Si, quod est certissimum, Vir Illustrissime, certius fieri posset, certe tua illa, quae me Antverpiae deprehendit epistola, certum me summae tuae, nullis provocatae meritis, nullis unquam gratiis repensandae benevolentiae fecisset. Nunc ad amoris fidem nihil, ad gaudium meum ex illis literis multum accessit, cum ita me tibi cordi curaeque esse video, non ut solent, quos de more amicos salutamus, sed ut quos proximae necessitudinis vinculum adstringit. Noli igitur dubitare, quin tantum semper tibi sim debiturus, quasi, quod voluisti, beneficium ipso eventu mihi praestitisses. Nihil enim animo tuo decessit inde, quod gloriam operis Deus occupavit. Et nunc, quae praestas, quaeque offers, tanta sunt, ut si quid esset, quod cum libertatis bono posset contendere, ista certe possent, quae ad vitam, salutem, dignitatem atque existimationem meam apprime pertinent. Primum receptum in hac urbe legi, ut hic explorarem, an non intempestivus futurus esset meus in Galliam adventus, dum ibi est nostratium - nostrorum dicere non possum - Legatio2. Eam ob causam virum summum, Praesidem Ianninum3, per literas conveni. Sed quod ab ipso expectabam, abunde mihi tua epistola praestitit. Quare, quod bene Deus vertat, sequar te consulentem. Eo ibo, gratias acturus iis, qui pro libertate mea tam impense laborarunt. Interim veniam rogo, quod tot modis tibi obstrictus, memoriam incomparabilis matronae, uxoris tuae, nullo monumento celebravi. Chartas mihi transmissas, quae argumentum exhiberent, in carcere reliqui: iamiam aliquid meditaturus, nisi me insperata felicitas carceri simul et chartis abstulisset. Ergo, quod captivus debebam, a libero exspectabis4. Vale Vir maxime, et quem mihi prope extincto servasti amorem, serva renascenti. 30 Martii, 1621. Antverpiae.