eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    808. 1622 Dec. 29. Aan B. Aubéry du Maurier1.

    Vir Illustris.

    Conveni hodie et Cancellarium2 et Ianninum. Ianninus, postquam pars causaria a corpore abscessit, melius se habet in dies et horas, atque adeo intra mensem sperat prodire se posse; quod utinam sic eveniat. Is lecto Edicto3, quod Apologetico meo oppositum est, putabat scribendam epistolam ad amicum, qua de iniquitate Edicti conquererer. Ad ipsos Edicti auctores scribendum non putabat. Cancellarius rigorem mirabatur, et addebat protritum illud: Punitis ingeniis gliscere auctoritatem4. Addidit verbis generalibus, si quid ad me tuendum ornandumve conferre possit, id mihi expositum fore. Sunt qui putant impetrandum instrumentum publicum, quo in fidem tutelamque Regis recipiar5; alii id a Senatu Parlamenti potius obtinendum putant; alii spernendas minas, et novam editionem procurandam. Felix essem, si coram his de rebus agere tecum liceret. Nunc ut saltem per literas me prudentiae tuae compotem facias, quantum possum rogo. Rex venit ad Fontembellaqueum. Ibi Reginas opperitur, venturus huc circa Epiphaniam. Quid Marsillaco6 responsurus sit Princeps, scire avemus. Obsidium Arausionis nemo exspectat: sed claudi posse oppidum et commeatuum penuria paulatim tentari, video esse qui existiment. Protestantium multi paci diffidunt. Rhaeticum negotium languet. Vale Vir summe, cum coniuge, a me et mea. Lutetiae 29 Decemb. 1622.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 69. Beantw. door no. 813.
    2 - Nic. Brulart de Sillery.
    3 - Het plakaat, zie p. 262 n. 3.
    4 - Tacitus, Ann. IV, 8.
    5 - Zie no. 818.
    6 - Zie p. 264 n. 2.