Hexabiblon2 nostram prodiisse et esse quibus placeat sane gaudeo. Sunt in editione menda nonnulla, quae annotabimus et alio tempore ad te mittemus, ut si forte distrahantur huius editionis exemplaria adornemus meliorem alteram, cui D. Vossius accedere velit3 ad marginem indicem locorum sacrae aut profanae historiae, ad quos versus respiciunt, cum brevi explicatione eorum quae obscuriora sunt, quod mihi quidem valde placeat; sed non video quis eum laborem sit suscepturus, nisi forte tibi id vacet, adiutore ipso Vossio. Franciscum Iunium4 incitari velim ut properet nobis dare Latinam liberiorem paraphrasin. Puto nihil obstiturum quominus ea in Anglia edatur. Gratias ago pro transmisso Stobaei libro5, item pro illis puerilibus6 quibus valde opus habebamus. Molestus tibi saepe sum, non laborem tantum sed et sumtum iniungendo, quorum hunc refundere facile erit ubi volueris, illi paria facere vix possum. De cancellariae auctoribus quod scribis credo. Apologetici Latini editio7 bene pergit. Iam ad
226
F literam pervenimus8. Erunt pagellae octuplicatae - nam in octavo editur - quadraginta. Velim et Belgicam et Gallicam editionem maturari. De Regis privilegio9 addubito, quia multa sunt in meo libro contra Romanensem religionem et Synodum Tridentinam. Inscribendus liber nemini videtur nisi Reipublicae nostrae rectoribus ac populo. Libertatem religionis intra domos nostros impetravimus, an maius quid obtineri potest videbimus ubi Rex redierit. Puto accepisse iam vos actum Regis indulgentiae adversus ius Albinagii10. Libellos signatos11 remitto. Cur apertius loquendum non censeam scripsi antehac. Novi hic nihil. Rex cum Fortio et Suliaco12 transegit. Paciscuntur singuli, pereunt universi. Stobaei editio13 dilata est usque dum Apologeticus prodierit. Vale mi frater et amicos omnes saluta. XX Iunii Lutetiae.Tuus tibi amantissimus frater
H. Grotius.
Mitto ad te, mi frater, meum carmen Latinum de baptismo quod illic edi pervelim14. Si quid in titulo mutandum censes id tui arbitrii et patris facio. Velim data occasione mitti ad me Martialis librum editionis Scriverianae15, quo usus sum in carcere. Gratissimum mihi esset si praeter quae accepi exemplaria Hexabibli pauca adhuc aliquot possem accipere, nam sunt quibus debeo.
Adres: E. Hoochgeleerde Willem de Groot doctor in de Rechten, advocaet voor den Hove van Holland Tot Delff.
Naerder bedenckinge op eenige plaetsen16.
Cap. 1. ‘hoewel’ ibi ‘Indien zy dan’ usque ad ‘commissie hebben’ dele hoc totum, et pone ‘wat de repraesentatie aengaet, de gedeputeerden van de Provinciën ter vergadering van de Staten-Generael representeren haere committenten in die saecken, die by de Unie ofte by particulier consent van de Provinciën aen de Generaliteyt zijn gedefereert. By het antwoord’ etc.
Mox post verba ‘De Staten Generael niet competeren’ dele verbum ‘wercklick’ et quod sequitur ‘maer alleen by repraesentatie te weten in die saecken,’ et pone ‘maer alleen de dispositie over die saecken, die, soo voren geseyt is, by de Unie’ etc.
Cap. 18. ‘Ick com’ ibi ‘het doode lichaem’ maneat ut prius fuit, nec quicquam mutetur aut addatur.
Cap. 19 ad verba ... sententiae ‘dat hy gevangen dit alles achtende niet genoech te zijn,’ post additamentum de Carletono illic verba ‘hondert ende meerder jaeren’ subiungatur ‘seggende nochtans den gemelden Ambassadeur dat mijn ongeluck anderen behoorde te verschricken om het selve niet voor te staen.’
227
Cap. 20 Ut correctio sit melior post additamentum de epistola illis verbis ‘door haer rapport’ subnecte ‘desen brieff dan ingestelt zijnde by zyne meeste partyen’ etc.