Ego et studia tua silentis veneror et sermonibus pascor, Vossi optime atque eruditissime. Itaque utrumcunque facias, id ego semper consulam optimi, qui sciam tibi omnium, quae agis, quae nec agis, rationem constare. Gaudeo plane procusas nova incude Partitiones tuas2, vere Graecae Latinaeque tum sapientiae, tum eruditionis compendium. Utinam aliquando et Etymologicum3 videamus. Nam Salmasius4 aliis detinetur nunc quidem in Solinum commentariis tantis ut Plinium aequent5; paulo post notis in Canonas Eliberinos6, ecclesiasticae vetustatis promtuarium. Sed et tu jam forte in Baronio7 sudas. Sicut in Britannia habes, qui te tuis ponderibus aestiment, ita hic quoque sunt et magni et multi, qui te norunt ac praedicant. Possunt quidem hoc tibi tua opera praestare, sed aliquid hic mihi vindico, quod operum tuorum ego index sum. Itaque cessantibus librariis senatores, episcopi, doctores tua quaerunt, legunt, mirantur. Quo consensu aeque et sine animi morbo judicantium fretus merito contemnis mentes non obscure infectas loliginis succo et se tantum ac sua, interdum et sine rivali amantes. Ad historiarum historiam8 videbimus, an quid hinc possit accedere ex
403
regali bibliotheca, quae ϰτήσει est Ragaltii9, χϱήσει Salmasii. Et tamen nec Rigaltius dormit. Vidisti, ut puto, Tertullianea quaedam ab ipso edita ex antiquissimo Agoberti Episcopi Lugdunensis codice multis partibus emendatiora10. Ego Annales meos Belgicos11 relego et cum scriptoribus plurimis Hispanis, Italis, Gallis, Belgis confero. Adscribo interdum aliquid ad Notas εἰς τὰ τέσσαϱα12, magni quidem praeter haec nihil nunc quidem molior. Dum saluto, dum salutor magna pars temporis effluit. Ita Lutetiae vivitur. Resalutant te omnes, praesertim mea ac mei et tecum tuam13 ac tuos.Vale, vir optime non minus quam eruditissime. X Novembris, XVIcXXVIII.
Tuus semper
H. Grotius.