Binis pariter literis respondebo, mi Pater, quas 5 et quas 20 Octobris dedisti. Pro utrisque gratias ago, maxime pro iis quae de Grammaio2 nuntias. Memini
312
induciarum tempore literas a Rudolpho Imp. ad Ordines Foederatos venisse. Quomodo inscriptae fuerint haud satis memini, rogo inquiras. Adversus ius Imperii in Geldriam, Traiectinam et Transisalanam vix est quod dicatur: ac vel ob id unum semper cavendum putavi, ne Maiestatis Hollandicae iura cum vicinis confunderentur. Forte hoc restabit effugium, ut dicantur populi isti a Germania habiti pro derelicto cum ab Hispanis male tractarentur.In Vossii libro3 quem transmisit frater summam diligentiam admiror: sed et illud quod nullum ab Heinsio encomium, et quod Cunaei mentio honorifica in libro non supra meritum, sed apud alios invidiosa. Meursium4 si videris, rogo salutes et dicas omisisse me ad ipsum scribere, ne malum ei crearem satis suspecto apud rerum potentes: tum vero ut explores ecquid habeat quod ad Stobaeum pertineat. Siqua apud vos nova tributa indicuntur, velim id quoque intelligere. Non nescio grave nostris bellum esse. Sed apud hostes quoque perpetua est inopia ob pravam aerarii administrationem. Aliquid est quod sine noxa abiit nostris annus hic, tanto Hispanorum et Imperatoris apparatu. Hic in Gallia curatius quam antehac habetur aerarium, et spes est vere proximo aliquid pecuniae ad vos venturum. Protestantes hic a Rege benigne tractantur, data illis a Regio fisco pecunia alendis pastoribus. In Synodo Nationali quae Carentoni5 habita nunc est sine ullo examine probati sunt Canones iidem qui Dordrechti et Alesiae antehac. Sed vetuerat Rex aut Dordrechtanae aut Alesianae Synodi ullam fieri mentionem. Ita vocabulo mutato res manet. Interim neque Corvino Molinaeus6, neque Tileno7 quisquam respondet. Matrem, fratrem, sororem cum cognatis et amicis omnibus ex animo saluto. Lutetiae 21 Octobris 1623.
Rogo literae istae mittantur ad Nic. Reigersbergium. Si ubi divertat nescitis, mittite ad Iustum Brasserum, is curabit8.
Tibi obedientissimus filius
H. Grotius.