius septimanae exitum tibi adesse. Mitto ergo pagellas Poëmatum quas accepi hactenus. In ora annotavi σϕάλματα typothetarum tum maiora, tum leviuscula ad usum secundae, si ita opus sit, editionis. Tu ea duntaxat seliges quae sensum turbant. Atque utinam velit Typographus operam dare ut quae sunt maxima calamo corrigantur, saltem in potissimis exemplaribus. Vides simul Diatribam de Imperio summarum Potestatum circa sacra2, cum admonitione ad exscriptorem. Utinam possint simul duo exempla describi. Consultum enim mihi videtur Anglos quosdam et alios ex Palatinatu3 consulere, et multum refert ne dies nobis pereant. Omnino enim occurrendum est erroribus iam non longe a seditione recedentibus; quod verum esse intelliges ubi ad te accessero. Facile impetrabo a Curatoribus ut qui describendo vacabunt praemium accipiant operae; rogo fidos eligas et silentii lege obstringas. Ego non dubito, quin quaedam satis recte a nobis in hoc argu-

    528

    mento sint observata, non satis visa hactenus. Etiam in eo molestus tibi esse cogor, quod rogandus es ut XXV exemplaria Poëmatum concinne compingi illic iubeas; huius enim urbis compactura non satis mihi placet. Guilielmo curae erit ut recte distribuantur.

    Accepi ab Episcopo Lichfeldensi literas4 et in iis haec verba: ‘Nunc quod scribis subvereri te, ne molesta mihi esset interpellatio tua, neve commercia haec amicitiae his infestis temporibus in calumniam paterent, crede mihi sancte affirmanti, optime Groti, nec iucundius mihi quicquam tuis literis posse accidere, nec in hac vestra causa de Praedestinatione et Gratia Divina, tam iusta, tam pia et orthodoxa, me cuiusquam mortalis calumniam metuere; mihi enim in his pro minimo est, ut a quoquam iudicer aut ab humano die. Itaque gaudeo, quod scribis apud vos Ecclesiae statum paulatim ad quietem redire, et molliores - imo meliores et veriores - de Praedestinatione sententias plures indies in assensum trahere. Faxit Deus, ut hoc magis magisque fiat’. Addit deinde quaedam de conciliandis veterum et Augustini sententiis. Vale Virorum et amicorum optime. 6. Sept. 1616.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 35. Over de uitgave der Poemata; zie p. 455 n. 2.
    2 - Zie p. 349 n. 4.
    3 - De Groot zond het boek o.a. aan Overall en Lingelsheim; zie no. 516 en no. 514.
    4 - Zie no. 468.