De Corellio2 quod scribis, Frater optime, perplacet, nec poterat aptari rectius. Ego amicitiam trium quos nominas colendam omnibus modis censeo. Nihil tamen pro me postulandum, tam ego patria carere possum quam me patria. Satis late patet orbis terrarum. Et decretum illud de Hogerbetio satis ostendit nihil aequi adhuc exspectandum. Exemplaria libri mei3 iam ad vos pervenissent,
473
sed tabellarium morbus detinet. Tertium illud exemplar de quo scribis Davidi Reigersbergio debebatur. Exspectabo quid de nostris in Senecam et Lucanum4 faciendum centeas. Buonus deficere ait exemplaria Apologetici5, nec eius de Iure belli ac pacis multa superesse. Itaque utrunque parat recudere. Exspectabo amicorum consilia numquid mutandum aut adiiciendum censeant. In Bergambactano negotio haud dubie adiutor vobis erit Romipeta Magnus6. Epistolae terra si commeare non poterunt, quaerenda erit ratio qua Rhotomago mittantur ad nos. Adolescens de quo Pater scripserat7, si Latinas literas bene didicerit pingere, erit mihi gratus, nec multis operis onerabitur. De Stobaeana parte meminero. Cornelii quoque habebitur ratio. Hic adhuc res incertae sunt de bello atque pace, sed bellum magis procedit, et Hautainio permissum est praelii fortunam experiri. Dicuntur Subizius et Rohanius rursum accepisse ab Hispano centum millia scutatorum, oppida earundem partium bis tantum. Scribebam die 29 Augusti 1625, quo captivitatis nostrae inchoatae memoriam celebramus. Deus posthac meliora. Salutes oro parentes et bene volentes.Tui amantissimus Frater
H. Grotius.