Tua2 in Decalogum, mi Frater, legi cum voluptate. Nam et sententiae sunt optimae et versus dulces. Neque vero putanda est haec opera aliena ab homine non Theologo, cum Scriptura omnibus pateat, praesertim ea pars quae vitae praecepta continet. Remittam opus tuum per matrem, quo tempore, si Deus permittat, et D. Erpennio et Vossio rescribam3. Novam Senecae editionem et notas ad veterum4 fragmenta nondum accepi5. Ubi accepero legam cum cura, quanquam defectus omni critica supellectile. Orationes ad concordiam monitrices olim cum a nobis quotidie inculcarentur contemtae vereor ne nunc sero adhibeantur tam late discisso vulneri. Deus Optimus Maximus rogandus est aliquam inveniat rationem qua salva salutari veritate pax publica conservetur. Remitto Patris Paraphrasin in Epistolam Iohannis Apostoli6, interpolatam a me nonnihil, ita tamen ut ipsi liceat suo uti arbitrio in suo opere. Ideo antigraphum eius servavi. Danielis precatio quam misit valde mihi placet. Rependam hoc munus remissa precatione non dissimili Nehemiae7, quam ut spero mater adferet. Lucae Brugensis commentarios8 accepi, apud quem plurima invenio ita exposita quomodo ego nullo auctore exposueram. Valde me confirmavit iudicium eius accuratum et diligentia singularis, quam et in Pecherello9 admiror, qui mihi videtur si quis unquam veram ingressus viam Sacras literas interpretandi. Ego quoad potero legam eorum vestigia, quanquam saepe libris ad institutum necessariis destituor.
De natalitio carmine10 mater nunc gratiam facit: sed rogat in posterum memoriae imperes, ne eum diem sibi excidere patiatur. Pro valetudine omnes
37
Deo habemus gratias. Eiusdem clementiae patrem omnesque sanguine, affinitate aut amicitia iunctos unice commendamus. 1620. Calendis Novembribus.Tui amantissimus Frater
H. Grotius.