eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    501. 1617 Jan. 19. Aan G.J. Vossius1.

    Vir Clarissime.

    Pro missa ad me tua super iure Potestatum Dissertatione2 ago gratias; dabo operam ut quamprimum laborem meum3 absolvam, et tum Dissertationem istam tum quos a te habeo libros restituam, sic quoque metuens ne tardum nomen videar. De Iunio gaudeo placere tibi quod cogitaveram, ego τὸν ϰαιρὸν

    561

    observabo. Vidi quod dicis eam partem, quae de Praedestinatione agit4, Gennadio asscribi; itaque ut ais facile reiicietur haec auctoritas. Sed et priora mihi vix videntur Hieronymi eruditionem redolere. De Proverbiorum loco5, itemque de poenali satisfactione6 gaudeo tibi nostra non improbari. Nostrae ad silvam illam annotationes nihil habent bonae frugis, nisi quod mihi in mentem revocant quae inter legendum cogitavi. Conferre de iis ut spero licebit si qua te videndi dabitur copia.

    Antisociniana7 nostra utinam relegere posses. In fine primi capitis ubi ostendo illud quod Christus propter iustificationem nostram resuscitatus dicitur, hunc posse sensum accipere quod Evangelii per totum Orbem praedicatio cum donis admirabilibus coniuncta fructus sit gloriae Christi, omisi adscribere locum insignem qui est Ioh. VII. v. 39: οὔπω γὰρ ἦν πνεῦμα ἅγιον, ὅτι ὁησοῦς οὐδέπω ἐδοξάσϑη8. Legi Ioannis Arnoldi notas quae et breves mihi videntur, quales ease oportet ut margini Walachrianae epistolae9 addantur, et perspicuae. Notavi quaedam quae mitto in hoc unum ut legisse me videat. Nam quae notavi, non sunt animadversiones, sed dubitationes, de quibus ipsum consultum volebam si ad nos venire posset. Multo enim facilius sermone mutuo quam scriptis explicantur; etsi ista quidem exigui sunt momenti. Mihi, etiamsi Walachri supprimant, tollendus hic foetus videtur, ut appareat quam non immerito tales iudices recusentur. Velim tamen placide cum ipsis agi; et si quid dicendum durius, tangi solos delegatos, non delegantes; imo non inutile foret ad Ministros Zelandiae amicas literas addere. Grevinchovius legit et ipse Corvini Notas et addere quaedam coeperat, sed abrupit laborem quod Barlaei scriptum prius videre cuperet, si quid deesset tum suppleturus. Mitto tibi novas Lingelshemii literas10 ut videas multos esse bonos qui in pacis studio nobiscum conspirent. Remittes ubi quid scribendum occurrerit. Motuum Hagiensium11 eventum ἀποϰαραδοϰοῦμεν. Vale Virorum amicissime cum familia. 19. Ian. 1617.

    Tuus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 40. De brief is een antwoord op dien, waarin Vossius no. 498 beantwoordde; hij behandelt zaken, die ook in no. 498 besproken worden.
    2 - No. 447; waarom Grotius in no. 493 gevraagd had.
    3 - Zie p. 349 n. 4.
    4 - Zie p. 552, boven
    5 - Zie p. 556.
    6 - Zie p. 554.
    7 - De Defensio; zie p. 498 n. 4.
    8 - Deze plaats is p. 38 van den druk nog ingevoegd.
    9 - Zie p. 553 n. 4.
    10 - No. 491.
    11 - Rogge, Wtenbogaert II p. 348 v.v.