eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1089. 1626 juli 21. Aan Willem de Groot1.

    Non possum, mi frater, unquam tibi te dignas gratias agere, cum video tanto a te studio omnia mea curari. Exemplaria incompacta Excerptorum2 haud dubie jam exceperis. Misi et compacta quatuor, sed ea nondum habebis. Nam Eliae Oldenbarneveldii filius3, qui ea perferenda suscepit, haerebit per aliquot septimanas Bruxellae. Per eundem misi sex libros pro Veritate Christiana, latina oratione soluta versos4. Rogo simul atque acceperis explores sententiam Vossii, an sine offensa ibi edi possit et, si potest, an Mairius5 curam velit suscipere elegantis editionis; alioqui quamprimum remitti scriptum ad me velim. Est enim aliqua spes hic edi posse superatis aliquomodo de quibus scripseram difficultatibus6. Phoenissas7 nisi ibi valde expetantur edere poterit Buonus cum nova editione Stobaei8.

    Deo gratias ago pro restituta valetudine optimis parentibus eundemque veneror, ut sorori9 quoque sit propitius. Tuas 29 scriptas10 recte accepi, unde disco bonorum tardos aut paene nullos esse conatus, zelotas nihil non agere, ut res suas promoveant. Capiuntur quotidie aliqui sive ex crimine conspirationis' sive ex suspicione et aemulatione. Causae enim subticentur et aguntur omnia post siparium. Ego quid de rebus meis constituere debeam valde sum incertus.

    Vale, mi frater, cum nostris omnibus.

    21 Iulii 1626.

    Tuus germanissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 792.
    2 - Zie no. 1061, p. 30 n. 7.
    3 - Zie no. 1088, p. 61 n. 10.
    4 - Zie no. 1088, p. 61 n. 17.
    5 - Zie no. 1071, p. 45 n. 5.
    6 - Zie no. 1088.
    7 - Zie boven n. 3.
    8 - Vgl. no. 1087, p. 61 n. 3.
    9 - Adriana; zie no. 1080, p. 55 n. 10.
    10 - Waarschijnlijk 29 juni; de brief is echter verloren gegaan.