eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1301. 1628 augustus 20. Van A. Romanus1.

    Emanuel.

    Vir ornatissime, doctissime, et mihi amicissime D. Grotii,

    Si coram liceret animum explicare, haud dubito, quin me et meos omnia tibi fausta et felicia precari intelligeres, sed his omissis multa mihi obtigerunt a reverentia tua, de quibus mihi gratulor nempe quod licuerit et tua familiaritate amici instar et commendatione uti in studiis Leydensibus et postea tuo consilio et favore [cum] pastorem egerim Goeredae. At vero quantumvis nobis eximius erat ortus dolor ex tua detentione, tamen mutatus est in gaudio, quod Deo propitio evaseris ex carcere Lugdisteinensi - ubi proh dolor multi nobis cari adhuc detinentur2 - et salvus et incolumis in Galliam penetraveris. Res ea et modus summa cum admiratione propter periculum facta, sed non admiratione dignum

    367

    fuit talia a tali genio et ingenio, prudentia et ceteris dotibus proficisci: sedulitas et navata opera uxori honestissimae matronae summo honori imputatur. At vero tuo successui boni multi fausta omnia et precati sunt et adhuc precantur. Mi domine, non vivis hic inglorius et nunquam, ut spero, vives.

    Rothomagi cum essem, statueram Lutetiam Parisiorum excurrere, ut te tanquam dominum et amicum salutarem, sed alia tum temporis me impediebant incommoda, animus adfuit, sed corpori non licuit, quod dolet; etiamsi mihi maxime gratus fuisset tuus aspectus: crede mihi, domine Groti, vir eximie, si hic terrarum a quoquam habeatur tuae dignitatis tibi debita honorifica mentio et aestimatio, me inter postremos non esse recensendum neque unquam passurum - quantum possim -, ut honori aliquid tuo derogetur; Batavus sum et Batavi sincere loquuntur. Vixi, postquam tumultus ecclesiastici a suggestu me removerunt, imo deturbarunt, aliquamdiu Roterodami, postea duxi Amstelodami uxorem3, quacum aliquot annos ibi transegi, deinde rursus me Roterodamum contuli et, ai licuisset tua praesentia hic uti, vixissemus in eadem vicinia, nam conduxeram aedes domini Casembrotii4. At vero senator Engelinus5 omnem movit lapidem et per plurimos amicos institit, ut mihi posset persuaderi demigratio, quod tandem annui. Vivo tamen in patria civitate in alta platea, ut hic vocatur, in aedibus Simonis Couwael p.m.6, quondam huius urbis consulis, et nunc me res medicae occupatum detinent et per otium cum licet - sine assentatione dico -, soleo tuum Apologeticum7 deosculari. Ceterum hunc meum filium Abrahamum Francx, per nuptias adoptatum, domino maxime commendatum haberi desiderarem, ut, quantum tua aestimatione potes, prodesse illi lubeat. Abiturus est Lugdunum apud mercatorem habitaturus. Poterit illi tua benevolentia et generalis commendatio tribus verbis concepta multum prodesse. Habet et litteras a Sr. de Grant8 commenda[ti]tias, qui domino Parissiis est locutus et honorifice de te testatus, quod mihi, uxori, aliisque multis magno cessit gaudio, te exulem laudari et quidem merito ab iis, qui adversus nos agunt; sed veritatis et virtutis ea sunt insignia, (ut inviti) etiam debeant agnoscere.

    Vale, mi domine ornatissime, et habe me excusatum, quod hac libertate utar ad dominum scribendi, quem - si Deo Deorum placuerit inflectere ad moderationem corda deorum mundanorum - Roterodamum reversum excipiam summo cum gaudio et animi propensione cum aliis multis: Quod Deus faxit, Amen.

    Salve, mi domine, cum tua reverendissima matrona et tota familia post dictam salutationem vobis singulis ab addictissimo

    Adriano Romano, doctore medico,

    Raptim, quoniam tabellarius exspectabatur.

    Roterodami XIII Kalend. Septembris MD[C]XXVIII.

    368

    Adres: Clarissimo erudissimo et consultissimo

    D.D. Hugoni Grotio Parisiis.

    Per Abraham Franx.

    In dorso schreef Grotius: Romanus Augustus 1628.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. P.A. Diederichs afd. Nederl. 30 A p. Eigenh. oorspr. Betreffende geadresseerde zie II, p. 152, n. 9.
    2 - Zie no. 1067, p. 39 n. 9.
    3 - Rakel Outheusden (geb. 1591), weduwe van Cornelis Francq. Zij trouwde met Romanus 21 november 1621.
    4 - Mr. Leonard de Casembroot, secretaris van de Admiraliteit van de Maze. Hij was gehuwd met Cornelia Poppe; zijn huis in de Prinsestraat stond vlak bij het huis, waarin Grotius gewoond heeft.
    5 - Niet geïdentificeerd.
    6 - Simon Pietersz. Couwael de Oude, oud-burgemeester van Rotterdam, († 1598).
    7 - Zie no. 1199, p. 201 n. 5.
    8 - Dezelfde als de in nos. 1177, 1194, 1246 en 1277 genoemde Charles le Grand?