eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    936A. 1625. Aan Lodewijk XIII.1

    Ludovico XIII, christianissimo Francorum et Navarrae regi Hugo Grotius.

    Audet hic liber, regum eminentissime, tuum sibi augustum nomen inscribere, non sui, non auctoris, sed argumenti fiducia, pro iustitia quippe scriptus; quae virtus adeo tua est, ut inde tuis meritis et humani generis suffragio dignissimum tanto rege cognomen-

    236

    tum acceperis, ut iam ubique Iusti appellatione non minus quam Ludovici noscaris. Speciosi Romanis ducibus videbantur ex Creta, Numidia, Africa, Asia, aliisque devictis gentibus tituli.2 At quanto tuum illustrius, quo significaris nullius populi, nullius hominis, sed eius quod iniustum est et hostis ubique et victor semper?

    Magnum putarunt Aegyptii reges, si patris hic, matris ille, fratrum amans alius dicerentur.3 At quantulae hae partes sunt tui nominis, quod non ista tantum, sed quicquid pulchrum et honestum excogitari potest, ambitu suo complectitur? Iustus es, cum magni supra omne id quod dici potest regis patris tui4 memoriam honoras ipsum imitando; Iustus, cum matrem optimam5 revereris plus quam vel privati solent; Iustus, cum fratrem6 modis omnibus, sed nulla re magis quam exemplo tuo instruis; Iustus, cum sorores summis matrimoniis ornas;7 Iustus, cum sepultas prope leges revocas et quantum potes ruenti in peius saeculo temet opponis; Iustus, sed simul clemens, cum subditis, quos tuae bonitatis ignorantia ab officii limite transversos egerat, praeter peccandi licentiam nihil adimis, nec vim adfers animis circa divina diversum a te sentientibus; Iustus simulque misericors, cum oppressos populos, afflictos principes tua auctoritate relevas, nec fortunae nimium licere permittis.

    Quae tua singularis beneficentia et in tantum Deo similis quantum humana natura patitur, me cogit ut in8 hac quoque publica allocutione gratias tibi pro me privatim habeam. Nam quemadmodum caelestia sidera non tantum magnis mundi partibus se infundunt, sed ad singula animantia vim suam patiuntur descendere, ita tu, in terris benignissimum sidus, non contentus erigere principes, sublevare populos, mihi quoque in patria male habito et praesidium voluisti esse et solatium.

    Accedit ad implendum iustitiae orbem post actiones publicas etiam privatae vitae tuae innocentia et puritas, digna quam non homines tantum, sed et aetheriae mentes admirentur. Nam quotus quisque de plebe infima, imo de ipsis illis qui a mundi consortio se absciderunt, ita se ab omnibus culpis immunem praestat ut tu, in ea positus fortuna quae innumeris peccandi illecebris undique obsidetur? Quantum vero hoc est inter negotia, in turba, in aula, inter tot tam diversa peccantium exempla id consequi quod aliis solitudo vix, saepe ne vix quidem, praestat? Hoc vero est non Iusti tantum, sed et Sancti nomen in hac ipsa vita mereri, quod maioribus tuis Carolo Magno et Ludovico9 piorum consensus post obitum tribuit; hoc est esse non gentilitio, sed suo proprio iure Christianissimum.

    Sed iustitiae cum pars nulla a te aliena sit, illa tamen quae circa libri huius materiam, id est circa belli pacisque consilia versatur, eo proprie tua est quo rex es, et quidem rex Francorum. Ingens hoc regnum tuum, quod per tanta tam felicium terrarum spatia in utrumque mare procurrit; sed maius hoc regno regnum est, quod regna aliena non concupiscis. Dignum hoc tua pietate, dignum isto fastigio non cuiusquam ius armis attentare, non veteres turbare fines, sed in bello pacis gerere negotium, nec incipere nisi hoc voto ut quam primum desinas. Quam vero pulchrum hoc, quam gloriosum, quam ipsi conscientiae laetum, ut si quando te Deus ad suum regnum, quod solum tuo melius est, vocaverit, audacter possis dicere: hunc ego a te gladium pro iustitiae tutela accepi, hunc tibi nullius temere fusi sanguinis reum purum insontemque reddo. Ita fiet, ut quas nos nunc regulas ex libris petimus, in posterum ex tuis actionibus tanquam ex perfectissimo exemplari petantur.

    Quod ipsum cum sit maximum, plus tamen aliquid a te exigere audent christiano-

    237

    rum populi: ut scilicet exstinctis ubique armis pax sua non imperiis tantum, sed et ecclesiis te auctore redeat discatque nostra aetas arbitrium subire eius aetatis quam vera sinceraque fide christianam fuisse christiani omnes profitemur. Pertaesos discordiarum animos excitat in hanc spem recens contracta inter te et sapientissimum pacisque illius sanctae amantissimum Magnae Britanniae regem amicitia et auspicatissimo sororis tuae matrimonio federata.10 Difficile negotium propter studia partium, gliscentibus in dies odiis inflammata, sed tantis regibus nihil dignum nisi quod difficile, nisi quod ab aliis omnibus desperatum.

    Deus pacis, Deus iustitiae, rex iuste, rex pacifice, cum aliis bonis omnibus, tum hac etiam laude cumulet tuam suae proximam Maiestatem.

    1625.11

    Notes



    1 - Opdrachtbrief aan Lodewijk XIII, bijgenaamd ‘Louis le Juste’, in De iure belli ac pacis, Parijs 1625 etc. (BG nos. 565-618). Zie ook Epist. ad Gallos, Leipzig etc. 1684 (BG no. 1216), p. 421. Tekst gebaseerd op BG no. 617 (ed. De Kanter-van Hettinga Tromp), p. 1-3. Vgl. J.D.M. Cornelissen, ‘De opdracht van Hugo de Groot's De iure belli ac pacis aan Lodewijk XIII’, in: De Gids 109 (1946), dl. 1, p. 79-92. Zie voor de datering ook infra, n. 11.
    2 - De eretitels ‘Creticus’, ‘Numidicus’, ‘Africanus’, ‘Asiaticus’, etc.
    3 - Leden van de dynastie der Ptolemaeën, die van 323-30 v. Chr. over Egypte heerste, hadden bijnamen als Philadelphos, Philopator en Philometor.
    4 - Hendrik IV.
    5 - Maria de' Medici. De woorden ‘Iustus, cum matrem ... solent’ ontbreken in de edities uit 1631 (BG no. 567) en volgende jaren. Vgl. no. 1636A, n. 7.
    6 - Gaston(-Jean-Baptiste), hertog van Orléans.
    7 - Elisabeth was in 1615 gehuwd met Philips IV, Christine in 1619 met Vittorio Amadeo I van Savoye.
    8 - In de edities uit 1631 (BG no. 567) en volgende jaren ontbreekt het woord ‘in’.
    9 - Karel de Grote en Lodewijk de Heilige.
    10 - De huwelijksplechtigheid van Henriëtte Maria en Karel I van Engeland vond plaats op zondag 11 mei 1625 (CSP Ven. 1625-1626, p. 35 en 44).
    11 - Het jaartal voor het eerst toegevoegd in de editie 1646 (BG no. 572). Deze dedicatie was op 28 maart 1625 voltooid en door ‘vrunden’ van Grotius goedgekeurd; zie nos. 959 en 963 (dl. II).