eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    734. 1622 Maart 25. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Ignoscas precor, Vir Illustrissime, quod toties epistolis et chartis ad amicos mittendis negotium tibi exhibeo, parsurus otio tuo, si alia aeque certa curandi ratio appareret. Sed ita videtur meum esse fatum, ut eos, qui mihi bene volunt, semper meis rebus onerare debeam, sine ulla copia rependendae vicis. Quod me male haberet, nisi tua summa bonitas perspecta hanc mihi libertatem indulgeret. Librum, quem misi2, innocentiae meae vindicem, ita ab amicis legi velim, ut neque mihi, sicubi doloris sensu modum excessi, id ignoscant, neque ipsi rursus suis malis aut praesentibus fracti aut futuris territi, bonae causae vires imminuant. Ubi de editione constitutum erit, inveniemus aliquem, qui vertat Gallice vel hic vel in patria. Nam Latino sermone donandi librum laborem ego in me suscepi, atque in eo sum totus, Si quid ibi rumorum malignorum adversus me seritur, quod ignoraverim hactenus, eos cognoscere aveo, ut eadem opera illis occurram. Milleterii librum3 valde sum miratus: tali advocato vel optimam

    188

    causam perdere facillimum sit. Nova sunt et valde invidiosa, nec nisi ad irritandos reges valentia, quae scribit; tum fundamentum armorum ponitur in hominis mendacissimi narratione. Sed bene est, quod adversarium4 sibi elegit non elinguem, cui tamen sufflaminando omnes operam dabimus, ne quod ab uno peccatum est, in eius culpam multi innocentes trahantur. Hi, qui a consilio Regis sunt, valde optassent, ut Rex a Reformatis huius urbis salutaretur, quod tamen nescio quomodo factum non est. Omnia quidem ad bellum parantur satis strenue, sed non eo minus viri sapientes pacem audent sperare, et ita, quasi pro foribus stet; quorum ominationi eventus utinam brevi respondeat, ut Regi a civilibus turbis vacuo liceat ad amicorum res advertere. Nuntius de Gallis, iterum male habitis in India apud Iacatram, renovavit pristinum vulnus, eoque magis quod, cum Anglis pacandis tantum insumatur operae, huius regni nulla habetur ratio. Si qui Reipublicae nostrae incubant, eam vellent perditam, quid agere aliud possent? Mitto a Tileno literas, et alias5, quas rogo grave ne sit curare affini tradendas. Deus te, Vir Illustrissime, cum liberis diu sospitet. Idem mecum uxor mea precatur, et gratiam habet, quod sui memineris. De Bonfadio6, quid porro futurum sit, cognoscere percupio. Lutetiae 25 Martii, 1622.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 65. Beantw. door no. 740.
    2 - De Verantwoording, die hij bij no. 723 overzond.
    3 - Zie p. 125 n. 2.
    4 - Tilenus, zie p. 125 n. 2.
    5 - No. 735.
    6 - Zie p. 69 n. 3.