eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    599A. 1620 april 2. Van W. de Groot.1

    Frater plurimum colende,

    Vidi Rotterodami, sed raptim vidi, tua de Initiis fidei carmina2 et iudicium quidem meum in re tam ardua apud te praesertim exponere vix audeo. Hoc tamen dicam a nemine materiam istam solidius tractari et dilucidius explicari posse. Nam et argumenta sunt firma, imo selecta, et ordo perspicuus et verba aptissima. Omitto iam elegantissimas descriptiones quae hic illic infarciuntur, omitto poeticos spiritus et reliqua quae in omnibus tuis carminibus miramur. Certe hoc opus aliquid amplius sibi arrogat, quia plurimum ab incepti novitate, quod nemo adimpleri posse hactenus credidit, commendatur.

    Vereor tamen, ut omnibus hoc tuo laudabili instituto satisfacias, praecipue iis qui nimio contendendi studio laborant, dum ea quae ab omnibus conceduntur persequendo medium te inter varias christiani orbis divisiones et schismata interponis. Metuo, inquam, ne et nostri omissa quaedam quae omitti non debere iudicant, conquerantur, et religionis romanae sectatores quaedam aliter defendi in tuo hoc scripto quam ab ipsis fieri solet; neque enim iis sufficit, ut eadem quae ipsi sentiunt, sentiamus, sed requirunt praeterea, ut illa ipsa iis quibus ipsi utuntur, propugnemus argumentis. Ut ecce sua auc-

    169

    toritas sacris litteris evidentibus in hoc tuo scripto testimoniis asseritur. Qui tamen ecclesiae romanae addictio(r) est haec argumenta reiiciet, usurpans illud Augustini: ne quidem ipsi Evangelio crederem nisi me ecclesiae auctoritas commoveret.3

    Quidam etiam nostrorum theologorum respuent argumentum ad veritatem religionis christianae probandam ab eiusdem religionis universalitate petitum, dicentes forte id a nobis ipsis, cum pontificios oppugnamus, refutari. Illi enim simili argumento religionis suae veritatem cum omnibus suis circumstantiis probare contendunt, quia latius pateat ea quam nos colimus religione. Non dubito etiam, quin aliqui alii institutum tuum calumniantes dicturi sint in scripto tuo non probari trinitatem neque divinitatem Christi, imo ne eius quidem, si bene memini, mentionem fieri; nec sufficiet malignis istis hominibus, si respondeamus id alienum a tuo proposito esse, neque enim perfectum a te christianum describi, sed eius elementa adumbrari, nam omnia in peiorem partem sumere consueti, si quid tale a te praeteritum vident, id pro eo ac si de ipso dogmate dubites habituri sunt. Sed tu his vel similibus calumniis moveri non decet. Non deerunt enim et alii, qui tuo consilio probe perspecto hunc laborem orbi christiano utilissimum a malevolorum hominum morsibus facile vindicabunt.

    Rerum novarum nihil est quod scribam, praeterquam quod nuper prodiit libellus quidam conscriptus a filio Treslongi, qui in Zelandia archithalassum egit, in quo conqueritur de domino Maurerio,4 dicens se ab eo maxima affectum iniuria, quia in quadam oratione coram Ordinibus habita, quae Belgice etiam impressa est, dum clementiae exempla allegat, iis adiunxerit exemplum dicti patris sui, quasi Ordines ei quorundam criminum gratiam fecissent interventu reginae Elisabethae, quemadmodum id ipse a quibusdam historicis prodi fatetur; sed male, ostendit enim patrem suum sententia Curiae et Ordinum fuisse plane absolutum et purgatum. Dominus Maurerius auctoritate historicorum se defendit, nec quicquam a se peccatum hac in parte dicit, sed Ordines libellum divulgari vetuerunt.

    Vale, frater charissime, et quoniam iam Hagam addiscendae praxeos gratia commigravi,5 si quid scis quod ad studia mea promovenda facere possit, id impertire ne graveris,

    tibi obsequentissimus frater,
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, 2 Aprilis 1620.

    Bovenaan de minuut staat in een onbekende hand: De carminibus quibusdam sacris et libello Treslongii, etc.6

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. H. de Groot, aanw. 1911, XXIII no. 32, L 15, minuut. De talrijke doorhalingen van de opsteller van deze brief zullen niet worden aangeduid. Beantw. d. no. 600 (dl. II).
    2 - Willem de Groot kreeg in Rotterdam inzage in een handschrift van Grotius' ‘'s Geloofs voorbericht’, een leerdicht dat in 1622 onder de titel Bewijs van den waren godsdienst zou verschijnen (BG nos. 143 en 144). Vgl. J.-P. Heering, Hugo de Groot als apologeet van de christelijke godsdienst, p. 13-28 en 75-77.
    3 - Augustinus, Contra epistulam quam vocant fundamenti 5 (CSEL XXV-1, p. 197).
    4 - Op 1 mei 1619 had de Franse gezant Benjamin Aubéry du Maurier (1566-1636) (Schutte, Repertorium II, p. 5-6) in de Staten-Generaal voor een humane behandeling van Oldenbarnevelt en diens medegevangenen gepleit. In zijn rede had hij vermeld hoe Willem van Bloys van Treslong (ca. 1529-1594), admiraal van Holland en luitenant-admiraal van Zeeland, ooit door de voorspraak van koningin Elisabeth was gerehabiliteerd, ofschoon hij ‘langhe tijdt criminelijck (was) beschuldicht’ vanwege zijn optreden tijdens de val van Antwerpen. De rede van Du Maurier verscheen ook in druk: Propositie ghedaen aen de heeren Staten Generael ... den 1 may anno 1619 (Knuttel, Cat. van pamfl., no. 2879, hier p. 9-10). Caspar van Bloys van Treslong, commandant van Den Briel, verdedigde de reputatie van zijn vader in een weerwoord dat door de Haagse drukker Aert Meuris werd uitgegeven: Corte en waerachtighe verantwoordinghe ... teghens de onwaerachtighe, valsche ende versierde injuryen, in druck uytgeg. tot naedeel en oneere van de memorie van jonckheer Willem van Bloys, gheseyt Treslongh. Uit vrees voor nadelige politieke consequenties bevalen de Gecommitteerde Raden van Holland aan de drukker de oplage in te leveren (Res. SG (1610-1670), IV (1619-1620), p. 116-118 en 406).
    5 - Willem de Groot was op 15 oktober 1618 voor het Hof van Holland en op 16 oktober 1618 voor de Hoge Raad als advocaat beëdigd (R. Huybrecht in Biografisch Woordenboek van Nederland II, p. 198-199).
    6 - Zie no. 601A, n. 5.