V. Cl. D. Lucae Holsteinio Hugo Grotius.
Setonum2, Holsteini clarissime atque eruditissime, vidi sane cum gaudio, plane dignum sua nobilitate, dignum tua commendatione, peritum non earum tantum rerum, quas nos ex libris didicimus, sed et multo maiorum, quas nisi usus docere nil potest; ut plane mirum sit tantis ornato dotibus Romae non patuisse viam ad fortunam non dicam parem ipsius virtutibus, sed talem, qua contentus esse possit homo a fastu alienus.
230
Tibi res non male procedere et in te literis honorem haberi iam ante ex tuis ad amicos literis et Peiresii3 nostri relatu intellexeram, amplius ex ipso Setono cognovi; quo nomine et Romam et pontificem et praesidium eruditionis Barbarinum4 amare coepi. Quae promittis omnia te sunt dignissima eoque magis quotquot hic sumus fortunam tibi faventem precamus, ut laboribus studiorum tuorum frui liceat.
Rigaltius5 edit quaedam Tertulliani ad veteris codicis fidem emendatiora. Solinus Salmasii6 ex parvo immensum opus, quia finem accipere non potest, de nimia editoris eruditione et liberalitate conqueritur. Ego pro oblato beneficio gratias ago, ut debeo, maximas. Velim in perscrutandis bibliothecis diligenter observes, siquid occurrat veteris Christianismi quale est Pastor Hermae7 Graece. Nam epistolam, quae Barnabae8 dicitur, Sirmondi9 comitate me nacturum spero. Porphyrii10 scripta adversus Iudaeos et Christianos, quibus usus est Hieronymus in explicando Daniele11, audio exstare et premi in bibliotheca Florentina et vix inspiciendi dari copiam. Nescio, an et in Vaticana sit. Ego ita censeo nullum esse tam pestilens venenum, unde non ars medica aliquid salubre possit educere. Si quid tale in manus tuas inciderit, rogo nos moneas. Illud vero maxime, valetudinem tuam ut cures, qua te incommodiore uti dolens intelligo. Ita me semper ames ut soles, ac iure optimo tuum credas.
2 febr. MDCXXVIII. Lutetiae.
Adres: Summae eruditionis ac virtutis viro Lucae Holsteinio Romam.