eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    582

    529. 1617 Sept. 8. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Vir amplissime!

    Brederodius noster ut video scriptione nostra de imperio summarum potestatum2 magis magisque offenditur, mirum sane, cum tam multi iam exstent eius argumenti libri et ego modum utendi iuris eum monstraverim, qui paci ecclesiae maxime conducit. Putat Barclaii3 consensum a nobis in hoc argumento urgeri, quod a vero multum abest. Scimus ex Barclaii sententia reges in ecclesiasticis subesse pontifici, sed nefas esse privatis obtentu religionis arma in eos sumere, quibus armorum ius a Deo concessum est; et inferiores potestates pro privatis haberi respectu superiorum ita clarum est, ut non multis egeat defensoribus. Neque id Barclaius tantum, sed quotquot sunt in Anglia protestantes, in Germania quoque plurimi certissimis Scripturae argumentis aliisque rationibus demonstrarunt. Quomodo autem hoc nec causam nostram nec Germanorum principum laedat, in libro nostro videre est. Regina Angliae, cum olim legati nostrae reipublicae causam belli in religionis veritate collocarent, dixit: arbitratam se pro legibus pugnari ab iis, quibus credita esset legum tutela, si aliter se res haberet, neque se neque principem ullum se immixturum causae iniustae et principibus formidabili. Abbothus, archiepiscopi Cantuariensis frater, in Apocalypsim commentans4, obiectionem Belgicorum armorum solvit eo, quod non privata pro religione, sed publica pro legibus fuerint. Exstat et Francisci Iunii consilium hac de re5, in quo dicit, sperare se, nunquam tam imprudentes fore nostrates, ut in religionis causa iustitiam armorum adversus superiorem collocent. Qui Iunii Bruti thesibus6 bellum nostrum defendunt, immerito causam bonam infamant et apud reges omnes traducunt. Nam Bruti commenta omnes respublicas faciunt democraticas, quod non potest regibus non displicere. Si autem dixerimus speciatim nostros principes fuisse ὑπευϑύνους, et verum dicimus et aliorum principum causam non laedemus. Quoties Iesuitis obiicimus sententias ius regum evertentes, statim nobis Iunium Brutum, Hottomannum7 et Buchananum8 opponunt. Satis est, si illis ignoscimus, qui abrepti occasione temporum suorum futuri periculum non satis adverterunt. In posterum agendum est prudentius, et ita defendendae actiones nostrae, ne nostrum quoque statum in periculum adducamus. Papistas principes non habere summum imperium in sacra, verissimum est. Atque ita habeo, nulla re magis everti papismum quam huius iuris propugnatione. Quare non immerito iratus mihi est Gretserus meque

    583

    indignis modis excepit9. Videt papatus iugulum peti. Ego Barclaium absolute nunquam laudavi. Sed sicubi verum dicunt papistae et multos protestantes habent assentientes, illos honore suo fraudare maligni est animi. Rogo, si qua est occasio, virum bonum10, sed suspicacem moneas ea, quae distinguenda sunt, non confundere. Monebit ipsum hac quoque de re nobilissimus Mylius. Vale, vir amplissime et nos amare ne desinas.

    VIII. Septembr. CIƆIƆCXVII.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Indicium tuum de nostra diatriba pro defensione satisfactionis11 avide exspectamus.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 89. Beantwoord door no. 538.
    2 - Zie no. 528.
    3 - William Barclay, schrijver van De regno et regali potestate, 1600.
    4 - Grotius bedoelt R. Abbot, de Antichristo, zooals uit zijn vraag aan Vossius in no. 552, diens antwoord in no. 554, en Grotius' antwoord daarop in no, 555 blijkt.
    5 - Dit ‘consilium’ van Junius, dat blijkbaar niet gedrukt was, vraagt Grotius aan Vossius in dien zelfden brief van midden Dec. 1617 (no. 552); waarop Vossius 22 Dec. antwoordt, dat het niet te vinden is (no. 554).
    6 - Junius Brutus (waarschijnlijk schuilnaam van Hubertus Languet of van Mornay), wiens Vindiciae contra tyrannos 1579 uitkwam.
    7 - Franc. Hotman, zie p. 386 n. 3.
    8 - George Buchanan, schrijver van De iure regni, 1579.
    9 - De Jezuiet Jacob Gretser (1562-1625), professor te Ingolstadt. Zijn werken, voor een deel van polemischen aard, bij De Backer-Sommervogel III p. 1743.
    10 - Brederode.
    11 - Zie p. 578 n. 5.