eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    295

    836. 1623 Juni 2. Aan Willem de Groot1.

    Balagniaci2 nunc sum, mi Frater. Id praetorium est a vestro Silvanecto3 non procul. Usum eius concessit mihi Memmius, qui est inter Principes Senatus. Adsunt hic mihi Meermanni duo, Debyaeus, Graswinckelius4. Fuit hic et Lambertus Oversciacus5 a quo patris literas recte accepi, postea et tuae ad me venerunt, tum quas 15 Maii, tum quas 22 dederas. Pro omnibus qua nuntias grates habeo. Quod reddam vix quicquam est, nisi quod Byzantio scribitur Bethlehemo Gaborio parata fore auxilia a Turca. Electores Saxo et Brandeburgicus dicuntur non alieno esse animo ab instaurando federe Protestantium ad restituendum Palatino patrimonium. Sed Britanniae Rex haec consilia non probat, et fidei atque candori Regis Hispaniae generum inniti iubet. Papa in indulto matrimonii inter Hispanam et Angli filium6 legem addidit, ut Rex Angliae copias suas e Belgio revocet, quod Anglus probare non vult.

    Quid Erpennius notis meis7 facturus sit velim scire. Scio multa esse quae instituto ipsius non conveniant. De ipso et Vossio quam optima quam saepissime intelligere mihi pergratum erit. Mandatum dedi ut Stobaei8 quaedam exemplaria via maris ad vos mitterentur, sed non semper occasio est. Sententias damnatorum9 legi, et miror rem multum consistere citra id quod rumor tulerat. Amicis quos pater in literis nominarat me quantum possum commendo. Filii mei in studiis satis procedunt. Linguae tamen Latinae melius assuescerent, si multorum puerorum eadem lingua loquentium consuetudine uterentur. Porcellaneorum10 nihil miseram, sed vobis significaram si quando opus esset uteremini. Vale cum patre, matre, sponsa et amicis omnibus. Balagniaci. 2 Iunii 1623.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 770.
    2 - Zie p. 292 n. 7.
    3 - Senlis; ‘vestro’ omdat Willem daar in 1618 vertoefd had; zie I p. 614 n. 5.
    4 - D.G. en Nicolaas Meerman (zie p. 254 n. 9), een zoon van Joris de Bie (zie p. 261 n. 2) en Dirk Graswinckel (zie p. 133 n. 4).
    5 - Waarschijnlijk een neef; Hugo's moeder was Alida van Overschie.
    6 - Zie p. 292 n. 2.
    7 - Zie p. 27 n. 1.
    8 - Zie p. 15 n. 4.
    9 - Zie p. 286 n. 9.
    10 - Zie no. 1000 n. 7; no. 1002 n. 9.