Per Pijnackerum2 missurum me quae his inclusae sunt literas3 putaveram. Sed ille nimium diu abiturit. Itaque per tabellarios has curare statui hoc addito tuas, quas sexto hujus mensis dedisti, recte ad me perlatas. Espessius4 adhuc in menses ferme octo mansionem obtinuit auctoritate Defiati5, qui apud cardinalem6 in magna est gratia.
De sorore7 utinam meliuscula intelligam. Uxoris res in eodem sunt loco. Capsam missam gaudemus et rogamus ut de butyro quoque festinetur quantum potest.
Ubi Pijnacherus venerit, vide caute cum eo agas. Multum enim debet his, qui nunc regnant. Novae hic querelae sunt de Anglis ob captas mercatorum Gallorum naves hoc praetextu, quod in Hispaniam irent aut ex Hispania redirent.
Aliud nihil habemus. Nicolaus8 noster Pijnachero se in ministerium dedit. Gaudeo patri ejus meam benignitatem probatam.
Deus te, matrem, sororem et alios nostros sospitet.
Lutetiae 27 Octob. 1626.
Tuus totus tibi obedientissimus filius
H. Grotius.