eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1305. 1628 augustus 27. Van G.J. Vossius1.

    Amplissime vir, redeo tandem ad scribendi officium. Nimis enim turpe fuerit, si tam bellam scribendi occasionem negligam penitus Lamerio2 ad vos eunte. Et tamen, quod difficulter persuadebo, cum minime scribo, maxime amo. Nempe occupationes quidem, quominus scribam, morantur, at interim animus te cogitat et incrementum amori est ex dolore; quod officium facere non possim. Quod etsi vere dicam, nihilominus aut valde fallor, aut hoc argumentum non erit tibi tanti, ut, quo sic amor meus sumat incrementum, propterea rarius etiam, quam facio, mihi scribendum putes. Quare hoc excusationis genere non utar, sed potius, quod te malle scio, paullum tecum confabulabor. Maxime mihi voluptati est, quod uti partim ex literis ad me, partim ex fratre tuo3 intelligo, non cesses de studiis bene mereri, sed aut vetera tua des meliora aut omnino proferas nova. Laetor autem tum publici caussa, cui per te melius est, tum tui, quia volo, ut in dies cultus nominus tui gliscat tum etiam mei, quia non cochleae libentius rore coelesti, quam ego succo scriptorum tuorum pascor. Multum etiam gaudeo, quod benigne adeo sentias de laboribus meis. Quod dum facis, vere dico, hoc inter alia boni facis, quod non mediocriter erigis me, quem unus et alter depressum lubentes eant. Atque eo magis erigis, quod aliorum etiam judicium recenses. Non quasi opus sit, ut ex consensu alieno, auctoritatis quicquam sententiae accedat tuae, verum, quia mihi persuadeo, eo minus aliquid gratiae datum esse, quia idem prope sentiant et alii apud vos. Quamquam nec multum habeo, quod conquerar de literatis apud nos hominibus, si unum alterumque excepero, quos etiam elogio non aspernando ornavi. Nempe ex spiculis eorum, ac unius imprimis, neutrius nostrum amantis4, satis video, mihi subinde colluctandum fore cum hominibus fide sublesta5, et falsis falsimoniis, nec Batavis patria, nec moribus. Bene interim,

    372

    quod minus possint, quam quibuscum superiori hebdomade negotium mihi tandem esse desiit. De quo, ut gaudeo, - scis enim quam difficulter sacro ordini satisfiat - ita nonnihil animum mordet, quod non possim me meaque probare illi, quem antea dicebam. Scio enim non mereri me livorem. Quare multum metuo, ne haec sugillatio nostri nominis proficiscatur, non tam ab aliena invidia, quam culpa mea, sua vitia nescientis atque interea per imprudentiam offendentis alios exigua sermonis libertate, dum non satis didici parasitari iis, qui nihil nisi immodicas laudes sui audire sustinent. Sed quid mihi cum talibus? Probent improbent bene faciendi voluntatem, liveant vel plorent, nihil curae Hippoclidi6. Nam utcumque verear, ne qua hic culpa sit mea, tamen cum attentius mecum malignitatem eorum cogito, non possum non contemnere censores istos, pene, ut cum comico dicam, censione bubula dignos7. Ego illis relictis me severioribus Musis oblectabo domi; atque ita vitae innocentia et silentio me ulciscar probe. Atque eo id faciam impensius, quod non desint amantes mei in terra Britannia, quique serio cogitent de ratione ac modo, quo in his etiam terris mihi et meis melius esse possit. Jam super eo literas accepi a reverendissimo domino, ante quidem Bathoniensi et Wellensi, nunc vero Londinensi episcopo8. Simulatque res effectum suum penitus sortita erit, faciam te de re tota certiorem, ut una gaudeamus. Scio enim, quam tibi curae sim.

    Prodiit ante menses paucos nova Partitionum mearum editio9, quae iam publica auctoritate in Bataviae scholis praeleguntur. Auctores erant amici, ut quo mihi consulerem et familiae meae, illustribus Ordinibus eas dicarem, qui quodammodo id opus fecissent suum, dum in terris suis praelegi pueritiae mandant. Sed quia iam olim dicassem Maurerio10, non placuit praetextu alicuius emendationis aut augmenti repetere id, quod donassem semel. Etsi fortasse iam omnis veteris facti gratia periisse apud eum videatur. Nam saltem liberi et qui studiis eorum praeest11, cui ego tam bene feci, salutatiuncula aliqua debuerant dignari, sive dum egere in Italia, unde a tot honoratissimis viris crebro adeo literas accipio, sive postquam reduces in patriam facti. Etiam nunc recudi incipiunt Oratoriae institutiones12, longe et correctiores et auctiores iis, quae ante tot annos Dordrechti prodierant. Spero fore, ut similiter aliquando limatiores melioresque lucem videant commentarii nostri de historicis tum Graecis13 tum latinis14. Quam ad rem non mediocriter mihi prodesset, si catalogus exstaret

    373

    bibliothecae Mediceae vel alterius apud vos. Sed magis tamen adjutum eas, si monere non defugias, quae operibus nostris addi, demi, vel etiam immutari in iis oporteat. Cuiusmodi quin longe plurima sint, dubitare mihi nefas, cum iam non pauca id genus ipse observarim. Vale, vive, incomparabilis vir atque amice, cumque uxore praestantissima et liberis, salve a me, uxore15 et liberis meis.

    Lugd. Bat. MDCXXVIII VI Kal. Sept.

    Tuus totus
    Ger. Jo. Vossius.

    Salutem Rigaltio16 et Tileno17. Salmasio18 enim ipse scripsi. Jussi, ut Lamerius filio istic tuo Partitionum exemplar compactum tradat. Posces, si negligat. ἔϱϱωσο.

    Adres: Viro Clarissimo Amplissimoque Hugoni Grotio. Lutetiam Paris. Cum exemplari Partitionum Oratoriarum.

    In dorso schreef Grotius: Vossius 1628. Sex. Sept.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. RK. III E1. Eigenh. oorspr. Gedrukt G.I. Vossii Ep., p. 134; Ep. Eccl., p. 733; Voss. Op. ep., p. 73. Beantw. d. no. 1334.
    2 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    3 - Willem de Groot.
    4 - Wellicht wordt hier op Daniel Heinsius gezinspeeld.
    5 - Vgl. Plautus, Bacchides 542.
    6 - Spreekwoord, verklaard door Zenobius M I, 84; zie Otto Crusius, Analecta critica ad Paroemiographos Graecos. Accedunt Excerpta ex Demone ΠΕΡΙ ΠΑΡΟΙΜΙΩΝ Grammatici incerti Fragmentum Paroemiographicum. Lipsiae, in aedibus B.G. Teubneri MDCCCLXXXIII, p. 172.
    7 - Plautus, Aulularia 601.
    8 - William Laud (1573-1645) werd in 1626 bisschop van Bath en Wells en in 1628 bisschop van Londen.
    9 - Partitionum Oratoriarum sive Rhetorices contractae libri V. Editio altera castigatior. Lugd. Bat., 1627. De eerste druk was van 1621; zie II, p. 135 n. 3.
    10 - Benjamin Aubéry du Maurier.
    11 - Benjamin Prioleau. De hier bedoelde kinderen van du Maurier waren Maximilien, Louis, Daniel en Maurice; zie no. 1122.
    12 - Oratoriarum Institutionum libri VI, ita tertia hac editione castigati, atque aucti, ut novum opus videri possint. Lugduni Batavorum, Ex Officina Ioannis Maire 1630; de editio altera, in Dordrecht verschenen, was van 1609. Zie II, p. 135 n. 4.
    13 - Zie no. 1230, p. 249 n. 7.
    14 - Zie no. 1230, p. 249 n. 8.
    15 - Elisabeth Junius; zie no. 1087, p. 61 n. 7.
    16 - Nic. Rigault; zie no. 1189, p. 188 n. 2.
    17 - Daniel Tilenus.
    18 - Cl. de Saumaise; zie no. 1051, p. 12 n. 1.