eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    661. 1621 Juli 8. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Dulce mihi fuit, Vir Illustrissime, ex binis tuis literis, quas 20. Iunii ad me dedisti, cognoscere, quam tibi non excidissem. Scire aveo, quid de Veneto scripto2 simus intellecturi. Quisquis ille scriptor est, actus est non uno loco, ut nervis alienis mobile lignum3. Ego non tam meae, quam publicae causae, adversus tam graves et diuturnas calumnias materiam paro4: quam ad rem te quoque adiutorem spero.

    Non potueras melius consulere liberis tuis, quam quod eorum spem Vossio commendas, rarae tum probitatis, tum eruditionis viro. Memini a Casaubono summis laudibus praedicari Oratorias eius Institutiones5. Tum quae de Pelagiana Historia6 conscripsit maximi hic ab omnibus fiunt. Non omittam curam hanc obnixe ipsi commendare, ubi ad me venerit tuorum liberum comes, quem nondum vidi. Agam etiam cum eo de instituendi ratione.

    Partem illam literarum, in qua Iannini mentio, ipsi praelegi: maximi ille te tuamque amicitiam facit. Ego vero illi supra quam dici potest debeo, adeo pro honore ac commodis meis sollicitum se ostendit. Sed Regis, cum parte Consilli maiore, absentia, aut etiam respectus aliquis eorum, quae tum hic, tum apud vos geruntur, obstitit quo minus, certae sedis fiducia, transferre huc uxorem ac familiam liceret, quibus aegre careo. Sed tam longae miseriae fructum perdiderim, si ista leviora me crucient. Viri maximi Iacobi Augusti Thuani filium, ad patrias laudes magno gradu grassantem, versibus quibusdam7 ad virtutis ac sapientiae studium incendi: quos versus brevi, ut spero, videbis. Interim, quod gratum tibi esse novi, valeo, uniceque opto, ut adversus tot beneficia tua gratum, tuaque amicitia ac commendatione dignum me possim ostendere. Vale, Vir Eminentissime. 8 Iulii, 1621. Lutetiae.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 58. Antwoord op no. 656 en 657. Beantwoord door no. 671.
    2 - Zie p. 69 n. 3.
    3 - Horatius, Sat. II, 7, 82.
    4 - Verantwoordingh; zie p. 76 n. 1.
    5 - Zie I p. 304 n. 3.
    6 - Zie I p. 335 n. 2.
    7 - Silva. Ad Franciscum Augustum Thuanum. Parijs 1621 (Rogge 297).