Vir nobilissime,
Mitto tibi catalogum scriptorum Photinianorum,2 ex quibus ipse partem bonam possideo et lubens cum tua Magnificentia communicabo, modo hominem fidum sciam, cui tuto illa committi possint. Totus iam sum in Apuleii nova editione adornanda,3 quam ex membranis Florentinis4 millenis prope locis meliorem feci. Si forsan unum aut alterum locum - ut es divinus in toto hoc genere - in eo observasti, velim ne illum mihi invideas. Edam etiam brevi epistolas Wouwerii,5 ut et Zonaram Graece in omnia
159
concilia.6 Cum primum lucem haec nostra deinceps viderint, statim inter primos ad te ibunt, quem iure inter Europae eruditissimos unice suspicio et veneror.Salve, vir magne, et me studiosum tui nominis ama,
tui clari nominis cultor devotus,
Geverhart. Elmenhorstius.
Hamburgi, IV Eidus Decembris Iuliani 1617.
Pro Socino transmisso7 gratias ago maximas. Nemo hac aetate extitit, qui tam dextre hanc partem tractavit, quod vere non oratorie tibi dico.8 Salve iterum, nobilissime domine, et nos ama. Responsum lubens curabit dominus Meursius vel Heinsius9 Vossiusque, cum quibus mihi intercedunt iura intimae familiaritatis.
Adres: Magnifico nobilissimoque viro domino Hugoni Grotio, iurisconsulto et syndico Roterodamensi, domino et fautori honorando, Roterodamum.
Ter hoogte van het postscriptum schreef Grotius: Antisocino.10