Vir amplissime!
Ex tuis ad Swaertium2 literis doceor, eas quas ad me scripsisti nescio quo deerrasse3, fortean alia via venturas ad manus. Librum quem una scribis te mittere, eum esse puto, quem Basileae Lucius4 edidit, homo minime malus; video simplicitate eius abusos turbones nostros, qui salvos se non credunt esse posse, nisi unitatem ecclesiae dirumpant. Video plane ignotam ipsi Semipelagianismi historiam. Si Prosperum contra Cassianum, Maxentium contra Faustum, synodum Arausicanam contra Massilienses legisset, sciret Semipelagianos esse non posse nisi eos, qui ad bonum spirituale partes priores naturae tribuunt, gratiae posteriores. Omnis sane theologorum schola nos docuit hactenus idem esse, statuere praevenientis gratiae necessitatem et destruere Semipelagianismum.
540
Et tamen tanta fuit ecclesiae lenitas, ut errorem hunc sane periculosum nunquam tamen haereseos nomine damnaret. Itaque Cassianus magno in pretio fuit, Faustus a Sidonio magnis ornatus laudibus, Massilienses Augustinus et Prosper agnoscunt fratres catholicae communionis. At nunc quivis error ad negandam communionem Christianam videtur sufficere, infelicissimo schismaticissimi saeculi morbo. Neque tantum in medendis erroribus, sed et in fingendis peccatur. Exstant scripta non unius e nostro grege, qui specimen illud pietatis Melanchtonem sine ulla circuitione Semipelagianismi condemnant: neque id mirum, cum nuper apud vos magni nominis doctor ipsi Prospero Aquitano, tam fideli discipulo Augustini, tanto defensori gratiae, tanto oppugnatori Massiliensium notam inusserat parum sani dogmatis, quasi de Massiliensium faecibus aliquid hausisset. At profecto, si ista ratione agendum est, multo quis facilius nostrorum quosdam Semimanichaeismi, quam Prosperum Semipelagianismi convicerit. Nam vetus ecclesia non solam principiorum binionem in Manete damnavit, sed etiam τῆς ϰαϰίας τὸ ἄϕευϰτον. Apud vos Lutheranis pax offertur ecclesiae, qua fronte, qua fide, si negatur eadem his, qui vix ex quadrante sunt Lutherani5? Sane Lutheranos, quominus ad nos accedant, nihil magis prohibet, quam horrida nostrorum de reprobatione enunciata, minime convenientia veteris ecclesiae fidei. Nec satis quibusdam videtur ista praefracte tueri, sed monentes aversantur hostiliter. Ego quotidie ex Anglia ab episcopis, aliis quoque e locis moneor, ut, quantum possum, arceam tyrannidem hanc, quae ecclesiis immineret; facio pro virili, quod possum. Quo in studio quae me petant calumniae vides, sed nulli minoris constitit de patria deque ecclesia bene mereri. Apud nos, quod unice gaudeo, quicunque non ex publicis malis privata lucra sperant, inclinant sese ad piam συγϰατάστασιν et oderunt schismaticos furores, qui, ni in tempore itur obviam, perditum eunt rem protestantium. Constitueram ad te mittere libellum de summarum potestatum imperio circa sacra6 a me conscriptum, ut eum, priusquam ederetur, examinares. Sed paratus nondum est. Basiliensi libro an respondendum indices, velim ex te discere. Zelandi ministri acres et ipsi in nostris controversiis de earundem statu ad vestros scripsere7, ut iudicia alterius partis damnatoria eliciant. Vidi exemplum literarum, certumque mihi est litis constitutionem non recte indicatam: et, ut esset, tamen definitionibus haec mala sanari nequeunt. Quiete et tolerantia opus. Quare rogo operam des, ne iudicia praecipitentur, neve inde vulneribus nostris virus affundatur. Puto brevi fore, ut aut utraque a parte aut certe publico nomine ad vos scribatur, certiusque indicetur, quis sit τῶν ἀμϕισβητουμένων status. Vale vir summe, et, quod dudum serioque facis, nos ama.X. Dec. CIƆIƆCXVI, Hagae in conventu Hollandiae.
Tuus totus
H. Grotius.